장음표시 사용
251쪽
13o DANIELIs HEINs II publicae recepta seruitus , auertitur. quae cum ordinis totius negligentia, non vi unius, iam amissa esset, ne unius quidem morte reparanda fuit. Pace libertatis, in qua Belgae nati sumus , pace tua, Marce Brute, hoc dixisse fassitunaiestate ac legibus tyrannus a Republica, non gladio, arcendus est. Quod in Regibus Spartani, in Praetoribus Athenienses , Populus Romanus priscus ille ac libertatis tenacis simus , in Dictatoribus seruauit. Adeone vobis nullae, quae de maiestate, quae de vi ac perduellione, quae de ambitu cauerent, relliquae iam leges erant ρ quas cum violari posse constat serum est tueri. Quidὶ adeone nulli erant Bruti, Cato nullus, nullus Cassius in ciuitate, cum rogationem Plotiam , Tribunus militum, clam impetrauit aut, cum Quaestor, Gallos Transpadanos, ad res nouas callide accendit ρ aut cum leges Syllae, post aedilitatem publice perlatas, nihil aliud quam iudex addi-.
rus praetori, abrogandas censuit, curauit Z Aut cum atulum non multo post, Isauricumque, in suis sibi quoque tribubus, largitione
superauit p ut aduersus leges ambitus, Calpurniam inprimis , Pontifex, si Diis placet, maximmus,post matris osculum rediret 8 Quid, cum Catilinae furias vel aluit,vel in Senatu aliquidpto libertate audentes, terruit, atque ad sententiae mutationem , praeter consuetudinem,
a degit ' Quid, cum motus ac yesaniam Cae ' . cilii
252쪽
ORATIONES. 2 Icilii Metelli, qui Tribuni potestate Optimates
ac Rempublicam turbaret, fouit ad protexit Quidὶ cum consul Bibulum ex more obnunciantem , armis , foro, ac collegio ejecit Quidὶ cum L. Lucullum magnae dignitatis hominem, haud secus ac vilissimum mancipium, ad sua sibi genua prouoluit λ Vbi vero tua, Marce Cato, grauitas , seueritas, ac rigortu pondus Stoicum ac supercilium immobile atque inuictum p ubi ingens illa anima, quam libertati victimam seruabas, tum latebat, cum e curia evulsus, ad arbitrium unius atque imperium,in vincula conjectus, stationem atque autoritatem publicam deseruisti ὶ Nam tot Brutos extitin, quot haec ferrent, nemo qui dem dubitabit unquam. Adeone nihil vos sensisse, neque cum agrarias, quod tribunorum erat, consulatu suo promulgaret leges neque cum Pompeio Crassum, & utrique se adjunxit et ut quod tres pronuntiarent in Senatu, lex Romanae Reipublicae ac fatum esset ξNihil, ne tunc quidem, cum defunctus col1sulatu, L.Pisonis , consulis jam destinati, filiam uxorem, duxit: ut cum magistratum non auderet, potestatem ejus anno quoque altero, in secero continuaret ρ Nihil, cum Vatinium, quo nihil inquinatius tum Roma habuit .ambitionis suae instrumentum fecit: cuius lege, in prouincias quas vellet, ac stipatus quibus vellet, se conferret ὶ Nihil, cum ad legione
253쪽
232 DANIELis HEINs II designatas , alias priuato silmptu ac consilio adjecitρ ut quod legibus non posset, vi ac manu impetraret. Nihil nam hoc propius, ni
fallor, vos tangebat, cum uxores vestras, non tam ad lubidinem ac voluptatem , quam ad dominationis usum, magnus artifex, corrum Deret ac expugnaret'Inter quas & tua Pompei Toniux,ut & tua, Crasse; tua autem,Marce C to, soror,eademque tua, Marce Brute, mater,
praedicatur. qui cum proauos, &nescio quos Brutos,cogitares,quium plicitate aeui sui,cum, Tarquinio excepto,nihil in Repub. pollutum aut corruptum esset , felicissime ac fauente populo tyrannum sustulissent, adeo corruptis moribus id ausus es, ut sanguinis necessitate an Republica aduersiis dominum obstrictus,
vix sine parricidii suspicione id auderes quod non posses. Quod si leges nullae, nullae saltem
ea tempestate artes erant,quibus M. Manlius, seruator Reipubl. ac libertatis, quibus Gracchus,quibus Saturninus,populi fautores omni ab aetate maximi, autoritati eius uniuersae atque inuidiae obiecti sunt. Nulli calles muniendi tum restabant , nullae syluae , quibus onsul olim, ne quid in Republica moueret, cum collega simplicissilino praefectus estρ Caeterum , quemadmodum qui aere alieno mersi latent, nomina non ante sentiunt quam obruuntur, ita pauci libertatem tolli vident: quae
amissi semel, frustra vindicatur. Et, quemad modum
254쪽
modum Sophistae, qui argute callideque diseputant, concedi quaedam sibi postillant nonnunquam, qaae non nisi eruditus sua interesse sentit ut distinguat, aut omnino neget; quia ex his caetera sequuntur: ita in Republica eueniunt non pauca, quae cum ideo quod singula eueniunt, & quia leuia videri solent,negli
gantur,uniuersam trahunt aut evellunt.
per imprudentiam conuersa,qualis esse coepit, velis nolis, ad posteritatem transit. Nihil ergo aliud effectum est: a vobis, quam, Ut essent, qui sublatum vindicarent, quam,Vt essent,qui post obitum in coelo inter Deos immortales, publica autoritate collocarent: ut postremo, quod non leue in Republica ac libertate arcanum, Auditores, est,extarent, qui admissae' semel seruituti, contra libertatem ac communem omnium salutem, dignitatem ac autoritatem commodarent. Ex Politicorum , nisi
fallor libris pridem didicistis non in Populari
tantum sed dc Optimatum statu , pro aequa litate partium , ab iis quorum interest inprismis, vigilandum esse. Quae non dignitates modo nimias ac opes,sed nobilitatem,aliaque id genus,ac,si libere cum Aristotele dicendum est, virtutem quoque nimiam excludit. Nam
Ut caetera virtute comparantur , cuius opera
facillime ab Optimatibus ad Reguum, ita specie virtutis quolibet , inprimis autem ad tyrannidem,secillime a Regno peruenitur. Est ' P s enim
255쪽
23 DANI E LIs HEIN si renim animal mutabile homo, &, si sub virtutibus aut lateat ambitio aut fallat, sibi proximum ac maxime intentum. Iam in Caesare,
quae virtus, b Dii bonit qui ac quantus vigor
fuit animi, quis ardor,quae velocitas, quae animi inuicti magnitudo , quanta in dicendo ac scribendo vis ac copia Z Vt sublimitatem ejus, omnium quae coelo continentur , igne quo daria mentis proprio capacem , merito ac suo sibi jure scriptor maximus commemoret. Ad ingenii velocitatem , generis nobilitas ac splendor accedebat quam a Regibus ac Diis, ut persuasum omnibus volebat, immortalibus ducebat. Accedebat virtus militaris tanta, ut in libertate ad praescripta ac mandata aliena natus , magno tamen Alexandro Opponatur. Quae virtutis eminentia, ut iis, qui aequalitatem amant, maxime si ispecta esse solet, ita,nisi legibus fraenetur, nunquam Vnum aliquem e multis, supra reliquos extollit; nisi ea lege ut caeteros euertat. Cujus causa varias prudentes in Republica, inprimis Optimates, machinas ac artes cum iudicio excogitarunt. Nam aut semel talibus honorem quenque, vel breuissime ac raro, legiones autem dc vim militarem, nisi cum necessitas id cogit, ac pro tempore,indulgent.Quibus ita bellus ille pusio ac nepos Veneris, cum minime id expediret , annos aliquot est usus , ut a dignitate ad.
arma, ab istis ad imperium, de quo paulatim
256쪽
ORATION DS. 23scogitabat, perueniret. Illud vero, Auditores Nobilissimi, ante omnia obseruant, Neque negligenter tales ad su premam euehendos dignitatem, neque si abito mouendos esse. ne ad dignitatem ac potentiam, quam ipsi detulerunt,desperatio accedat,quam in manu amplius non habent. Sed & dandam esse operam , ne qui per se excellunt, talium affinitatem aut societatem e proceribus assumant.Itaque hoc agunt potitis ac moliuntur, ut si unus plus in libertate possit, clam discordiis ac aemulationi caeterorum exponatur. quo occulte& in fraudem suam sine caeterorum detrimento ruat,qui imperium in caeteros affectat Quae
sic omnia ab optimatibus neflecta sunt in isto, ut non connivisse reliqui, sed dormitasse in Republica aut somniasse videantur. Nam& saepe ad plures & praecipuos e magistratibus admissus est. Tum, quod omnem superat stuporem, eos quoque qui vicissitudine aequali- 'tatem continebant dominationis , non ad tempus modo, sed perpetuos, ut Dictaturam, Consulatum , ac Pontificatum , gessit. Iam
qui seisim, qui paulatim, sed sine omni cura quae in istis adhiberi solet, ad suprema quaeque , ardentem laudis ac ambitionis studio pertraxerant,momento dimoueri posse existimarunt. Quasi spiritu unius hominis ac vita, non totius Reipublicae contagione ac morbo, seruitus recepta niteretur. Vt qui aliquid sublimer
257쪽
DANr Et is HEIN SI Ilime,aliquid fatale ac diuinum hic non videt, nihil praeter ignorantiam exsculpat. Accedebat rigor nimius Catonis, qui in taece Romuli, non in Platonis aut Chrysippi ciuitate , natum se oblitus, disciplinam ac seueritatem, quae non nisi salua ac incolumi Republica, de
qua ante omnia tum cogitandum erat, locum
obtinere potest , antinose nimis defendebat. qui dum Regem, qualem Stoici depingunt, voluit animo ac versat, alitim, qui serio hoc ageret, Respublica accepit. Aceedebat Marci Tullii, qui inter partes fluctuabat, motus primo , mox incogitantia insignis. qui vir maximus, ut optime quid esset faciendum norat ac ubique occinebat, ita minime omnium tueri in Republica audebat. Qui,sublato Caesare,in
locum eius feruidum adolescentem, nec ambitiosum minus , quamuis monitus a Bruto,
calide prouexit. donec primus , sed jam sero, quibus emendandis par non esset deprehendit. Accedebat Consulis Metelli rigor : qui, cum serum esset emendare quod neglectum erat, desperatione insuper audentem omnia armauit. Accedebat auaritia 2Emilii ac Curionis : qui cum nullum nisi ex ambitione aliena censum inueniret, jus non modo ciuitatis vendidit Tribunus , sed & iuris speciem, repulsus intercessione , Caesari ac bello dedit.
Accedebant mores ciuitatis jam corrupti, ac
cedebat seruirutis amor: qui post Sullae dominationem
258쪽
o R. A T I o N E s.' 23 nationem altiores quam pro libertatis spe radices jam agebat. Accedebat popularis Marii in ciuitate factio , atque ejus indulgentia corrupta plebes: qua aduersus Optimates caulide abusus Caesar, ipsum quoque militem asuersus istos occuparet. cujus ope ac fauore caetera inuasit. Vt iam non Tarquinius ex civitate simplici mouendus, sed aut plurima mutanda , aut serendus esset qui plus caeteris auderet. Accedebant opes Crassi, nimia Pompeii dignitas ac fauor popularis, & ex his dis.
cordia ac bellum. Quibus omnibus vaserrime is utebatur cuius maxime intererat ut Q-lus imperaret. Quem cum cura atque ex fide, autor eruditionis, si quis, exactissimae desci, psit. Cuius Principes, antiquitatis verum p nu ac scientiarum omnium Pandectas. merito inscribas. Qui sic verba rebus, res accommodauit verbis, ut proprietate dictionis optime exprimat quod docet, ea vero solus doceat, quae caeteri vix tangunt. Ritus spargunt alii, hic fundit. Abdita Romanae rei & occulta vix ostendunt. quae non tam ad delectationem quam ad ubertatem iligerit Tranquillus , ac propemodum inculcat. Agite, &, si viri estis, messem hinc foecundam reportate. Illud admonendi estis, ut, si quando maximae occurrunt in Republica mutationes, quae vel causam proximam occultant vel non promunt, Vt , cum negligentiam in istis ac torporem
259쪽
138 DANIEL Is HEINs II Populi Romani,& in seruitute patientiam
plane obstupendam, cum crudelitatem, cum flagitia, cuin scelera, cum fraudes Pincipum legetis,ea non ex positu astrorum,vel conjun- stione planetarum , aut inepta atque incerta nescio qua terrae revolutione, sed a prima accersatis causa. Quae ut nunquam frustra, nunqquam male, itas cpius occulte, actum maxime prudenter agit. cum nec semper eae causae sint quas arbitramur, neque quicquam tamen sine ea fiat, a qua caeterae leguntur. Illud quoque moneo: ne cum Tranquillum hunc legentis , qui commune cum Plutarcho. omnium
scriptorum maximo hoc habet , ut minuta quaeque cum utilitate publica ac fiuctu persex quatur, in cinctura Caesaris, aut toga, aut in' cessu haereatis. Quod ne faciatis , tanquam dux in fronte agminis ubique antecedam.Voces raro, ac vi res intelligatis ; res, ut usum atque experientiam paretisse; magistratuum
postremo,legum ac rogationum,quarum meminit, origines ac fontes,ceremonias ac rituS,
quicquid denique antiquitatem spectat, ita explicabimus, ni filior,vt,quae ad ciuilem pertinent prudentiam, ex hoc quoque hauriatis. quae quo magis in scriptore nostro latet, eo diligentius , ut boni venatores solent, per vestis gia latentem persequemur. micquid usquam est Musarum , ad pistrinum istos aut adtriuium releget, qui in Principe Romano,in terrarum
260쪽
ΟRATION Es 23' rarum Domino , in Caesare nostremo, nihil praeter voces aliquot ac syllabas rimari didicerunt. Longi Eme diuitum , ne quis erret, cum Grammaticis imperium habemus. Qifodquo quisque latius extendit, eo partes sibi demandatas melius tuetur. Non sunt leuia quae pertractamus, Auditores.De imperio Romano , de conuersione Reipublicae quae orbi imperauit, atque illius causas, judices sedemus, atque in Tacito jam pridem sedimus. Quibus, grauiora ne Conscripti quidem in Senatum
Patres, aut ex ebore curuli consules pronunciarunt. Illud agite, animae praeclarae, ac com-
munibus jam rebus destinatae, ad consilia, ad artes, ad virtutem militarem ac ciuilem, ad excelsum,quem hic describemus,animi ascendite vigorem. Ea intuemini ac penetrate.Quae vos disciplinae, ad Rempublicam ad dignit tes, ad honores, qui in terris maximi habentur, sine artibus ac staudibus deducent. Qui-.bus sceptra quoque,& supremum generis humani culmen, Regia Maiestas, se tuetur. Cui rei operam ac curam, pro tenuitate ac captu meo, spondeo,addico, Auditores,
