Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

α1o DANIELIs HEINs II diu animo consistat, etiamsi fractus capiti incitiobat orbis,sui similem futurum. De natura dis utabant & aeternitate animorum . de contemptu mortis disputabant , quam quotidie ante oculos videbant,aut subibant ipsi. Fortitudine,constantia,aetatum omnium exemplis, sed inprimis suae, indurabant animum atque

obfirmabant. Sequebantur Epictetum atquem virumi qui eodem tempore,cum domo barbarias , conditione seruus , corpore esset claudus,multis libertatem contulit quam non

habebat. Quippe quam sic spirant ejus scripta, ut qui diligenter ea legat, nihil ei pileo aut rase capite sit opus. In exilium ejecti , quod

plerisq; tum euenit, uniuerso acre & coelo Pa- triam circumscribebant. sub quo quamdiu versarentur,domi esse se existimabant. Disp jant inter se de Deo, quis & quantus ex Opinione Stoicorum esset: de principiis,de mu do,de sideribus errantibus &fixis disputabant; ut intenti ista contemplatione, a furore tyrannorii, ac calamitate saeculi abducerentur Saepe Cassios & Brutos, veros illos libertatis vindices, postremos illos Romanorum, loquebantur inter se atque extollebant: saepe & memoriam eorum & natales celebrabant: saepe pugiones illos extollebant,qui supremum libertati ictum commodassent: nisi quod fecissent Diuos , qui vix homines fuissent. Nam &Claudius jam inter istos habebatur : cujus plus

242쪽

plus quam pecudis luporem , illi quoque, quamdiu superesset, illudebant, qui cr. delitatem nunquam fuerant experti. Interdum

alte ac viriliter Romanae ingemebant sentit ti : non cum ululatu aut imbelli ac foemineo plangore, sed cum indignatione. quale est tonitru irati Iouis, quoties nbn laxat coelum sed impellit. Caeterum,ut primum post hanc sanguinis humani tempestatem, post hunc publicae crudelitatis nymbum, cum jam Nerua ac Traianus, principes praeclari, libertatem urbi, saeculo felicitatem, disciplinis Patriam ac lo. cum reddidissent, in apertum viris magnis liacuit prodire , venit quoque in publicum hic 'noster. qui vigore ac spiritu inusitato , altam atque aeternam pessimis Principibus infamiam circumdedit: libertatis vero sensum, cujus bonum ineffabile ac immensiim 'solus sapiens agnoscit, tanquam stimulos ardentes, magnis animis admouit. Quos &vos, si viri estis, potius quam verba aut minutas obseruatiu

culas , ex disciplina nostra domum Sc advestros referetis. Cum prudentia jungamus sapientiam,antiqui temporis historiam cum nostra. Habet Sc hoc saeculum quod doceat: ad quod nisi reserantur vetera, non satis prosunt

nostra. quia usu atque exercitatione ea quinque fieri oportet noua. Videamus quid pro libertate gesserint majores nostri, quid qui hodie supersunt. Superest, ac diu supersit Vene

torum

243쪽

αὶα D AN IEL I s HEI NsI Itorum Optimatum status ac potentia:qui pro

istast pro Christiana plura mari, plura

hactenus gesIerunt terra , quam aut Graeci fabulantur , aut Romani fide annalium complexi sunt. qui, cum tot eximia virtutum ac aeterna dederint exempla; longe plus est quod ad libertatis ea cutam contulerunt: sine qua nec exerceri istae possunt. Eos imitemur: &,5 Deus, propiusjungamur aliquandol Paetos, Senecas, Cremutios , ac similes heroas imi-xemur, qui aetate Taciti vixerunt: quorum parem vitae exitum describit. Iuro vobis, ea tempora videtis, quibus animum constantsebus firmare exemplis expedit,quibus undique libertas oppugnatur. nec tam armis quidem,

quae elidi sanguine aut vitari possunt, quam

occultis artibus ac pace. quae plus nocent, cum ex hujus odio nascuntur. Omnia turbata eius causa & commota sunt. Alii tentantur,

alii jam jacent. Gallia suorum manibus euertitur. Ille flos orbis, illa sedes elegantiarum; in qua olim Hospitalii, Cuiacit, Fernelii, Turnebi, nuper adhuc Casauboni, nata ad aeternitatem lumina,vigebant: in quam Rex Franciscus, nunquam sine horrore quodam & religione nominandus , suis opibus & copiis,

errantes toto orbe Musas conuocarat; nun C

suorum studiis exposita , jugulum infelix ac ceruicem, hosti suo pariter & nostro, praebet: nunc tot hostibus objicitur , quot alumnos olim

244쪽

ORATIONE s. 223

olim habuit. O Patria, o Divum domus lo Henrici vulnus toto Regni pectore receptumi cujus ictu toties confoditur , cujus in cruore adhuc natat,& quotidie singultat. Alibi certamen de religione, a sagacitate nimia de curiositate, ad acerbitatem animorum, ad Ecclesiarum, imo Rerumpublicarum, vulnera peruenit. Atque hic equus mihi credite Auditores ) ligneus ille Iliensis est. In quo, non Vlysses unus , sed milleni, non tam jacent, quam occasiones suas praestolantur. Equo simultates,odia, delationesi& calumniae bonorum, tanquam e putredine insecta, nascuntur. quae tam hosti prosunt, quam in bellum nos ciuile abripiunt. Fugiunt ad ista inse-lices literae, fugit sapientia & eruditio : quarum candidati, qui jam pauci sunt relicti, curam gloriae ac nominis ex animo abjiciunt,&in partes has aut illas, quatenus id expedire credunt,abripi se patiuntur. Erigit me tamen&attollit,summa virtus & prudentia illorum, quibus in Batauia incumbit , ne quid detria menti eruditio aut publica res capiat: quos honoris nostri causa hic praesentes intuemur. Erigit me vultus vester, Viri Magni, qui huc audiendi no stri causa, alia ex urbe aduenistis. atque inprimis tuus, Illustrissime Legate, qui quo tamque in loco pedem ponis, magnam majestatis partem publice circumfers. cuius ea eruditio est, is in summa eruditione semper

245쪽

per aliquid discendi ardor, ut conuicium aetatietu: facias,in qua tam pauci capiunt aut vident instrumenta maximae fortunae, sapientiam &eruditione esse. Nos exemplo vestro excitati, caeteros ne quidem intuebimur.Nos a te,Corneli, unictim prudentiae oraculum, ac robur,

praeter haec ciuilia quae singulis diebus monita ex te haurimus &prςcepta,verae ac robustae sapientiς exempla petemus.Quicquid olim gloriae 3c posteris impendebatur, nunc in animum eiusq; cura reuocabitur. Eum,tanquam arcem quandam undique obsessam, contra iaculi calamitatem,lectione tua dc constantia firmabuemus. Pereant ubique literae aut contemnantur : quanta unquam fuit orbem barbaries inuadat: redeat antiquum chaos,redeat antiqua illa omnium scientiarum vastitas ac ignorantia : nihil dignitatis sapientiae aut eruditioni relinquatur. Ego serte mea & ingenti inuolutus animo,que nec spes mouebit loco nec ambitio,vnius conscientiae fiduciam amplexus dc integritatem, tanquam in naufragio extremas tabulas, contra hominum judicia consistam. Et munitus illis studiis ac fietus, quae me, ubivissem erit, ab his cogitationibus abducent, in aetatum omnium ac iaculorum, quorum V stam quandam ac profundam recordationem aperit Historia, contemplationem me immergam: quantum est ubique spatii in antiquitate rota, mente occupabo: chartis veterum libris que

246쪽

situs, non videam, non audiam, non quaeram,

non intelligam. denique,si nihil aliud potero, sapientiae praesidio stipatus, aulam ex hac cathedra & curiam conficiam. Nam,ut templa, non parietes &signa, sed Deorum immortalium constituit praesentia, neque in regia spectatur quicquam, praeter majestatem ejus a quo nomen ac religionem habet: ita locus ille maxime est augustus, in quo magnus animus dc supra res humanas positus versatur.

ORATIO XVII. . De C. Casare Dictatore, eum illius Vitam in Tr-quillo expositurus esset, habita.

QVod non raro euenire iis, Auditores Nobili ssimi,consueuit, qui in caeco aliquan diu horridoque carcere, inter miserorum ge-mstus ac lachrymas egerunt, ut, egressi,liber talis voluptate ac contemplatione lucis, quo quo oculos conuertunt, animum explere ne queant, mihi pariter ac vobis euenire existismo. Legem Majestatis & interpretationes eius, ultimam eueris libertatis pestem ac calamitatem vidimus. Inter Tiberios, jam annos aliquot, Caligulas,a generis humani pro bra & incommoda, Nerones , egimus: inter carceres, proscriptiones, sycophantas, ac bonorum neces dc exilia , versati sumus: nihil

247쪽

prope , praeter sanguinem ac lutum, in seriaptore nobilissimo tractauimus. Imbuerunt nos cruore suo Drusi, Plauti, Sullae,ac postremo,ne quid amplius deesset, Senecae ac Thraseae : viri, quibus aetas illa aut antiqua , nihil majus vidit, nihil sapientius. Respirate paulum, Auditores, & imperio Romano, homines mitissimi&ad virtutem geniti, hoc date,

vi,quemadmodum extremam seruitutem mecum pervidistis, ita nunc ad finem libertatis, quem praeclari quidam viri, sed ambitiosi, inuexerunt,animum ac mentem conferatis .Qui naturam fluminum cum cura inuestigant, atque inprimis , qui de Rege fluuiorum Nilo,

longitudine eius , latitudine, profunditate, . cursis, insulis, fragore catadupis,incrementis, limo ac faecunditate disputarunt, unum illud maxime egerunt, ut in cujus admiratione partium ac operum defixi essent. ejus fontes ac originem, tot saeculis tot Regibus quaesitatis, explicarent. Qui plantarum rationes excusserunt, ad radices arborum ac florum libentissime descendunt , ut ex iis causas surculorum quoque ac foliorum, quae natura oculis exponit,rimarentur.Idem homini Politico, Adolescentes,in Historia agendum est. Vt insignes in Republica mutationes ac conuersiones seliderimetur, ad originem ac fontes aliquando veniendum est. quos,ni fallor, omnium quae audiuisitis, in virtute partim, partim hujus Prinq

248쪽

cipis ambitione, inhabebitis Quem qui prouexerunt, primo libertatem , mox paulatim,

spem quoque eius, cum jam essent qui seruire didicissent, sibi posterisq; prae ciderunt. Caeterum, quemadmodum e pulsu ac venarum Me dici momentis, de salute aegri judicare solent, ita de Republica ejusque valetudine, ex ambitione singulorum iudicandum est. Quam in isto homine, aut monstro potius, ut Tullius de eo loqui solet, maximam fuisse constat. Vix ad motus ad Rempublicam cum Lepido , cum Crassis, cum Pilone, Sulla, ac Antronio, de statu Reipublicae mutando cogitauit. colonias Latinas, de petendo ciuitatis ju-

re agitantes , spe nouarum rerum , clam acincendit. Conjuratione Catilinae, pars ac forte dux eorum qui Rempublicam sollicitabant, leuibus sententiis,a Cicerone interceptos, callide protexit. Spe eadem , dc ut Crasta par aut . prior esset, generum Pompeium sibi e Republica delegit. Cujus copiis, autoritate ac ope, Galliam, ut noster notat, Cisalpinam ac Illyricum,provincias accepit. Neque multo post, imperium ac potestatem, prorogari sibi, praeter consuetudinem, curauit. Qua occasione, non jam clanculum, ut ante, sed maiore vi ac publica grassatus, Galliam , Germaniam, Britanniamque aggressus,hostes nominis Romani , inro; aduersarios, si quos haberet, comitate,populum ac plebem, liberalitate ac mu- P a neribus

249쪽

za 8 DANIELIs HE INSII 'neribus , prouinciales quotquot essent quam,incredibili humanitate ac ossiciis stibegit. quo aduersus libertatem, & pro potestate Vnius,omnia iam obtinebat. ut iam solus poN

set quicquid vellet, ni si quod dissimulare ad

speciem interdum mallet quantum posset. Saepius, ut magnae solent animae, elatus adhuc, aut illudens iis per facetias subinde, qui initio secordes aut attenti parum, ferre ista aut dissi

mulare cogerentur. Tanto animo ac vi muni

tus, Rubiconem pariterac leges transmigrauit. & ut totam semel pacem Reipublicae ac libertatem expugnaret, copias Pompeii in Hispania dispositas inuasit. Hinc triumphi, quot & quantos vellet: quos, ut, Verbo quiadem &praetextu, Patriae, de Gallia,Hispania, AEgypto, A frica ac Ponto, ita re profecto, de Republica ac populi fatuitate, magnus imperator celebrahat. Hinc comitia paulatim sibi vindicare: partem, sed exiguam, dc qualem apud Graeculos in fabulis Prometheus Diis

caeteris relinquit, populo concedere adhuc, aut, ut vere dicam , ostentare. Vt sic tutius ac

sensim, contra optimates δc pro plebe , qua non nihil adhuc posset, prorsus ut in mimo ac sub larua, seruitutem , sine armis ac cum libertatis specie, volentibus induceret. Quod

Vt consecutus est,post multos Consulatus, V- num ac continuum, cum Diistatura simili ac

praefectura morum , vel admisit vel extorsit.

250쪽

Magistratus, quibus vellet & in annos plures; ciuitatem, Gallis quoque semibarbaris, quos

iam obstrinxerat, donare. Ac postremo, cum autoritate omnes excessisset, coeli reuerentiam ac maiestatem, ex Pontificatu in se deris uare. Cuius ope, honores , non humanos

modo, sed diuinos quoque, sedem auream pro tribunali & in curia, cum templis, aris, simulachris, puluinaribus, flaminibus ac sacerdotibus, θ decerni sibi passus est. Quo ut per

segnitiem ac negligentiam, eorum partim penes quos Respublicatum erat, partim sua sibi propria calliditate ac prudentia euectus est; ita omnibus virtutibus , clementia inprimis, ' liberalitate, ac humanitate septus, nisi cum pernicie ac detrimento publico, moueri loco ac imperio non potuit. Et putatis, unum, Au ditorws,Brutii istum,aut sexaginta coniuratos, tot tantisque malis, quae paulatim vel contra- sta vel neglecta fuerant,mederi potuisse λPo tarum iste ludus est ac oratorum, qui, cum libertatem , seruitutis iam pertaesi, celebrarent,

causas eius, quod politicis incumbit, non intelligebant. Ex hoc sanguine, ex hac victima, quam libertati, Cale Cassi, Cimber Tulli, caeterique seruitutis hostes , tum mactastis, ex hac ipsa caede ac vulneribus, Tiberii, Caligulae, Nerones, ac Domitiani, prodierunt. Non enim caede in Republica unius , sed prudentia multorum , ipsis ossibus visceribulque Reis

SEARCH

MENU NAVIGATION