Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

o R A et et o XVIII. Deprolapsis Graearum literarumstudiis se adeas a

hortatio Habita cum Politices Professor creatu Graecarum literarum Professionem Collega traderet , is libe tam Senecε , cui titulus est Apocolocynthosii, siue Lu in Claudium, interpretaturiu esset.

DS praest antia illius disciplinae, Auditores

Nobilissimi, quae in Reipublicae tractan

dae ac constituendae ratione versatur, cuj

nobis ex decreto dc auctoritate publica aliquamdiu jam incubuit Prosessio ac porro incumbit, tum temporis nonnulla dicam, cum, quod nobis est propositum,ex veteri scriptore aliquo, omnes antiquorum, vel quae maxime ab omnibus probantur,Respublicas,earumq; formas, ritus, leges, instituta ac consuetudianes exponam. Interea, ne prorsus nihil aut

omnino aliud agamus, hic libellus, ut sest uus,ita de ab homine ciuilis disciplinae peritise

simo, in Principem terrarum, de de corruptis simo ac maxime assiicto Populi Romani stata ac conditione, libertate maxima conscriptus, ad tempus nobis aliquod in manibus versabitur. Ac mihi quidem saepe de Professione mea cogitanti, mirum hoc videri solet, Auditores,

eo nos angustiarum hic redactos esse, ut ne v-nus quidem ex Romanis scriptor extet,qui,Vt

apud Graecos Aristoteles 3c Plato, disciplinae huius leges ac praecepta obiter complexus sit. Nam e celeberrimis doctissimisque Marci

Tullii

262쪽

ORATIO Nas.

Tullii, qui de Republica inscripti erant,libri,

nihil praeter ossa,nihil praeter ruta, ut loquuntur vetere ac caesa , quae tum apud Augustinum tum nonnullos alios lesuntur , nihil praeter aliquot putamina,amisso nucleo,habemus. Ac optandum sane fuerat, invictos illos Romuli nepotes, quorsim gravitate, moderatione animi prudentiaque,eo res deducta est, ut ciuitatem, quam angustam initio acceperant, non moenibus ac muris , sed immenso coeli ambitu circumscripserunt, aliquam illius disciplinae,cui hunc progressum debent, consequendae,viam nobis aut compendium dedisse. Nam ut in principio Rhetoricorum vir diuinus,imo numen quoddam & vis quaedam major sapientiae notauit Aristoteles, quicquid fit aut temere, aut propter habitum ex consuetudine, ad artem & praecepta commode reduci potest. Sed videlicet ingentes illa: animae, quemadmodum in actione, qui est hujus disciplinae finis, uniuersiam vitam, ita in delineandis ac commemorandis actionibus,inge nium ac vitam consumpserunt. Quae cum ungulae,quodfieri consueuit, diligenter ab historicis recenseantur , universum ex his aliquid statuere ac docere, illius facultatis est ac artis, quam Civilem, aur,quod nomen ciuitate, Romuli donatum est, Politicen vocamus. Sed de hac, usque dignitate, grauitate ac praestantia, quemadmodum jam dixi, suo tempore , ut sper s

263쪽

DANi ELIs HE INSII spero , ex hoc loco copiose dicturi simus. Nunc, priusquam ad hunc Senecae libellum veniamus , permittite ut dolorem meum, quem ex literarum, ac praecipue earum quae humanitatis vocantur nomine , interitu ac quasi internecione quotidie concipio, ex hoc loco, ex quo aliquot jam annos singulari vestra cum beneuolentia ac studio , s criptores Graecos stim interpretatus, verbis,Praeclari juvenes, paucissimis exponam. Extat apud Comicum Latinum , meo animo sententiaque elegantiarum omnium parentem . cuiusdam

Parasti dictum lepidissimum, quo in senem a se modis ac exemplis omnibus exagitatum,&stutissime illudit, epitra Chremeti quibius commodum ire, jam tempus est. Liceat mihi in re seria ac graui, &in maximo moerore meo,idem apud vos nunc usurpare, Exequiastiteris quibus est commodum ire , jam tempus est. Causam hujus rei si fortasse ex me scire vultis; verbo vobis respondebo: Graecarum literarum , mihi cregite , concemptus est. Nam quod olim de Spartana Republica Delphici Apollinis oraculum pronunciabat , tum interituram esse , cum pecunias tractare Mamore earum tangi ac flagrare inciperet: idem mihi, non Aptillini, neque ex praestitibus illius Dei , Verum qui, ut quidem mediocrium est

captus,

264쪽

ORATIONES. 2 3 captus, aliquem praecipuarum literarum usum, si non consecutus sum, dedi tamen operam,ut

aliquatenus, quod a Poeta dictum est, pro . direm , visum semper filii , tum interituras disciplinas , cum sordere hae literae inciperent.Ac de me ut aliquid nunc dicam, cum in urbem hanc & Academiam , totius sine controuersia Europae celeberrimam venissem primum , aliqua cognitione juris in quani ut relictis rebus omnibus incumberem,ab optimo parente huc missus eram satis perfunctorie imbutus, ac de obstupenda viri maximi Iosephi Scaligeri scientia ac eruditione, multa par- tim audiuisse,partim scripta ejus,quanuis pauca sane,diligenter satis perlegissem,neq; nocte neque die animo consistere me memini, prius quam summum illum viru salutassem: in quo

disciplinae omnes, omnes scientiae ac artes,tanquam in delubro quodam Sc sanistiss1mo oraculo continebantur: in quo omnes literae,iinguarum omnium cognitio , afflicta ac propemodum euersa,& post: paulo abitura,aliquantum substitit,ac nunc,quod Deo ita visum est, sipremum nobis vale dixit. Qui, cum in hac rerum omnium peritia & usu , in splendore tanto generis ac majrstate , singulari morum praeditus humanitate esset, neque nullam de proposito & voluntate nostra spem jam concepisset,serio monere coepit,frustra esse omnia

de quibus cogitarem, nisi prius accurata ejus

. linguae

265쪽

α DANIELis HEINs II linguae accederet peritia. Itaque ipse cum aD secta jam aetate esset, nihil quo amorem ejus

nobis commendaret praetermittere. Inte

i dum ipse versibus quos scriberet praeire : interdum aliquid ex Martiale aut alio autore, quod uterque Graece redderemus , propOnere : ut contentione ista acriores stimulos,&quasi faces gloriae ac semites, amore laudis inflammato talem enim me sciebat subderet. Saepe memini me singulari gaudio ac prope incredibili perfusum , saepe lachrymantem domum concessisse. Saepe, cum insomnem totam noctem transegissem, medita.

tum quae postridie probare illi vellem : ispe, γcum deesset lumen,stylo enotasse aut calamo ad lunam, quae conceperam. Memini, semperque meminero , cum ab eo quodam tempore Latina quaedam in sermonem Doricum conuertere ac exhibere jussus essem , ego autem aliud egi siem, negligentiam ab eo meam grauiter notari. Quae res tum effecit,ut inedia dierum aliquot, delectus animo ac moestus, poenam a me ipse exigerem. Domi interim scriptores omnes Graecos , quanta cura poteram ac diligentia,peruolutabam. Oblectabat me asperum ac grande illud, & nonnunquam paulo minus more Atticorum quam incongruum Thucydidis dicendi genus : quod interpretem requirit,& non nisi eruditum facita

admittit. Rapiebat omni melle dulcior Herodoti

266쪽

ORATIONES. a Jrodoti narratio. Eloquentiam Demosthenes,

sapientiam Aristoteles , utramque, sed cum magna simul voluptate, Xenophon suppeditabat. cujus dictionem Gratiae formasse iis

manibus videntur, quibus , ut Poetae volunt Veneri ministrant. Nullus denique aut orator aut poeta aut historicus extabat, quem non paruo tempore ac maxima cum oblectatione percurrerem. Sed praecipue Platonem diligenter & divinum Aristotelem legebam:

non verborum tantum causa, quod nonnulli

solent; sed ut eruditam illam & silauissimam, inprimis vero huic nostrae dissimillimam, philosophandi rationem , pertractarem ,-cum Opus esset, non ex Barbarorum faece , sed ex ipsis fontibus haurirem. Videbar enim mihi, non tam in Batauia, quam ipsa, ita me Dii amento Graecia, cum magnis illis viris , quorum sapientia aceruditionehaud minus quam

virtute sua Populus Romanus incrementum ceperat, quotidie versari. Pugnabam cum Homero,rusticabar cum Hesiodo, amabam cum Anacreonte, plorabam cum Euripide , cum

Aristophane ridebam,cum Pindaro in coelum assurgebam. Iam autem in Theocrito, Bione ac Moscho, verbis nullis dici, nulla exprimi oratione potest , quantum rustice procacem illam Musam , cum simplicitate & suauitate

linguae maxima conjunctam,deperirem. Donec tandem,more Romanorum, ad priuatum

267쪽

DANIELIs HEINs II in scribendo usum atque ad imitationem qui quid ibi legerem conferre, & uberrima tum rerum tum verborum fruge,pascere ac imbuere sermonem meum, coepi. Itaque cum nouam vel orationem , vel poema aliquod, in quo recentes adhuc notae e Graecorum lectione apparerent ac vestigia, scripsissem, ad heroem nostrum quotquot dies visitabam. Ibi vero intimis anici ac pertentari sensibus d uinum senem, & in nostris illis studiis excusisa senectute juvenescere vidisses. In oculis, in vultu, in gestibus, in toto corpore, ill stres quasdam gaudii ac hilaritatis notas vidis' ses. ut non nostra legere aut audire, sed quae Pipse olim concepisset, iterii repetere aut secum ruminare videretur. Neque minus interim clarissimum doctissimumque virum Vulcanium , quotidie docentem audiebam. quicum senio deseditis viribusque exhaustus,tan- 'quam miles rude jam donatus, abstinere publico coactus xst , deficientes pariter cum eo Musas Atticas suscepi, Auditores , atque his vinis, his amplexibus inuolui. Qui enim minus poteram, quam ut antiquas meas dominas ac veteres amores , quas ad omnem,

quanta quidem cadere in ingenii hanc tenuitatem potest, eruditionem,duces extitisse mihi ac magistras recordabar , & nunc publice profiteor, aliquamdiu fugientes sisterem ac iustineremὶSciebam, si quid in dicendo,quod quam

268쪽

ORATIONES. 2 7 quam sit exiguum ac prope nihil , nemo die

melius intelligit,siquid in philosephia, si quid

in cognitione rerum variarum, quibus lasciuire ac efferre se nostrarum literarum studiosi solent, prosecissem, solis his in solidum deberi. Neque sane me rumusculi quorundam, aut susurri, aut judicia mouebant. quippe qui existimassem semper, tanti esse quemque, quantum aut ingenii aut scientiae ad publicum do 'cendi munus domo secum attulisset. Reliquis professionem, hos prosessioni suae dignitatem dare.Si in his praefertim non consistant, sed capacem gloriae ac laudis animum,imbutum his prius literis atq; informatum, atq; ita

ultra fines, quos plebei quidam sibi pariter

aliis constituunt, exuberantem, in latissimos scientiarum gurgites , & eruditionis vastaequendam quasi Oceanum , praecieitarent ac diffunderent. Quini sine hoc substato,aut vehementer fallimur, aut nemo unquam assec tus est. Cogitabam magnos illos hac aetate ac diuinos homines, Turnebos , Lambinos, Camerarios, Auratos, neque paucos alios: qui

cum selas prope has literas prosessi essent,nullas ignorabant. Neque destini hac aetate viri summi de amici nostri,qui cum ab his fontibus Rc elementis, ad existimationem hominum&famam peruenerint,Regibus gratissimi,rhe-dgm nunc pro pulpito conscendunt. Cogitabam quosdam,qui ab aulis atque a principum

269쪽

1 3 DANIELIS HEINs II negotiis, t*nquam ad fastigium sublinitus,ad eruditionem hanc se conserrent. Versabatur in animo ac propemodum in oculis adhuc nostris,maximus vir,Paulus ChoartusBuzanuallius,Henrici IV, Galliarum ejus nominis monarchae, nunquam sine horrore quodam Arelligione nominandi , ad Illustres ordines Orator ; qui cum Hagae viveret, aut ipse ad Scaligerum non raro ventitabat, aut hoc H gam veniente, Graecum aliquem scriptorem exponentem cupidissime audiebat. Vt de viro sim mo Ludovico Castaneo nihil dicam: qui & ipse Regis olim Galliarum ad Pontificem togatus, cum ad literarum elegantiam ac Ianimi tranquillitatem a Republica se contu- lisset, eundem magnum senem nostrum annos amplius triginta domi apud se detinuit, ut uberiorem Graecae ac Romanae eruditionis peritiam hauriret. Vt om nam Petrum Bem,' num, magnum illud purpurae decus: qui cum solus prope ea tempestate scriberet Latine,&, quod proprium tum Italorum erat, puram ac ingenuam, nec calamistris vllis aut pigmentis intustatam atque inustam excluderet orationem,Graece ut sciret,in Siciliam trajecit. Fra ciscum vero Philelphum accepimus , qui in ipsa Barbarie , in ipsis literarum sordibus,aet xe illa vixit,

270쪽

ORATIONES O 2 9 eum ergo, Auditores, accepimus,cum maximo Graecarum literarum studio flagraret, Athenas Atticas profectum, tantum ut magnorum hominum vestigia calcaret, si qua tangi atque assiari contagione eorum posset: nec praetermisisse quicquam , quo vel umbram saltem Graecae eruditionis aliquam & fund menta quaedam compararet. Vobis vero,Nobilissimi de summae hei Auditores , nullum

mare est trajiciendum, nulli sumptus faciendi sunt. Patet vobis ecce hic locus.Hae columnae, hi parietes Athenas vobis dabunt. In scena autem Roscium habebitis. Audivistis ergo hactenus in Graecis me balbutientem. audi tis posthac , quibus commodum videbitur, Clarissimum Iohannem Meursium, collegam nostrum do amicum honorandum et qui, me puero propemodum,in his non tantum plurimum quo est ingenio profecerat,sed & erudita quaedam scripta publicarat. Cauete dedecus existimetis,aut indignum vobis,lege seria proficere : tanquam scopulum, eorum consuetudinem cauete ac morem, qui acerba studia ac immatura, in Rempublicam,in forum, in Ecclesiam protrudunt. Graecas literas inprimis, omnium ingenuarum artium , scientiarum omnium altrices unicas ac vindices , amate

Quarum si vos poenitet ac taedet, nihil restat, nisi ut jam ad tibicines , aut pollinctorem , hercules,mittamus:qui amoenitati omni, om-

SEARCH

MENU NAVIGATION