장음표시 사용
271쪽
1so DANIELIS HEIN si Ini elegantiae ac venustati, quae his solis nititur, ac constat, me ac vobis pariter spectantibus, hic funus faciat, de caeteras cum ea disciplinas efferat ac condat. Quanquam ne hoc quidem est necesse. Imminet jam nobis, nisi vanus auguram atque utinam prosecho sim, Adolescentes alta quaedam ac prolanda nox, quae eruditionem omnem, ac praesertim Graecam,quam tantopere negligitis,densissima caligine i nuoluet.Non est vobis tantiPlato,non est Aristoteles , non ipsa sapientia,non denique Hippocrates,non Sancti Patres,ut illorum linguam addiscatis. Pluris vobis sunt interpretes,ignaui homines ac sepe imperiti,omnis ig- .norantiae autores. Sive hoc fatum, seu vicissi- tudo reru & fatalis quaedam vel necessitas vel poena nobis debita ac coelitus immissa ad barbariem redimus. Nam ut nautae, cum in prora
constiterunt,tempestatem primi vident, primi aliis denunciant: ita ego nescio quid quasi nubem post serenitatem hanc δc video &jam de-
nuncio,quod disciplinas omnes,omnes artes, ac inprimis literas keloquentiam,subducet,&ex omnium conspectu tollet.Me vero interim de antiquis Rebusp. qua nulla,aut utilior,aut
grauior,aut dignior professio excogitari potest, idisserentem audietis. Quod priusquam fiat, festiuissimum hunc Lucii Annaei Senecae, philosophorum omnium quos Roma vidit unquam maximi , in vitam Claudii libellum,
272쪽
Ο R A. Y I o N E s. 2SI quanta fide ac industria id fieri a nobis poterit, interpretabor vobis. Mores, ritus ,& antiquitates annotabo. Si quis locus sit corruptus, quales sunt non pauci,dabo operam ut emendetur : siqui sunt defectus aut hiatus,eos indicabo. quae spectare ad ciuilem , qualia nonnulla sent, scientiam putabimus, in iis subsiti stemus,vi,si quae notanda erunt, obiter note mus. Caetera quae de Autore& Inscriptione libri fuerant dicenda, ut diei hujus tempus est, in crastinum,cum bono Deo,disserentur.
Dissertationem de ipso libello L.An i Seneca, in
ORATIO XIX. Ad librum De Magistratibus Romanis. Habita eum libellum De Magistratibus Romanis interpretari inci
REipublicae bene constituendae ratio, Auditores humanissimi,magnum sane opus ac difficile, si eodem tradi modo posset, quo scientiae traduntur, quae in contemplatione ut consistunt, ita in hac mentis nostrae functione finem consequuntur; paucis vel praeceptis vel distinctiunculis , quod hodie tentatum a quibusdam,ab antiquis ea res perfecta esset.
Rhetoricam qui didicit, quo pacto sibi sit di
cendu,non ignorat.Qui in ea arte,quae a salsis Vera, necessaria ab iis quae cum veritatis specie probantur, distinguere ac cum cura separare inter disserendum docet, operae nonnihil po
273쪽
212 DANIELrs HEINs Irsuit, certam normam ac amussim habet,quam perpetuo sequatur. Ea quaede motu ac quiete,quae de corporum principiis, de coelo,de iis quae in parte aeris sublimiore aut existunt aut
apparent tantum, de constitutione animae ac
forma ab antiquis disputantur; vera sint an falsa jam non quaero; sed qui ea ex opinione alicujus quem sequendum sibi putat semel ha sit,singula quaecunque in amplissimo hoc naturae theatro occurrunt,ad superiora quaedam
didicit referre. Est sublimior his omnibus scientia , quam Primam sapientiam nonnulli, nonnulli,quod cenitione rerum naturalium posterior illius esse soleat cognitio , in scholis Metaphysicen dixerunt, quae de ente primo,afferuonibus, proprietatibus, ac partibus illius agit, tum & alias aut loqui docet, aut loquendi docendiq; usitata vocabula ac modos, quibus reliquae philosophiae partes utuntur, interpretari, suum esse munus existimat. Ea igitur, quo magis sapientiae censetur nomine,eo causas certius cognoscit ac tradit. Ante omnia, quod illi vere proprium,materiam ubique sui similem,unam,certam, immutabilem, aeternam habet. qui est Deus immortalis. Has
ergo disciplinas alii fortasse aliter, plerique si
ne ad summa quaedam genera, ad certa ac indubitata praecepta,ad obseruationes quasdam
reuocarunt. Eadem earum quoque artium est ratio, quae cum exercentur , opus aliquod eri ciunt,
274쪽
ΟRATIONES. 2I ciunt quod praeter actionem ipsam post se habent ac relinquunt. Hac si ratione commode doceri,quod non pauci arbitrantur,ea de qua agimus facultas possit, nisi materia illius ae subsectum, fluxum esset ac incertum, si ad nos non ad naturam quod attinet, notiores ejus essent causae ac principia ; nae non pauciores ciues nunc eximios ac magistratus , quam loquaculos philosophos aut oratores haberemus. nec facilius aut opera minori faber, vel palatium , vel domum , quam ciuilis sapientiae peritus Rempublicam aedificaret. Atque egomet hoc ipso tempore, Auditores, in x tabella aliqua perfectam modis omnibus delu' nearem ejus ac deducerem imaginem. A t profecto,non e saxis,non e lignis,non e moenibus& muris, sed ex actionibus humanis,exstruenta ac aedificanda est illa , de qua loquimur, Respublica.Faber ejus est philosophus: partes, familiae: forma,quam praeclare vitam dc quasi ciuitatis animam, vocavit alibi philosophus. apta ac singulis conueniens illius compositio ac constitutio. quam ex mente sua Plato, more Dei cui in creatione rerirtribuit ideam, admirandam quidem illam, sed inusitatam de quae nusquam alibi in terris extitit, in decem illis,quosDejusto,sive DeRepublica, conscripsit, libris deprompsit. Quibus duodecim De Legibus, diuerso fine ac instituto,quanuisargnmento non dissimili, adjunxit. itiorum
275쪽
114 DANIELIs HEINs II algumentum, ordinem, propositum ac scopum, ex hoc ipso loco , si id vobis gratum esse existimabo , paucis lectionibus, cum Aristotelem tractabimus, exponam. Fuit enim proprium hoc illi viro, ut excelsa omnia ac absoluta amaret, terram & inferiora haec contemneret; quodque de aviculis quibusdam, quas non semel ipii vidimus, manu divas nostri vocant nescio quam Vere,vulgo certe est persuasum, quod cum pedibus destituantur, de in aere perpetuo Versentur , nusquam apud nos consistant; ita ille contemplationibus
perpetuo haereret , totus mens ac animus,
volaret semper, non incederet, disciplinas Vero,ne has quidem quarum finis ultimus est
actio, a prima sapientia se jungeret. Quod qui
non viderunt, tanquam improbam ac sceleris compertam ejus traduxerunt ciuitatem.
Quod in ore iam est omni populo. Vt phry
giones quoque ac limborarios , aut nautas,n Latine aut Graece sciant , in communionem mulierum, caeteraque ejus generis, de
quibus illic npn simpliciter, sed ex principiis philosophi ac fundamentis disputatur,
aliquid dicturos esse credam. Adeo protritum , & ab eruditis omnibus exhaustum jam
hoc argumentum est. Magnus vero Aristoteles, cum prodigiosum illud omniumque quae sub coelo continentur capax ingenium , per omnes diffudisset disciplinas ; via longe alia,
276쪽
ciuilem tractare sapientiam aggressus est. quem nos imitabimur. Videbat veteres legisi latores illos, Lycurgum, Solonem, Pythagoricos , & alios, priuiquam suam constituerent Rempublicam, alias plerasque, quae extarenteo tempore,adiisse: vi,quemadmodum pictores selent, ex diversis vel corporibus vel imaginibus , unam aliquam perticerent absoluerentque: cujus rei causa, plurimos eorum,maximis laboribus ae sumptibus, totum terra
rum orbem perlustrasse. Quod in posterum ne fieret,priusquam de Re lica, quam ansemo ut perfectissimam conceperat , susque constitutione, quid sentiret ipse, in his libris
aliisque, expolyei, cLVIII, ut antiqui docent,ordine deici ipserat.quarum formam singularum, magistratus, leges, judicia, consilia, consuetudines, ritus, sacerdotes ac religiones operose persecutus fuerat: non ut singulas vel Ponderaret vel excuteret, sed ut nihil in descriptione earum , quod consideratione dignum videretur,praetermitteret. Hinc intellia gelis, cur in Delioriam, AEginetarum, Atheniensium, Colophoniorum , Thessalorum, Phocensium, Locrensium, Methonaeorum, Naxiorum , Massiliotarum, Crotoniatarum
Republica, toties laudetur Aristoteles. Videbat vir diuinus, quod & ipse tradidit non semel; viam in docendo esse duplicem: quarum altera earum, ad principia a fine , altera ad
277쪽
DANIEL Is HEINs Ilfinem a principiis procederet. In ciuili autem sapientia tradenda,a facilioribus, quae singulis, non quae natura magis nota sunt, incipiendu. Tales autem singulorum actiones in nobis, in ipsa autem ciuitate recta,ejus constitutio. Quicum finis sit politici,non potest, quin & nobis magis notus sit quam cauis. De quibus octo, quos Politicorum hodie vocamus,libiis, fuse ab eo quod fortasse breui pluribus videbimus agend um fuit. Inter quos, si usum,dignitatem, eruditionem, vim atq; acrimoniam judicii spectemus,primus nobis semper visa sest, qui ordine est secundus. In quo,ut, quod ante di cnamus, ciuitatis formam, & quasi animam ostendat, aliquot illus s ejus temporis Respublicas ac ciuitates non od jam praestiterat describit latum, sed principiorum causa, ponderat,explorat,ac dijudicat. Quarum princeps est Respublica Platonis, tam quae decem scilicet, quam quae duodecim ab eo libris
accurate describitur. Qira occasione nos, vel suo quamque,quo hic recensentur, loco, vel seorrum, singulas, ut spero, leui primum opere, historicorum more, exponemus ac delineabimus ; priusquam quae in iis laude digna sint aut reprehensione , cum incomparabilido store omnium ac nostro Aristotele videbimus. Ab ea vero quae regina omnium ac viaicum exemplar olim fuit,cujus legibus ac institutis tempestate hac omnes sero utimur, sed quam
278쪽
ORATIONES. 237quani prorsus praetermisit Aristoteles,initium docendi faciemus. Ea autem est Respublica Romana. cujus fundamenta, hercule,non homines , sed, ut omnibus persuasum tum fuit,
Dii immortales , ut ego judicare seleo, i psa
grauitas, constantia, justitia, innocentia,frugalitas, magnanimitas ac fortitudo, quae non hostem modo, sed terrorem quoque mortis, omnibus mortalibus commune malum,instase vidit, inprimis autem , quae fatalis ac propria imperii illius fuit, majestas dignitasque, suis posuisse manibus videtur. Cujus singuli, ut ille olim judicabat, Senatores, Reges singuli fuerunt: cujus Dictatores Consulesque,
is non, Vt Graeculorum magistratus, saepe futiles ac leues,sed ad orbis uniuersi imperium,ab ipsa Pop. Romani Fortuna, enutritos ac edumtios filisse dicas. Vt qua Sol ille omnia collustrat, potestatem suam ac auctoritatem mitterent diffunderentque; nec tam armis, quam seueritate militaris disciplinae, de exacta animi
virtute, cujus mira visac efficacia est, occulta quadam reuerentia domarent cuncta, ac sub jugum mitterent: virgas cutem suas ac secures,
cum sceptrorum ipsi ferre impotentiam n didicisseii caeteris principibus ac regibus,tan quam pueris quibusdam,ad Euphraten usque M Istrum , intentarent aut impingerent. Cui quidem populo, nihil praeter unum Aristotelis ingenium, mihi quidem semper videtur
279쪽
118 DANIEL Is HEINs II defuisse. Quem occulta quaedam prouiden tiae diuinae ratio ac causa eo tempore produxit , quo Macedones terrarum orbem uab imperio tenebant.Vt eodem isculo gens eadem, discipulum ac praeceptorem daret, quorum auter cuncta sciret, alter cuncta expugnaret. Si
ut Aristoteli hoc unum defuisse tape judicaui, quod Rempubl. Romanam aut non nouit, aut cum penitus perspectam cognitamque non haberet,ad exquisitissimam judicii diuini
lancem ac censuram, partes ejus singulas exigere non potuit.Cum praesertim ea tempestate, 1i non ad imperii ac potestatis terminum fit lem , ad supremum certe masculae virtutis culmen, ac quasi gradum,peruenisse eam Titus Liuius ostendat. Quo tempore non minus inuenisset per quos in Republica proficeret, quam discipulus illius Macedo, a quibus vinceretur : Coruinos, Rutilios, Sulpicios, Torquatos, Cursores, Fabios,Curios,Volumnios,& qui pro publico se deuouerent Decios. ad quos ne Graecorum quidem putidae jam vetustate ac quasi exoletae aspirarent fabulae. Primo igitur,quod felix sit ac faustum , Auditores , Pomponii libellum De Romanis magistratibus,volente Deo,auspicamur. n quod
tanti nobis videatur, nec antiquus, nec auto ritatis tantae, ut a nobis aut a quoquam pubὲice exponi debeat,sed ut habeamus,quo quaecunque in hanc rem obseruauimus , ad I
280쪽
ORATIONE s. 2Sycos quosdam referamus. Interim,si quae hic deerunt, ex aliis supplebimus. In hoc vero, quantum fieri id quidem poterit a nobis, incumbemus , ut perspicuam ac nudam quandam hujus Reip. imaginem ac formam habeatis. Postquam relin Aristotelis secundo, primum enim olim exposuimus,sed Graece j vel seorsim,ut jam diximus, Platonica,Atheniensem, Laconicam, Carthaginiensem , de quae omnium est antiquissima, Cretensem , reliquasque subjungemus Respublicas. Quarum constitutionem ubi recte intelligemus , ad principia, natura magis , nobis minus nota, hoc est, causas, praecepta, ac considerationes vere politicas, deueniemus. quidem res, ne ornamentis suis careat, exemplis suo loco nam quis in subtilitate ista Aristotelis , ubi verba potius quam res examinat,quemadmodum, exempli causa, ubi cum Platone in principio contendit, & communionem ejus acutissime oppugnat, aliisque in locis ubi satis erit mentem alsequi autoris, id requiratρὶ illustrabitur. Condimentum enim hujus disciplinae,&quasi anima ac vita, est Historia. inod si vobis gratum esse intelligemus , nec labori
necessario nec operae parcemus. De tota autem facultate, ratione ejus in tradendo ac ordine , in primis autem, an & quatenus doceri possit, juita alias, ut quidem spero, dissertatio
