Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ORATIO XX. De Civili sapientia. Habita eum Secundum Aris telis Politicorum interpretari inciperet.

QVemadmodum, Auditores Nobilissimi,

proprium hoc diuinitatis esse omnes concedimus, quod immensam hanc Rempublicam ac ciuitatem , quae ex rerum Vniuem sitate & praesertim ex humano constat genere, ita regit ac gubernat, ut diversis disiunctasque voluntates omnium ad conseruationem reserat eorum quibus praeest , idque quia ipsa sapientia, prudentia, ac ratio,est Deus immorta- Iis ε, ita nihil mihi homine videtur dignius iquam ut eam doceat ac tradat disciplinam, qua diuinae rationis particeps,in ordinem homo redigitur, & ab ipsa ratione, cujus totum hoc est opus, leges eas accipit, quibus ea lege& conditione paret ac minorem se gerit,ut incolumis permaneat ac conseruetur, aut, quem

finem redi e hujus disciplinae Aristoteles existimat, ut beatus sit ac felix , &ad summum suum in hac vita perducatur bonum. Nam si ipsi homines in vita nibit agunt fiustra, sed ad bonum aliquod supremum mores suos dirigunt 8c vitam: quanto maius esse id oporter, ad quod ciuitatis , hoc est, hominiun multorum,qui iisdem legibus tenentur, actiones ci-mnes diriguntur ac voluntates ξ Vnde &maximus Philosophorum, postquam in praecuris,/ quOS

282쪽

quos de Moribus inscripsit libris, virum optimum formauit, ac instituit, parum praestitisseseexistimauit, nisi ciuem quoque optimum ac ciuitatis principem formaret.Quippe quod

a summo maximoque praeceptore suo factum

meminisset. Qui cum in Lachete, de fortitudine, in Charmide de temperantia, in Lyside de amicitia , in Philebo de voluptate, in

Menone de virtute tota,qua verborum est fie-cunditate ac thuentionum, more illo suo, qui

ab Aristotelis docendi ac dicendi ratione quantum dici potest alienus ac diuersus est,fusiss1nae egisset,landem de Rep.S ciuitate tota, decem libris prolixe disputauit. Quibus duo decim De legibus, unum Desiipremo ciuitatis hominisque bono , qui Epinomis inscribitur, subjunxit. Mihi vero uc videtur, hoc,

ut alia non pauca , unius Dei beneficium ac donum esse, quod , ut omnes quae singulos perficiunt virtutes , ita optimum totius ciuitatis constituendae ac formandae modum, a duobus summis sapientiae magistris , cum quibus quod componat neque aetas nostra neque tota habuit antiquitas , tradi ac expolixi voluerit. Quare qui doceri hanc scientiam Iron posse existimat, quid de quantum in his uterque libris praestiterit . non satis animum aduertit. Nam qui nihil praeter umbraticos fuisse doctores , nullam Reipublicae partem attigisse eos arbitratur , ideoque quibus

283쪽

aσ1 DANIELIS HE INSII fides ita his habeatur, parum dignos esse, naris, Auditores , in historia , omnique antiqua peregrinatur memoria. Nam & Dionysius tyrannus , is qui recte gubernandae ac constituendae Reipublicae scientiam haurire a Platone voluit, si quis , vafer ac versutus fuit: Philippus autem, cujus in gremio ac si9u,magnum Alexandrum, quantus fuit postea cum orbi uniuerso imperaret, Aristoteles fori fia-.uit ac instituit, non armis, neque militari robore dc inuicta manu, sed calliditate ac ingenii solertia, Sc quas nunc nonnulli in Republica praecipue requirunt, fraudulentis artibus,

non unam alteramque ciuitatem, sed totius

Graeciae imperium paulatim sibi vindicauit. Ut mihi ea tempestate Graeci omnes, quoties in rationes ac simplicitatem ejus populi intueor, uni homini ludibrium ac risum debuisse, aut, tanquam in certamine impari , manibus demissis fugientes, prudentiae ciuilis laudem detulisse videantur. Qui cum omnes de libertate inter se contenderent, unus ille, omnium

contentiones callide alendo, dc infirmioribus auxilium suppeditando, sine armis &vi ulla, pariter & potentissimos de triuit, dc utrosque sibi docuit seruire. In hoc denique homine apparuit, grande, robustum ac horrendum, addo & in speciem honestum esse animal leonem: caeterum vulpeculam non paulo amplius

pollere , ubi non justitiae sed dominationis

2 causa

284쪽

causa, omnia & fiunt Sc licuntur. A qua ubi semel quis recesserit, & ad aeuum anteactum se conuerterit, facile videbit, nihil a Politicis hoc tempore doceri,quod non ante Macedonia inuenerit. Prodeat huc aliquis ex istis, qui has artes,non in Academiis,in quibus nihil nisi quod honestum est docetur , sed in media Republica aut aula profitentur , dc in illum mentem oculosq; principem conjiciat,si luber. Fatebitur,quod maxime metuere videntur illi, nunquam magis fraudulentum,& fortasse,etiam improbiorem se,fuisse. Quis ex antiquitate tota nulli unquam credidit, omnibus diffidit Z Philippus. Quis dissimulationes suas ita

callide dissimulauit,ut ad laudem innocentiae cum vellet,omniv judicio admittereturρ Philippus. Quis religionem, quis Deorum reverentiam ac cultum ita commode adhibuit, ut ab uniuersis, ubi opus esset,Graecis,sacrilegio-gum vindex, pietatis ac Deorum unicus assertor crederetur ; & quod omnibus his majus est, hostem conscientia impietatis, tanquam machina, euerteretὶ Philippus. Quis perjuriis non aliter quam tesseris aut alea se oblectauit, alios decepit 3 Philippus.Quis eodem tempΟ- re & sectos & hostes , omnia dicendo aliter ac faciendo, circumuenit 3 Philippus. Quis

Phocensium prudentiam, Thebanorum magnanimitatem , Lacedaemoniorum masculam

virtutem, sapientiam Atheniensium, fraude

285쪽

as DANIE Os HEINs IIS versutia ciuili,non aliter quam puer ,quo rum aetas improuida, ut loquitur Pocta, meulis gustu ludificatur, solertissime decepitὶ Phlia lippus. Tonabat in Philippum, totoque eloquentiae impetu , totis enthymematum suorum viribus, tota illa grauitate ac scientiarum densitate fulminabat ac ruebat, coelum denique ac torram Atheniensis Iupiter Demosthenes miscebat. Ille quid 3 Ciuitatis ejus principes, in primis, 2Eschinem, Ut volunt, aliud agendo sibi junxerat, &jam urbem inimicam,qnanquam absens, quanquam sine u mis, auro expugnauerat: securus voti jam ejus compos. Circumuolitabant passim rumigeruli Athenienses,qui in triuiis ac angiportis 'suis promiscue rumores. de Philippo. ac sermones aut captabant aut loquebantur ; nimhil praeter illum cogitabant , nihil aliud timebant. Qui in omnibus conciliis sententias eorum digerebat ac stilragia. neque in ciuitam te tantum , sed in ipsis Reipublicae medullis ac visceribus haerebat. Vrbem , quod persuam debant sibi, sine dubio aduersus omnem hostem, inprimis autem omnem vim armorum,

valide munierant Olynthii. Ille pejerando urbem capit: αno successeres regni in posterum

timeret, fratres qui in ciuitate erant, ante reliquos trucidat, mox Olynthios excindit, eo demq; tempore securitatis causa cum religione violata parricidium conjungit. In magn deniquC

286쪽

ΟRATIONE s. 26s denique pecuniarum egestate , aurum suum Thestalis,Thracibus argentum , arte & solertia extorquet. Dicas unum illud semper esse meditatum

Aritum nocendi Udo pra Ud s. In hac aula, sub principe tam vasto, tanquam stipitem aut fungum Aristotelem sedisse , &cucurbitas pinxisse , ea solertia judicioque, in hac praesertim disciplina, virum ; illum, qui umbraticam philosephoriam R,ientiam non semel pungit ac traducit ; illum,inquam, vi rum , nihil praeter animalia dissicuisse , &pulmonis mcmo situm, modo jecoris ac sedis quod nonnulli tradiderunt, explorasse, credat si quis volet: mihi, ut quod res est dicam,vero simile haud videtur.Cum praesertim Lucianus,autor, si quis, vafer ac versetus, nihil praeter machinas ciuiles & calliditates meras, Aristoteli impingat. ut qui sero uti sciret,&ad genium Philippi natus, ipso Alexandro &prudentior natura esses & callidior. Alexander quippe manu promptus , caetera apertus animi ac simplex, nihil minus quam ad technas natus fuit. Hic quoque similis Achilli, qui ad prolixissimam vaferrimamque Vlyssis, in quo plenum nobis ac perfectum hominis politici

exemplum tota proposuit antiquitas , orationem, nihil praeter divinum hoc reponit, Odi illum haud minus atque horrendi limen a se,

287쪽

166 DANIELIS HEIN si Iuuoi adiud calat mem clausum , aliudqueprofa

tura

Fallere enim aut mentiri nescit, neque clam, sed spectante populo, aut hostem caedit, aut cum Agamemnone contendit. Ibi vero quicquid cogitat iratus, non tam dicit quam eΠundit. Si vim animi ingentem sermo deficit aut ira vincit, ecce tibi gladius aut Pelias in manu. Eodemque modo Pyrrhus. Qui cum clam in Philoctete dc cum astu, sicut veterani illi solent, cuncta gereret Vlysses , idemque illi quoque his verbis autor esset, Sedprouidendum oramministendum tibi, . Inuictum ut arcum o tela clam pindex clapas. Onquam indolem noui tuam,necscire te Aut eloqui ista,aut fraude moliri malum rSed nilpoliau dulcius pictoria est.

Auctergo: justum assuepostilla coles.

Nunc ad dieipostulam partem unius Priae impudentem te mihi. deinperpetim Pietatis audi cultor Uque maximM.

Respondet ille, Ego vero Vst seu, dicta qsta non audiam

animo lubenti acerest er oderim. . t Non sum suendas natus ad fallacias Technasique,talis nec mihi fuit parens. Talis quippe animus, quia majorem se neminem existimat, neminem tanti esse putat ut illius causa ab ingenio recedat. Neminem tam magnum cile judicalicujus causa simul indum quic-

288쪽

qtucquam aut dissimulandum arbitretur. Visi quid gerendum , loco non recedit: sanguinem autem illi prius expresseris quam fraudem. Idem si decipiatur, gaudet quia non decepit, neque ita damno commouetur aut deis

primitur, ut non altius assurgat. quia nihil se indignum commisit. Mentis enim imbecillitatem fraudis usum judicat.Nec profecto sine causa. Fraudes enim in comoediis & doli se uulis plerumque aut ancillis tribuuntur. In quibus Pythias cepe aliqua aut Dorias, bonae& erectae indolis adolescentem,aut honestum senem, miris artibus emungit & victoriam in scena canit. Quis enim , non vir dicam, sed puella procax & arguta est, quae circumuenire aliquem non possit modo velit8 Cum nonnunquam meretricula, quae catellam sibi raptam queritur aut periscelidem, toti, ut ille ait, viciniae imponat. Ab his semper alienus ingens animus, eos qui luduntur in Republica dc ludunt, tanquam histriones quosdam intuetur. Imitari eum hoc si velis, ita agas, ut si ab illustri senatore postules, ut caueam relinquat,& in scena Sosiae, aut Tranionis, aut Syrisci habitu,Simonem aut Chremetem populo spectante circumducat. Talis filii Alexandri ille domitor terrarum animus , qui ut nihil clam, ita vi & aperto Marte omnia gerebat. Multum dissimilis Philippo. Quare M

subinde vino frontem pariter ac animum ex-

289쪽

porrigebat , quod inprimis cauent vafri isti: remper enim timent ne quid excidat quod nolint. Contra,si quem ipsi explorare velint,poculis deponunt. At vero Aristotelis ingenium,

Cereum natura ac viarum, recte si excutias, videbis ne in scriptis quidem iis se abstinuisse

artibus, quas Politicas nunc vocant. Quoties

enim, b Musae & Apollo . alaad agendo aduersarios supplantat, de si quid dolole agit,vltro eos callide accusat quos euertit. De Par .

menide Melita,Anaxagora ae aliis,quodPhilosephiae genera confundant , conqueritur non semel: sed ne accusetur ipse dum hoc agit. cum quae Theologice sunt dii ha ,i natur libus quas ipse ponit rationibus conflatat.Platonem vero quam dolose & quoties oppugnat: vel eum ponit alia quam dixit , vel cum smaestatio interpretatur quae dixit i Non longe abeundum est nobis. Explicate libros vestros, de videte quid de conjugum communione,de quo tantum disputandi causa Plato disserue

rat, quid de uno illo dicat, quo euerti ciuitatem probat. Ne de reliquis philosophis jam dicam, quibus mihi barbam vellere inter dis.

Uatandum videtur. Hunc ego hominem, in eam cum delatus esset aulam , quae jam orbis imperium, non armis sed prudentia sollicitabat, de Ideis aut de tribus terminis in argumento & eorum medio concinne dispone do , aut de ostieorum putaminibus ac testis

290쪽

ORATIONE t.

cogitasse tantum ut existimem ξ Non possum, Auditores Iterum hoc dico , Non possum Idem judicabit, qui non ,ut plerique I rigo-gi,triuiale ac ineptum, sed acre ac vividum adscripta ejus adseret ingenium.ille vero,si quid ego judico, non tam in animalium visceribus ει extis quam in Regis sui actionibus & dictis metem pariter defixam & ocul habebat.Scilicet Machiauellus aliquis,Adolescentes, scriba e thymelico recoctias,acris vir ingenii, nullarum tamen literaru , paucis annis obseruare ea potuit aut scire, quae non posset Aristoteles : cujus industriae ac institutioni princeps tantus filium committeret, quem ab omnibus arcanis regni ac consiliis,annos octo , ut antiqui notant,esse voluit.vir, qui ad hanc mentiam reliquis omnibus accederet instructiis:

qui Stagiram legibus donauit: euersam accollapsiam iterum restituit : quem postremo tam illustri ipse prosecutus laude est, ut natum ejus tempore Alexandrum sibi glatulatus sit. Habeo,inquit, Diisgratiam. non proinde quia natu est mihi sit , quam pro eo quod temporibus tuis nasci eum contist. Spero enim fore, ut eductus eruditusque abs te, dignus existat O nobis, o saxum suasione rerum. Scilicet, ut dignus Philippo,

ut rerum tantarum successor,ut Graeciae totius, tot illustrium Regnorum ac Rerumpublicarum haeres euaderet,de praedicamentis,credo,

ac praedicabilibus, de syllogismo ejusque partibus,

SEARCH

MENU NAVIGATION