Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

potius justitiae adhaeremi & ab ea pedem latum ne recedant. Non enim Lucifer aut Hesperus, ut praeclare in libris De moribus e clamat Aristoteles, magis quam justitia conducit. Cujus primus maximusque in omni ci- uitate usus est. In qua minimam improbitatem si admittas, ad majorem semper viam sternas, maximam vix improbare videaris. Tum ne juventuti ista ingerantur , quae ad regiam virtutis viam,disciplina, quasi manu ,deducenda est. quo si vos cum Aristotele deduxero,me quidem voti compotem, vos autem satis eruditos arbitrabor. Credite,& vobis persuadete, Rempubl. omnino nullam esse, cujus non siti' premus magistratus Deus immortalis sit. Totus enim orbis, imperium unius est. Qui simplicitatem amat, prudentiam non odit, fraudes omnes detestatur. Est enim ipsa veritas. Sed nec fallitur: corda enim penetrat Tum vero illud cogitate, florentissima fuisse ea regna easque ciuitates, quae nil praeter honestatem & virtutem simplicem seeutae sunt. Quam Romanis Spartanisque veris inuictisque viris, omnis autor,omnis tribuit antiquitas. Quibus

admodum dissimitu sunt isti quos Androm che Euripideafabrosfalsitatis, doli artifces vocauit. Quos semper aliud sentire, aliud pro se

re ait. Sed & cogitate, in qua gente haec dicamus. quae cum fraude hostium ac dolo, manu

hactenus & probitate pugnat. In qua ciuitat ,

302쪽

tate. Quae nisi ad Reipublicae salutem reserenda omnia existimasset , nunquam fame eam singulorum ac penuria emisset. Postremo

hoc a me habete , OPTIMUM ESSE CIVEMQN sIT HONESTISSIMUS : UTILITATEM AUTEM PUBLICAM , BONUM ESSE SINGVLORVM. Ista tam trita, tam usitata,quaeis vos, ne fastidite. Nam ad ea quae majora vobis nunc videntur,metuere nolite, ne & aetas, &vsus, & exempla aliorum , maturius quam a quum e stet,satis vos superque erudiant,ac penitus perficiant. Simul enim pedem in Republica ponetis, ubique occurrent vobis istae artes, quas non Aristoteles & Plato, sed utilitas 3c dominationis amor unumquemque docent. Hae simi quae perpetuo in urbibus&fiunt&vetantur : quas nonnulli clam exercent , & a quibus palam euertuntur. Quarum nec numerus nec ratio iniri, nec perfecta ulla

tradi aut excogitari disciplina potest. Nam quotidie nascuntur. Istis autem rudimentis si improbitati locum dederis , eo ipso ad majora peruenitur , quorum admirabilem hoc seculo progressum ac abominandam segetem videmus. Quod vi cepe Gallia experta est, ita parum abfuit, quin nuper experta sit. Britannia. Sensim quippe eo dc per gradus

peruenitur. Primo enim ciui inculcatur , ut tyrannum,aut,quod nunc est essicacius,haereticum,ut visum est, definiat ac sibi fingat. Ne-

S 1 que

303쪽

que quisquam intercedit quo minus vindi. etam ad se quisque pertinere credat. Aliquid de e Theologia admiscetur, cujus in Republica autoritas ac usus merum hodie venenunesse coepit, Animae salutem in hoc verti. Narrante omnia contemptus Dei, cujus regnun non est de hoc munJo,tanquam omnium improbitatum ac calliditatum quibus pulchr: illa nititur doctrina, fons & origo juventutinstillatur. Ita primum Deus Sc Iustitia ex animis, deinde Princeps tollitur e ciuitate.Nunquam enim ubi coepit desinit improbitas. Esenim, quod Pythagoras dicebat,infinita: ideoque in nulla ejus parte connivendum. Qui

gliscit semper, & neglecta serpit. Quod ubfit, non sensim modo Respublica euertitur sed & imperii vacuitas inducitur.Quam scientiam, Platonis Dionysius, Philippus Aristotelis,probabat. Est quippe expedita non ad libertatem sed ad dominationem via ac confusionem. Caeterum nec Plato eam neque Aristoteles aut docet aut nesciuit. Nostra Veri

cathedra de haec toga, istam disciplinam auersatur. In qua jam bisculum 5 morest usquad parricidium profecimus. Praefationem, qgabissequebatur , in finem re,

304쪽

o R. Λ T I o XXI. Soerares,staena doctri se moribus Meratis. Hati ra, eum vitam illisuphilosophi a Dinoe Laertio darscriptam, inchoaturus esset.

IN corpore hoc nostro,nihil animo praestantius, in isto nihil majus sapientia immensus

ille rerum artisex ac archirectus collocauit. Quae non aliter quam homo, per aetates suas deuoluta, primum apud Barbaros producta, mox a Graecis educata ac exculta , vires cum autoribus ac robur publice accepit. Habitum quoque ac ornatum pro ingeniis eorum qui in ea exornanda omne vitae tempus posuerunt, siepenumero mutauit. Poetae quippe fabulis , Pythagoras breuissimis quibusdam dictis, Heraclitus, variis cum rerum tum verborum tricis inuolutam ac ambagibus , & ne

quid de pudore illius profanorum delibarent

oculi, obnuptam flammeo ac virginali habitu,in publicum produxit.Vt,quemadmodum in sacris solet fieri, horrorem quendam ac religionem in discipulorum animis obscuritas conciliaret: quam plerumque aspectus tollit& familiaritas.Donec tandem ad Athenienses venit, & in Socratis urbanitate constitit. Qui

vir, cu in coelo versaretur, ac pulcherrimo spe ctaculo intenta,Solem,Lunam ortus siὸerum ac lapsus,interualla omnium ac magnitudines examinaret, vim naturae ac causas inspicere hominum autem vel oblita vel pertaesa, te

305쪽

as DANIEL Is HEIN sirras &humanas achiones, ne curaret quidem. primus, tanquam pronubus, in terram &ad homines deduxit. Quo cum deduxissi, flammeum detraxit, ac, ne quisquam vultum ejus ignoraret, ipsam quoque, qualis erat, omnia hus spectatidam dedit. Huctitantes & in vita oberrantes misere mortales, ejus beneficio in viam ab erroribus reduxit, domos ac familias instituit,Respublicas formauit,& ut omnes ita

singulos ad altiora vexit ac promouit: mores omnium ac singulorum , perlustrauit, censuit,

purgauit: vitae amorem , metum ac terrorem mortis,quae non raro mentes hominum ac voluntates, a virtute auertunt, saluberrimis praeceptis emendauit. Curas hominum ac cogitationes, ab incertis ac inertibus fortunae bonis, ad tranquillitatem mentis & ossicia vivendi reuocauit. Felicitatem, & supremum illud ad quod homines contendunt,bonum,in violute, in ratione, in animo ponendum ac quaerendum esse docuit. Qui, ut dux atque imperator vitae est, ita cincta solus administrat: Solem quoque ac Lunam, & aeternos illos ignes, quibus tum pleriq; adhaerebant, dignitate excedit. De hoc autem homine, cum pauca nobis post Platonem sint dicenda, non facundiae fiducia aut eruditionis,sed ut argumeti magnitudine, omnes partim ad assiduam ac diligentem ejus lectionem , partim ad exemplum accendamus, tum ne non initiati, vitam maximi

306쪽

Ο R A et x o N E 28sphilosephorum , quae in manibus deinceps

nobis etit,contemplemur, peto, ut quantum

nobis deest eloquentiae deest autem plurimum tantum ab humanitate vestra ac benevolentia accedat.Ne si secus fiat,non unius useri,sed ipsius sapientiae intercessisse laudibus ac commendationi videamur, quae autorem ac propemodum parentem, istum habet. Fuit ergo Socrates, domo Atheniensis, tribu humili , patre lapicida, matre obstetrice natus. Patrimonium si numeres, exiguum prope ac nullum; sin ex ratione aestimes , supra omnium Crasserum atque Licinorum amplismmum possedit. Nihil enim requirebat. Maeres, non in auro dc argento , auaritiae elementis, sed in animo consistit. Primo lapides cum patre, tandem homines formare cum philois-phis incepit. In qua arte, incredibili judicio, singulari ingenio , animo inuicto , versatus est. In furorem plebis ac potentiam multorum, cum non ratione sed cupiditate populari cuncta miscerentur , tanquam in profa dum quoddam mare incidit. Nulli post hominum memoriam negotii plus fuit. Quo cunque se conuerteret, hostem illi aliquem inuisa generi humano virtus ac sapientia pe- peperat. ForisHippiam acGorgiam,Prodicum ac Polum , Thrasymachum ac Protagoram, miserrima arrogantiae mancipia , in theatro

Aristophanem , domi Xantippen habebat.

307쪽

i8s ΠΑ Nix LI s HE Iris It Rempublicam triginta tyranni, vitia innuine ra inuaserant. In qua, to miseriami ne Deorquidem sui similas, hoc est, honestos atque

probos, repperit. Iouem adulterum, furem Mercurium, Martem homicidam, Liberum, furiosum hominem ac petulantem, immort litate vulgi donauerat opinio. His delubra, templa,aras,gemmas,aurum,ac donaria id genus dedicabant. His priuata publicaque, his salutem suam suorumque commendabant. Animos praeclaros nobilesque coeca superstitio inuaserat, vultusque pariter ac mentes, ad naturam veri & ipsius Dei, qui est prima veritas , in terram penitus depresserat. Accedebat blanda Siren , quae dicendi meretricia suauitate quadam ac lepore , homines propemo,

dum in pecudes conuerterat : Poetice nimi rum. Vt coeleste numen, & immensam illam

majestatem , quae cum coelum sibi vindicet, ubique tamen est diffusae , humi quaererent; aut repraesentari posse ab arte existimarent. Iam vero, ad philo phos si ires,& remedium ab iis expectares, ut quos sapere plus crederes, quae ibi; Deum immortalem, vel diuersitas opinionum vel sutilitast Verissimum jurares quod a veteri scriptore proditum memoriae est, Nihil unquam aegrum somniasse quod non aliquis philosephorum crederet aut alios doceret. Deum alii esse nullum, alii ignem, alii astra, alii aliud quid somniabant. Solem,qui

308쪽

dam inter illos, glebam igneam, quidam ignem mente praeditum , nonnulli 5 inepti )

non unum esse statuebant. Nonnulli animam cum corpore extingui, pauci si aperesse corpori existim adant. & hi conjecturis nitebantur.

Erant b prodigium l) qui nullam esse usquam

dicerent. Dicaearchus,scilicet, dc Arist9xenus. Plerique in non necessariis haerebant: qui seueram Reipublicae ac vitae emendationem, quatum maxime opus erat, sui muneris non esse existimarent. Cui rei succurrendum esse

socrates putauit. Qui yr juxta eloquentiam ac sapientiam colebat, non morose aut obscuro disputandi genere , Ut plerique, sed amoena' quadam ac suauissima agendi ratione, vitia atque errores hominum tollebat : ipsos autem, non tam arguendo quam interrogando, assentiri sibi lenitet cogebat. Sicut autem medici, priusquam ad reddendam aegro valet dinem se conferunt, humores praua, ut i quuntur, qualitate affectos, ubi sponte id fieri non potest, arte ei lacuant ac tollunt: ita verus ille ac perfectus morum medicus, primo omnium a perturbationum expurgatione, diui

nam nobilissimamq; inchoabat artem. Nulla major animorum pestis est quam αλοτης Quet cum semel mentem hominis thuasit, cum se, quod plerunque fieri consueuit, falsis rationibus muniuit, aegre admodum curatur. Hac

cum ciuem Atticum Aristodemum laborare

309쪽

188 i DANIEL Is HE INSII intellexisset, hominem, ut solebat, protinus accedit, humanissime compellat , & amica quadam vi in partes suas trahit : pertractum

curat ac restituit : restitutum ac curatum dimittit. Quas conclusiones Xenophon diuino quodam melle ac nectare verborum ex

liremt. Non irasci enim , sed mederi vitiis ebat: ut domesticus plerunque ac familiaris

medicus consueuit. qui cum sordes ac retia quias contrectat, non corrugat frontem, neqcum indignatione eas aversatur, sed ad sanita tem omnia dc salutem refert. Morositatem quoque aegrorum, melle interdum saluberrime eludit, ut amara prosint, dulcia delectent. Phreneticum ut seruet,plurima indulget. Imar ginosum morbum, cum helleboro non possit, arte & prudentia expugnat. Interdum & conspuitur aut vapulat, neque minus tolerantia quam cura obtinet. Aqua inter cute laboranti, potum,quamuis noceat,non eripit,sed sensim

rubducit. Vinum quoque saepe temperari mauult quam non dari, ut contrariis assilisto succurrat. Non quod illa per se prosint, sed ut recte adhibeantur. In hoc magno uniuerso, non est unum morbi genus. Infinitis laboratur. Alium ebrietas antigit &insanus poculorum amor. Alium libido, non in sexum modo sequiorem, sed, ut tum Athenienses erant, etiam in mares turpiter effusa. Alium ambitio aut avarilia , alium non flava sed insana bilis

torquet.

310쪽

ΟRATI Q NES. 289 torquet. Quidam inuidia, nonnulli fastulaborabi. Valetudinarium est hic orbis: in quo non decumbunt aegri, sed pro sanis ambulant. Pauci morbum suum vident: omnes amant. Ad hanc turbam, si videtur, grauem ac morosum aliquem philo phum adducas, qui e schola nunquam sit egressus, qui tonso Tem pejus quam latronem oderit; dc in barbae majestate ac amplitudine,scientiae fiduciam ac sapientiae reposuit. Qui,utcunque graui ac se uero vultu, altero depresse, altero elato paulum supercilio,in mores plurima declam et,&austeram, quantum volet, eloquentiam,cum castigatione moru grauiter exerceat; nonnuulis quidem sapere,plerisque vero insanire cum ratione videbitur. At versutus ille, qui cum Socrate faciat,nusquam minus quam in schola versabitur. In viis, in compitis , in foro, in theatro, in porticibus, in templis, occurret: in Solem, in puluerem prodibit. Sicut umbra corpus, hominem sequetur. Mores singulorum callide assumet , ut emendet: vitia cum opus erit,imitabitur,ut tollat: voluptatem denique ut ex animo eliminet , subsidium ab ipsa petet. Ita leno generis humani, quod profitebatur noster, fiet. Arrogantiam non armis, sed humilitatis stratagemate, inuadet. Nunc se scire aliquid negabit , ut ostendar: nunc dissimulabit vires , viresiamat. Et ut ani- . malia nonnulla corpus contrahunt , Ut pu

SEARCH

MENU NAVIGATION