장음표시 사용
311쪽
29o DANIELIS HEIN si Ignenti,ita ille sapientiam prudentiam q; occintlibit, ut putiditatem callide expugnet. Ipsam quoque veritatem non obtrudet,sed paulatim animis insendet. Quam ubique per vestigia latentem indagabit , ac, ut obstetrix, in lucem sedulo producet.Saepe ut disputet ex arte,non ut aliquid concludat: saepe ut arrogantem lepide exerceat, aut ignorantiae conuincat: ει- pe ut ludat in utramque partem, & certamen, tanquam praepilatis , urbanissimum instituat. Non vi renitentem laedat aut OKendat, sed titillet,quod amantes solent, potius ac vellicer, magisque desiderio scientiae accendat quam erudiendo satiet. Laqueos interrogationum&occulta vincula disponet: quibus reluchinxi neque optes iram possis , serum autem sit cum velis. Per notissima & sensibus com perta, viam ad ignota sibi struet. non ut trahat
quidem, sed ut vinctum sua sponte& intricatum, ac volentem, quo libuerit, perducat. Muros animorum, non aperta vi, sed sensim,
ς' pugnabit , & quemadmodum Trojanos utar, non per portas urbis, sed in machina intrasse ; ita ille per cuniculos inductionu men--tem non perfringet,sed ludendo occupabit.In familias ac domos, non virorum modo, sed &foeminaru,callide se dabit.Ne ad mensam quidem si vocetur,non accedet. In qua,ipso quosi; luxu ac hilaritate abutetur.Simul enim animuratere &diffundi inter vina senserit, &vrba
312쪽
ORATIONES. 29Ino quodam joco, aut lepore non quaesito, ibidem nato, sapientiae amorem affricabit, dein animis, quos tanget, simul desiderium virtutis & aculeum relinquet.Denique,ut piscator hamo sito escam, ita ille sapientiae ac disciplinae comitatem,elegantiam,amoenitatem,ac
si1adam quandam delinificam imponet. Sic in Agathonis mensa, sic in Calliae, hoc de quo loquimur prodigium se gerit. Quod & Xenophon & Plato expresserunt.qui lepores ejus Zerestiuitates, miris ac poeticis coloribus depingunt. Quippe in altera earum , cum hilarit tem epuli minutis primum , mox majusculis paulatim poculis oriri, atque ab ambitu eo- tum aliquam jam imminere intemperiem videret , ne hic quidem deserendam esse stationem arbitratus , ut modimperator quidam signum omnibus sustollit. Nam,o optimisua - visiimique, inquit, viri, ego quoque hercules bibendum arbitror. Vinum enim cum in animum dissu ditur , mari ragora in morem curas omnes sivit ac componit. rerum quod plantis , idem euenit θ nο-
.is. Ista quippe plusiculumsi bibant, concidunt ac iacent ψinpralatim , quantumque satis est , id faciant. affingunt O tepentis halitum rationii admittunt. Itae, nobisium agi mementote. uespe humorem istum
y Vertim admistamus, neque corpus neque animmconsori Sin freqaenter parua quidem δε rorantia circumferantur pocula festiua madidas mente ad H-lantatui etiam salai atque lacolumes perueniemus.
313쪽
In eadem sese, & lenonem generis humani profitetur, & in formam ipse suam, lepide ac festiue plurima jocatur.In illa autem quam descripsit Plato, quas non Veneres,3 Musae, ac praestigias effunditi quae irritamenta ac illecebras virtutis non excogitati Amorem illum, Verum ac aeternum, quibus rationibus ac ve
bis , quibus fabularum inuolucris ac amoenitatibus inuoluiti Nam cum foeda aclyraepostera libido ea tempestate omnium afflasset animos,jucunda quadam ac festiua ratione, mombum hunc tollendum arbitratus est. Pro eo
igitur diuinam ac suauissimam amandi artem introducit. Quid expectas λ Procum profitetur. Pulchros incipit sectari. quorum in vultu 'oculisque,notas quasdam ac diuinitatis semina rimari se aiebat. Ex his tanquam astris , r-mam animi interiorem ac praeclaram consti tutionem denotare: quae imbutum istis atque initiatu sacris,fallere non ponssint. Sicut enim sub initium Aurorae atque aduentum, fulgor quidam tremulus ac crispus in supremis montium culminibus appatet, qui venturum Solem nunciat ac spondet; ita formae venusta tem,verae pulchritudinis, quam aetas tenera promittit,plenior absoluit, vadem ac sponQ- rem esse. Hoc amore accensus, exultare sibi animum, attolli corpus, furere ac bacchari se exclamat. Hoc amore accensiis, Charmidem
sectatur, ad Autolycum se confert, in quorum
314쪽
vultibus imago animi, in animis diuinitatis Hucebant radii. Hoc amore accensus, lineam se albam pulchri ac amussim, hoc accensus,Omnium formarum spectatorem arbitrumque elegantem aliquoties se vocat. Hoc accensus, Phaedrum elegantis formae juvenem, comple ctitur ac tenet, pendulosque pueri capillos manu leniter demulcet. quem ad aquam lim pidissimam, quam nunciae musarum ita enim vocat voce tinnula laetaque personabant undique cicadae, secum sub umbrosum platanilio itium abducit. ubi venustissime de pulchro commentatur : tanto animi ardore, ut
hominem subinde exuat, ac in coelum usque' ascendat.Sed ut adConuiuiumPlatonis redea. mus. Erat tum Athenis Alcibiades, ingenio ac forma nemini secundus. Accedebant opes luculentae, neque minor opibus nobilitas, quae vel solae acrem inflammare solent aniamum. Quid multisp Luxus primum,moX am
bitio, ingentem, &,qui solus aut prodesse pa triae tum posset aut obesse , juvenem inuadunt. Totos ergo dies epulis ac vino indulgere. Si quid post haec temporis supersit,scointa sibi vindicant ac lustra.Sicyonia inpedibus, in capite corollae esse : fama vacillare,res dilabi, vadimonia fieri. Nihil Hipponicus socer, nihil tutor hicPericles posse Etatem in omnia praecipitem ac pronam,amatorum,quod tum ibi usitatum, agmen impellebat. Vna spes re
315쪽
ay DANIELIs HEIN si1 stabat. Socratem accedunt. Ille ut aegrum videt, formam intuetur , indolem explorat. Qua, ex arte quam profitebatur, captum se fateri : juvenem amare : caeterorum se riualem profiteri. Ita primum impudicos semouet, mox arcet. Alcibiadem, quocunque se conferret , sequitur: in theatrum, in palaestram,in
gymnasium deducit. Nusquam sine Socrate Alcibiades , sine Alcibiade videri Socrates
Cibum una capere ac potum: ubi fert occasio, dormire propter. Vna domi ac militiae vers
ri: juveni haud pauca indulgere ac largiri r te nonem induere : philosophum dissimulare.
Solus aquam e fonte aut fluuio haurire: cum adolescente plusculum se inuitare. Bacchum, oninium facetiarum Patrem: scyphos dic crateras, in strumenta gaudii vocare.Neq; juveni eorum interdicere usu,ipse autem bonum noet men esse. Interdum dc capacem, sicutjussus erat, sine respiratione, litore militum educit. Haec mirari adolescens, neque viri mediocris officia putare. Ita amore primo vitiorum Opmpugnatur, mox capitur. quibus ipsis ad virtu-xem perducitur. Paulatim enim de diuinitate animorum quaedam interserere : Homeri aut
Hesiodi versiculum, subinde & fabellam,inspergere incipit: leonem ex Republica AE piaut vulpeculam admiscet. Quid patriae, quid Deo,quid propinquis debeatur, lepida oratione ac festiua, qua humanas ille mentes excantabat,
316쪽
ORATIONES. 29Itabat, inter fercula percurrit. Nonnunquam de origine uniuersi ac nostra, quo plerunque illustres eriguntur animae , nonnulla delibat. Postremo sibi juvenem ostendit. Opes sertunae dotem esse: quae diuortium cum facit, sua secum tollit. Formam aetatis esse spolium: quam elabi nemo, sed elapsam esse sentit. Rideri haec a sapiente S contemni, qui in animo usque functione omne bonum habeat. Sicut autem pueri lapillos saepe aut talos, ex opinione aestimant δc amant, quos deinde viri,nec aspectu dignantur: ita hoc aes, hoc argentum, quod in titulos distinctum & nescio quos vultus, passim circumfertur, minus este' quam crepundia virorum.Aurum illud, quod
tantopere admirantur omnes , terrae esse partem , quam opinio & color distinguat. Haec dum saepius instillat, iam virtutis pariter ac
Socratis amore inflammatur Alcibiades. Reliquos ne videt quidem. Socrati haeret, Socratem cogitat, Socratem sequitur,Socratis amore contabescit. Itaque in Conuiuio Platonis, cum ad Agathonem nocte sera temulentus admodum venisset, Socrate conspecto, quem adeste ignorabat, furere ac vaticinari.
Vittas ergo quas habebat secum taeniasque, quod amantes tum solebant,bello Sophronisci filio imponit, ac diuinum illud caput delicatis violarum vinculis inuoluit. Eius quippe linguae veneficio effascinari sibi mentem, vo-
317쪽
DANIEL Is HEIN SI Icem eripi ac tolli. lacrimas quotidie excuti soletur. Pati denique quod Corybantes solent, aut quos vipera momordit. Nam accendi,&amatu corripi , & epotestate sua se exire, &audire semper velle , quae audita nollet. De cognitione sui, de contemptu rerum , de ambitione, & luxu. Scire enim vera esse quae dicuntur, & fateri,& manus dare, & displicere se sibi,& indignum hac luce videri. Neque posse in homuncione tali, simo, recalvastro, foedo ac deformi, Sileno denique,non homine, hoc illicium verborum , illam in dicendo insolentiam serre ac procacitatem. Quare ad . incitas redactum se quidem , neque reperire quid hoc monstro sit facturus: quem neque pudeat jam quicquam, neque legem ullam se tenere putet ; vastum,contumeliosum, tinnulum,dicacem. mi se scire neget quicquam, neque quicquam rerum omnium ignoret:pulchros omnes ac formosos citra Venerem de- pereat, aut ipse vrat: vino quicquid usquam est mortalium, nec ebrius nec madidus, & semper sit similis, deponat.Iuuenes honesto loco natos,candidos ac rerum imperitos technis δίpraestigiis quibusdam callide obrepens, pungat ac irritet, tandem vero saucios a se dimittat. Ac optare quidem sepe se ne viveret i ne esset,ne extaret usquam. Quod si eueniret, se quoque ex hac luce abiturum. Caetera enim
omnia perserre posse sie ac pati : sine Socrate
318쪽
ΟRATIONES. 297 autem suo, deliciis suis, suis amoribus , esse quidem se non posse. Neque posse sine isto intueri hunc Solem.cum illius tamen nec sermones nec aspectum ferre didicisset.Ideoque, quod in bello profligati solent, manibus demissis, cum adesse audiret, fugere aut abire. Quin &ist a ratione vix elabi. Periculum enim imminere , ne inuitus sapere cogatur. tantam ejus esse vim in disputando ac pote tiam .Quae miraculose quodam genere dicendi Plato prosecutus est; alumnus hujus disciplinae & decus. Haec est illa ars diuina,quam ad emendandam hanc aetatem conferebat. Nunc ad mores viri Sc vivendi rationem veniamus:vt pro rei dignitate, nostra quoque se attollat oratio. Primum ergo non in dolio, ut Cynicus,vivebat: nec uxorem nunquam duxit, ut Thales et neque ad Rempublicam non accessit,ut Anaxagoras.Bellum pacis tempore dissitasit: in ipso, patriae non defuit. Vbique autem ineffabilem ac sibi propriam illam animi constantiam seruauit, quam ad Stoicos pulcherrima haereditate transmisit. Uxoris i temperiem , aut fortiter ferebat, aut venusto uibinde illudebat dicteriolo. De quo alii non pauca. In vita, sicut habitu , ita vultu eodem semper versabatur. Quem non ira,
non gaudium, non moeror,non calumnia,aut contumelia,immutaret. Videres in oculis, in
sermone, in gestibus, magnum illud proxuT s mumque
319쪽
298 DANIEL Is HE IN S I Imumque Deo , NON MOVERI. Autor Plato est, cum se contemplationi tradidisset, & a sensibus externis mentem seuocasset, prope biduum eodem loco , summo cum stupore omnium stetisse. Aristophanes cum magno omnium concursu Nebulas doceret,& in ejus sapientiam ac mores impurissimum os solueret, proximus assedit, neque ut laesus e theatro, sed ut ociosus aliquis spectator discessit. Addidit, probari sibi vehementer hoc spectaculum. Et cum causiam quaereret non nemo,
Si faba, inquit, sunt quae dicunt , Ut contem. nas e si vera, vitam ut emendes. In Republica auro, in militia ferro inuictum atque inexpugnabilem se gessit. Salaminio Leone viro innocente , judicum sententiis oppresso , solus non accessit. Thrasyllum & Erasinidem cum seis, populo jubente ac magnatibus recalculo damnaret, nec vi , nec minis, nec terrore mortis eo potuit adduci. In castris
sertiter quae gessit , aut constanter tulit, fidem prope excedunt. Cum Potidaeae miles hybernaret, hostem armis, suos toleranistia vincebat. Nam cum pilis pellibusque corpus uniuersem , maxime autem pedes caeteri
munirent, ille palliastro, sine affectatione &ex more, indutus, nudis pedibus per glaciem
ac niuem incedebat. Vt commilitones irrideri ac contemni se ab eo crederent,hostis autem profligatum esse bellum ante proelium existi-
320쪽
hellare poterat8 qui superbus prope ac contu meliosus tempestatis vim elider et ὶ minas coe-Ii , inclementiana hyemis, venti rabiem, immanem niuis ac pxuinae impotentiam, n0n Corporis integumento ,ut plebs mlitaris, sed inuicta mentis pertinacia calcaret. Dedisses illi comitem Epicureum aliquem, hominem molliculum,imbecillem , nauum,qui e bab neo, aut lectulo, aut e scortilli gremio, tremente corpore , dentibus crepitantibus prodiret: homo semiuiuus ante hostium congressum, ad unius aurae amatum aut frigusculum, obriguisset. Nam in ipsa acie , mucronem
quomodo intueretur, aut aduersum toler
ret vulnus, qui ne apis quidem sine maximo dolore ferre aculeum in schola didicisset ὶEjus
autem vultum oculosque quis tulisset , quem nec vitia nec vitiosi ferre poterant Z Quis non cognitum visumque protinus exhorruis setὶ bustum atque inexpugnabilem athletam, qui non in Olympico certamine aut Pythico , non in stadio Graecorum aut palaestra, manus atque humeros, sed in supplantandis perturbationibus , inuictum immotumque obdurarat animum. Qui non suem Erymanthium aut aprum , ut poeticus nugator, aut leonem Nemeaeum, sed immanes animorum
