Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

3oo . DANI E LIs HEIm rvincebat. Qili cum spe ac metu, cum dolore ac voluptate , longum sine esidione instituerat certamen, neque clypeum, ut reliqui, aut peltam, sed terrore omni vacuam atque expeditam hostibus tranquillitatem mentis opponebat ac constantiam.Qui immotus animo atq; inconcussus, ii corruentis impetum sistinuisset,& labente hoc mundo, Vno conscientiae Pisultus tibicine, securus suique similis,cu uniuerso cecidisset. Quem vero timuis. sit ,qui nec mortem poterat timereὶ quam qui spernit, mori potest, vinci nondum potest. Quippe ut totum Xerxis aut Darii agmen , ut

tot equitum cohortes peditumq;, quot ad expugnandam olim uniuersam conuenisse Graeciam dicuntur, solus excipiat; naturae tantum cedet: cui Deus immortalis , vltra corporis

atque animae solutionem, nihil de homineindulsit. Nam de reliquis, confossus , lacer, ac in partes totidem quot membra attulit discerptus , etiam post fata triumphabit : libertatem vero sartam atque tectam, ut ira spiritum cum sanguine producet. Hoc philosephus ac miles interest. cui pro audacia temeritas , pro virtute spes praemii , pro excelso atque inuit ho animo , saepe iracundia est. Qis serarum fortitudo est, non hominum. Multo minus sapientis. qui non tam aduersus hostem arma sumit, Mgm pro patria et nec Ducem sequitur , sepcausam. Haec

322쪽

Haec illius viri disciplina, qui ad honestatem

cuncta referebat, nec ad palum more Romanorum militem tironem,iud in vita exercebat.

Quae cum alibi ubique,tum in bello usum habet maximum. id enim refert, Dii atque

homines,colum manu teneas an hastam,si timere non dedidicisti pNudus an armatus confligas cum hoste, si inertem atque imbellem attulisti animum Z qui non chalybe, non se ro, sed contemptu mortis muniendus est. Hanc diuinam armaturam, non in Alexandri castris aut Philippi, non in Xerxis aut Darii, sed in schola Socratis invenies. Hanc Homericus Vulcanus, clypei coelestis artifex ac machinator, non excogitarat. Nec Homerus ipse. cum Martem suu adamantino thorace induisset, paulo post foedissime ploran-rem , postquam faede vapulasset, autor tanti nominis inducit. Ille vero & eiulat, & l, mentatur, & in coelum sese confert,& parenti vulnus suum delicatus pusio ostendit. qui tam tenero misellus ac exili esset corpore, ut collapsus humi, nouem terrae jugera aequaret. Casii autem o calamitatem l) Venus abest: quae festiua manu , salsam bellatori maximo lachri- mulam abstergeret, dc armorum recordationem, parto illo vultu suo, e plorantis animo deleret. Dicas, non e bello,sed e gynaeceo aut popina quadam optimum prodire Deum,qui cum mori, scilicet,non pollet, ne contemne

323쪽

3ox DANIELIs HEINs Irre dolorem quidem poterat, quem in partu saepe muliercula contemnit. .anto autem foedius est flere, quam non esset cum alterum imbelliae, alterum necessitatis sit. Quam cum declinare atque euadere vir fortis non possit,subdit sibi atque in ordinem cogit. Saninguinem autem cum oportet, lachrimas ne in ipsa quidem morte emittit. Cadit aliquando, nunquam. dirc. Hujus viri disciplinam si sectari Athenienses, quam autorem ejus tollere ac damnare maluissent k orbi impera. re poterant. Miseri atque infelices Graeci, quid de proeliis rebusque vestrisPythiam conisse litis ρ quid ad naves consegitis r quid in

armis omne praesidium habetis ' in foro autem quid obambulatis r omnes auras de adventu hostium aut apparatu studiose pariter& timide captatis 3 Ad Silenum vestrum ite.

Socratem consulite. Dicet vobis, animam non mori: corpus sua sponte periturum. Hoc

subduci bello quidem posse, terrae ac corruptioni non posse. Vitam esse, non quae innoc spiritu& mole, sed quae in memoria posteritatis,in existimatione s culorum omnium ac temporum consistit. Hujus desiderio erectas ac illustres animas accendi, hanc intem diu, hanc in semnis cogitare. Quae ut coelum illud unde oriuntur in te desinit, itain ceternitate ipsa terminatur. Alteram, calorem quen

vim eine, qui momento perii atque extingui

tur,

324쪽

o R A T I o N R s. 3 3tur, qui in media nonnunquam voluptate,

non abrumpitur sed desinit. Mortem ipsam

per se neque in bonis neque in malis numerandam: honestam vero, etiam dolore omni atque cruciatu redimendam esse. Nunc dum

sapientiam negligitis, cum imperio amis sum eam itis, de felicitate vestra alios armatis. Hac opinione imbuti magni illi Romuli nepotes, imperium Oceano, famam atque

existimationem astris terminarunt. qui non tam ariete aut ballista, portas urbium ac mu- ros, quam contemptu mortis. perruperunt.

Ex hac, Thraseae Helvidiique, magnae rob staeque animae, afflictis rebus, prodierunt, quae in seruitute, libertatem,in tyrannide,honestatem vitae ad extremum usque halitum retinuerunt. Hac se Cato muniebat: qui dum duo de hoc uniuerso dimicarent, ac insatiabili ambitione omnia miscerent, solus libemtatem sequi maluit quam partem. Qui Pompeio jam extincto, cum sirperior euadere non posset, libertati superesse multo minus potuit . Omnia in unius potestatem jam comcesserant: urbes, oppida, castra, propugnacu la, homines. omnes aditus ac viae, fluvii omnes ac maria, obsessa erant. Caesar diuisum

cum coelo imperium habebat. Solus adhuc Cato restabat ; non appendix victoriae, sed pretium. Quem familiae ac domus, cui se dicarat, splendor ac majestas, vitae anteactae di-

325쪽

ctorumque ac factorum conscientia, orbe expugnato, conclamata libertate, sine armis ac praesidiis in tutum collocarant: Aderat jam imperator, terra Victor pariter ac mari, qui successu suo ac fortuna plenus, nihil praeter unum jam Catonem cogitabat. Cujus caput sordidum, ut in reatu, ac afflictum, contueri, quam Pompei amputatum, malebat. cum alterum de uno viro, alterum de sapientia parari crederet triumphum. Iam , canitiem illam venerandam, illum vultum, in quo saeculi calamitatem tanquam literis ac ductibus. quibusdam, consignatam quasi ac conscriptam legeres, illam barbam, e qua sectae dignitatem aestimares, illam linguam , quae Vi- ..ctorem pariter damnauerat ac vi stum, illud

pectus, in quod post ciuile bellum ipsa vi

tus , tanquam in delubrum quoddam ac sacrarium, confugerat, in quo grauitas, justitia, seueritasque,domicilium posuerant ac sedem, illum virum, a quo semper inferior fortuna

recesserat, voluptas autem nihil unquam extorsisset, supplicem, miserabilem, abjectum, ad genua, ad pedes, adfuturum sibi expectabat. Advenisse jam existimabat diem , cum

decreta Stoicorum & magniloquentiam, nihil praeter voces 3c inanem quendam esse strepitum, non prolixis & ex umbra disputationibus ac argumentis, sed victore gentium ac populorum gladio euinceret. Neque dubitandum,

326쪽

ORATIONES. 3oetandum,quin spe veniae aut vitae, aliquid jam remissurus esset. Damnari quoque ab uno causam amplius non posse, quam successus Avictoria absoluerent. Ille animo inuictus, cum adesse hostem intelligeret, timere coepit ne vivendum stibi esset. Igitur, ut illi qui exire foras vehementius contendunt, neque pos sunt tamen , postes sepenumero ac cardines vi maxima convellunt ; ita ille, cum diuinam Socratis de animae aeternitate disputationem cupide ac diligenter perlegisset,rupto primum mox & lacerato corpore,ingetem inuictumq; spiritum per vulnus fortiteremisit, atque in coelos iter dedit. Hostem suum expectabant singuli: Cato ut subuerteretur, Caeses & Fortuna conspirarant. Ille utrique par , dolorem quoque prouocauit.qui cum mori placide per medicum non posset,nouam sortitudinis materiam inuenit. Corpus quod pupugerat,dis cerpsit ; partes autem , ut iratus ac morosias, Fortunae in oculos impegit. Magno quidem animo,quod mortem fortiter contempsit: injussu vero Dei quod excessit,necSocratice,nec recte. Quippe qui, quemadmodum in castris, duce summo vel inuito vel ignaro , statione non egrediendum, sic e vita, nisi vitae imperator id injungat minime excedendum esse,semper docuit. Quare nec timendam nec accersendam esse mortem. Nam timere quidem,

nec philosopb nec viri esse. Cuius rei plurima

327쪽

3os, DANIELIS HEIN si rexempla ipse Socrates reliquit. Quippe ad D lium cum militaret, equo lapsum Xenophontem sustulit; lapsum in humeros suscepit, ges sit, conseruauit. Fugientibus autem cunctis, ipse passu lento, manu oculisque in hostem

conuersis, retro pedetentim incedebat. Proditus ac derelictus, uniuersos sustinere cum tu nposset, solus sine ullo mortis metu, adhuc sinis gulos vincebat. Iam cum milites plerique corpus animamque drachmis aliquot venalem

habeant, duces principesque, summum rei bene gestae precium, honorem ac gloriam existiment; ne ista quidem sibi vindicauit. Ne ex virtute quicquam, praeter ipsam & salutem patriae, petendum esse,exemplo suo cuiquam persuaderet. Vnde cum ad Potidaeam , si1mmam manu rem gessisset , simul & victoriae mercedem & existimationem Alcibiadi reliquit : sibi vero, nihil praeter facti conscientiam

seruauit. Quo adolescentem, tanquam manu, ad virtutem duxit. Nam ut venatores , cum

jam praeda sunt potiti, & in sanguine se volarantis ferae, cultro viscera aperuerunt, catulos recenter hac militia imbutos , adhuc festas, adhuc anhelantes conuocant , ac belluam ostentant , cujus vel cruorem, vel interdum

ipsam, multum gestientibus relinquunt : ita diuinus ille vili, inflammatam gloriae cupidi'tate adolescentis mentem cum virtute nondum posset, praemio illius inflaemauit, dc supremum

328쪽

o R AT et o N:E 3Pγprdmum Graeciae totius militem, institutione hac & prudentia perfecit. O ingentem atque inuictum animum , qui cum hostem superas det. de ambitione triumphare maluiti Quod vix universa Graecia Graeciam quid dicor' nullus Imperator potuit Romanus. Qui cum triumphali veste, Iouis instar, quem tablata toga referebat , supra captiuorum agmina incederet,eodem curru secum seruulum habebat qui, VT EssE Ho Mi NEM SE MEMINISSET, tacite monebat. Adeo, nisi aliena Vteretur memoria , periculum erat , ne hoc ignoraret.O humanam vanitatemi O dementiam anilem , dc in tanta gente ne ferendam

quidem l Vllusne histrio in scena, Agamemnonem se esse, aut Priamum,aut Iouem, cum

id aliis persuasit, ipse quoque creditὶ Quid enim ὶ Toga picta , &armillae , & coronae, dc effusi lirites, & fercula, de diuitiarum

pompa , &ex parte verae , ex parte simulatae gentes, & insanae vulgi acclamationes, Mliud , quam puerilis atque inanis apparatus fuit p qui nec meliorem quenquam nec beatiorem essiceret. Et ut toto vitae tempore contingeret , mortis tamen ad arbitrium ponendus esset. Quae jus situm non remittit, neque Deum quenquam esse credit ; esse autem hominem facillime euincit. Haec personam einuit,laruam detrahit, quanti quisque sit fate- ια. Quod δέ vidit optime & intellexit Socra-

329쪽

3o8 DANIELIs HEIN SI Ites. inare si tam bene cum humanis rebus ageretur,ut in publica hacomnium dementia, vllus saliε vel precario daretur sapienti locus,

in hoc curru,e quo praedam ac thesauros orbis uniuersi, aurum & argentum , ebur ac conchylia , & quicquid pretio aut opere admirandum victae gentes habuissent, imperator ostendebar; Vnum adhuc , pace populi Romani , defuit: homuncio deformis, facie agresti,hebeti aspectu ac taurino, cultu nullo,ac propemodum pudendo, qui haec omnia contemneret. Qui in toga semilacera ac semitriata, nunc in hanc nunc in illam partem oculos

coniteriens , suauiter obambularet: cuncta, quae aedificant,quae aranthomines ac nauigant, quorum causa currunt, aestuant ac sudant, ut

minyra se dejiceret, ac lepide rideret. Qui

honores Omnes , omnes dignitates , opes omnes ac possessiones, toto vitae tempore, ir- retortis oculis praeteriisset: omnes autem vitae illecebras, omnes libidinum igniculos ac faces, omnia cupiditatis semina ac flammas, restinxisset. Huic laurum, huic Sapientia imponeret coronam: hunc victorem generis humani,voce publica pronunciaret. Qui si Cae- es, Pompeios, Scipiones s at quae nomina, quos viros in hoc Iudo occupatos serio videret, situm illud cum cachinno occentarer, mr-, κ Q τ βών.

330쪽

argentum ct aurum,nobilissuepurpura,

Decent tragoedos ; vitam honestam non decent. Quantum autem verus imperator ubique captiuorum agmen aspicereti Nora Sicambros aliquot aut Gothos, Persas autMedos, Ethi

pas aut Indos, sed mortales prope singulos &omnes. Quorum alios mollis,alios dura,alios laxa, alios striisti, plerosque argentea aut aurea,omnes aliqua constringeret catena. Alium auaritia, alium luxus, alium amor, alium speciosium quidem sed molestum ambitionis vin culum : quae plerisque , & quidem maximis summisq; viris,specie virtutis placet aut blanditur.Denique incederent victa longo ordine gentes, Quam paria linguu,habitu tam vestis se armis.

In fronte autem pompae,non Cleopatram aliquam , praefractam imeretriculam atque animosam squamuis ne hoc quidem Caesar posiset sed Fortunam ipsam, Fortunam dico ipsam, arrogantem ac ferocem generis huitiani dominam,Regum principumque spoliis onustam ostentaret. Cujus ille regnum animi constantia euertit, manus exarmauit. Quem obscena pellex ac lasciua, veste varia ac laxa,vulatu lubrico ac molli, oculis natantibus ac fractis, comptis ac madentibus capillis , sequeretur et copa quaedam generis humani ac lena. Cuius impetum nec magnus Alexander, neque milites Graecorum, ut fatentur ipsi, susti-V 3 nere

SEARCH

MENU NAVIGATION