Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

io DANIEL Is HEINs IInere potuerunt. Voluptatem vocant homines. Quae magistros quoque sapientiae seduxit. ut supremum maximumque in ea vixae bonum collocarent. Quod e lustris , e popinis , e scortorum prope halitu ac gremio, e vino , e sagina, ad sudorem , ad honestas actio-.nes, ad contemptum voluptatis ac doloris, ad tranquillitatem animi ac bonam mentem, primus Socrates traduxit, dc in locum suumi cclllocauit. Qui ut scopum vitae suum reddu

dit , ita ipsam saluberrimis praeceptis illustra, uit. -m non, ut Apollo Delphis, vanis ac ambiguis, sed certis ac perspicuis oraculis in-i

struxit. DEUM IMMORTALEM NOSSE OM-9IA. FALLI HUNC AB HOMINE NON POSSE. HONESTATEM AB UTIMΤATE SEPARANDAM NON ESSE. BONUM UNICUM SCIENTIAM , MALUM VNlCVM ESsE IGNORANTIAM. LIBERTATEM S TAM ESSE IN ANIMO. EVM EXTINGUI NON POSSE. SAPENTI QVi 'VIS ES E - SATIS, DESIPIENT LNIHIL. NULLA: RE EGERE, DEI; PAUCIS,

RIVINI VIRI Es sE.quae& publice & privatim,& in foro non minus quam in Academia cane'

bat. ἰyam suauissimam illius musicam non

hyems, non autumnus , non tempestas ulla,

sed plebeius furor & cicuta abrupit. Hanc in vinculis, in ferro; in lictorum manu, Vt cicadae, si in ipso cantu capiantur, sine ulla vultusFOmmutptiqne aut querela, usque ad exitum

332쪽

ORATIONES. 3II

perduxit. Cujus rei sine maximo dolore recordari non possum. Vir innocentissimus probissimusque, aduersuε nemini aut grauis, morum ac uiuendi publicus magister , in Republica ac vita in culpatus, domi ac militiae inuictiis, ad quem juventutem gratis emendandam tota urbs mittebat, paucis displicere incipit. Accusatur, creditur. In vincula conjicitur. Ipse quid p Non causidicum e foro, callidum ac vafrum , legum aucupem ac syllabarum , praeconem formularum ac cantorem,

quales ibi erant plurimi, producit. Non VX-orem ejulantem , non infantes Vagientes, ipse sordidus squalore lachrimis confectus, metu ac pallore exanguis ac propemodum exanimatus, judici ostendit. Gid ergo p Innocentiam opponit: mortem simul ac defensionem spernit. Lysias orationem scribit: ille scriptam laudat, non admittit tamen. Conuenire,enim sibi negat. Nihil quippe deprecandum, nihil excusandunt sibi esse,qui non poenae metased virtutis causa , nunquam ab honesto recessisset. Id si persuaderi populo non posset, mortem contemnendam esse , quam qui ferre didicisset , esse miserum non posse. Plato pulpitum, ut memorant,conscendit,sed

exsibit tus supersedit. Mihi vero ipsa Sapientia, diuini hujus viti patrocinium suscipere eo tempore videtur debuisse. Quae hoc modo Plebeo 'dc corruptos pessima opinione judi-V ces,

333쪽

ces, affari potuit. Viri Athenienses, quas res geritis 3 Socratem hunc Sophronisci filium, Melitus accusat, Anytus oppugnat,Lyco per sequitur, Aristophanes calumniatur. Vos ve ro quidὶ credo damnabitis.Crimen ergo quod adfertur' Nouos Deos introducit. Atqui vestri ne sunt Dii quidem. Edunt, bibunt, pu

gnant , rident, plorant. denique si vestrae credimus Theologiae, coelum deserunt, abno ctant, virginesimminuut.Iuuentute hanc corrumpit. quamne ad pietatem, temperantiam, ac fiugem, gratis toto vitae tempore vocavit8 Libertatem ferre non potestis. at majorem

in comoedia laudatis. De sipplicio nunc vis deamus. In exilium mittetur. Ille ubique natum se existimat. Vos Alopecensem esse creditis , uni populo astringitis. Iuro vobis, ne Atheniensis quidem est. Ciuem uniuersi hic videtis. Quocunque ablegabitis, coelum

hoc, dignissimum philosepho *ectaculiam

habebit: Solem hunc,hancLunam intuebitur: in sublimem illum, &,quacunque parte aspiscias, simillimum sibi aFrem, mentem & ocu los immerget. Quocunque autem veniet, xerram aliquam calcabit, aquam bibet. Animum inuictum, immobilem, ingentem, ex celsum,insetigabilem habet; omni loco, omni vitae ac fortunae parem. Bona subducentur. ne possedit quidem ulla unquam: unam to Mm,ςalceos plerunquo null*s habet.Ecce nu'

334쪽

dis pedibus incedit. Etiam hoc tempore quoreus est, fortunam profitetur, non accusat.

Postremo, sela virtus diuitem, paupertas emcit securum. Huic quicquam eripi non potest, ista detrahi non potest. In carcerem comjicietur. ille Academiam putabit. De aeterpistate animorum, de felicitate post hanc vitam, ut Athenis selet, laetus ac securus disputabit. Compedes ac vincula inlicientur. ille liber animo, non civitatem modo vestram, sed &campos beatorum, quos Elysios vocatis, peruagabitur ac suauiter describet. Venenum

propinabitur. quid si tanquam vinum hauriet Mors sequetur. quid si hanc felicitatis portum, toto vitae tempore voc uitὶ Memoriam

delebitis. in omnium jam eam animis impres sit. Alii vos crudeles, barbaros, immites judicabunt: nulla dies, nulla aetas,nulla temporum vis, notam hanc delebit. Ille quida Si vel nunc audire verum didicistis, pueros existimauit semper. Faba judicem creatis, calc lo virtutem aut damnatis, aut quibusdam testulis proscribitis. Sic Miltiades a vobis, sic Themistocles, sic Aristides,ex hac urbe ejecti

sunt. Socrates, ut leges vestrae ferunt, poculum exhauriet. Ille vero, o inepti, morem gemret vobis. & ut inter ebrios ac temulentos V stros, nemo Regi se opponit,cujus omne imperium cum mensa tollitur:ita ille,tanquam a. conuiuii magistro nunc damnatus,morem,i

y s quam,

335쪽

3M AN IEI. Is HEINs II quam,geret vobis. Bibet. Paulo post a vobis se iubducet, ac in locum omnibus communem, hinc secedet. Vbi neque pacta, neque stipulatiunculas,neque fabas,neque testas, neq; calculos, nec familiare domesticumq; vobis animal, sycophantam amplius videbit. Vbi legem,non Draconis vestri aut Solonis, sed qua mundus iste gubernatur ac regitur, inveniet. Ex qua lege actor Socrates,rei sunt Athenienses. Haec si ipsa Sapientia dixisset,vera quidem sed nil profutura in communi ista rabie dixis

set. Sola quippe poenitentia sanantur, quos sanare ratio non potest. Ille igitur invictus ac immotus, mortem subiit, invidiae concessit, urbem ac Rempublicam ingratam, voce aCconspectu saluberrimo priuauit. Poculum veneni, tanquam aquam qua delectabatur, hausit. post exhaustum, ne iocari quidem desiit. Quippe cum ad pectus usque vim cicutae defluxisse jam videret, & in ipsa morte versaretur , gallum 2Esculapio mactari jussit, quod post morbum fieri selebat. Eccum dicto ex- Pitavit. Despectos ac illusos se ab eo judices

conquerebantur. ille vero morti quoque illusit: vitam autem, tanquam febrim aut gan graenam, una cum scelestis civibus reliquit.

Qui non multo post gravissime ereptum doluere: domos omnes, omnes ossicinas, ut in

luctu publico,clauserunt: Anytum exilio,Melitum morte, cum jam serum esseb affecerunt.

336쪽

O R,A T I o NiE s. 'Ejus vero vultum, non tam Socratis quam leuitatis suae, Veram atque expressam in publico imaginem reposuerunt. Nam ut trimuis puellae aut quadrimulae, sigilla quaedam habent, quibus vitam dare cum non possint, formam, quantum est: in se, humanam donant; iis se oblectant, osculantur, pectori abinde applicant aut intuentur: ita homines, insani vere ac dementes, cum viventem ac spirantem retadere non possent, statuam illius, arte exquisita factam,in Pompeio dedicarunt. Pusillum ac deforme viri corpus expresserunt: pulchrum illum ingentemque animum, quem nec so tuna ulla, nec lubido, tetigit aut flexit, castitatis, temperantiae, modestiae magistrum, fortem,rigidum, inuictum, supra res humanas eminentem, perditum tuere. Nos vero, quibus absoluta ejus viri,non tam corporis quam

animi figura est relicta , quam non artifex Lysippus, sed diuinus Plato efformauit atque expressit, summo eam studio, atque admiratione complectamur. Illic statuam , non aere,sed inusitata animatam eloquentia, habemus. Illic post cicutam imperito* docet, in- silentes arguit, ineptos ridet, arrogantibus illudit. Illic suauiter jocatur, disserit facete, urbanissime dissimulat. Nunc surore subito

commotus, Deum equitantem videt, & arcanum omne caeli, ore audacissimo eliminat.

Nunc Ismenum suum petit, in sente puro

nudis

337쪽

nudis pedibus obambulat, simulque gratam

aquae tingidissimae temperiem expertus, Voces homine majores effundit. Nunc Amorem, mirum 8c potentem Deum,mores ejus, genus

ac parentes, lepide depingit. Est &ubi morti jam vicinus, dc propemodum in ipsa, animam describit,& aeternam esse docet. In Eulyphrone de pietate, in Menone de virtute, in prio . te Alcibiade, de homine, in posteriore, deprecandi ratione; alibi de temperantia, alibi de amicitia, alibi de fortitudine eleganter, de pro more suo,disputat Denique,ne quicquam desit, leges sancit dc Rempublicam aedificat.

Omnibus hic loquitur, omnes docet, Omnibus philosophatur. Hic cum eo mortem contemnamus, supra casus omnes ac fortunam assurgamus, bonum non in opibus cum vul

go, sed in animo ponamus. .i cum se disposuit ut debet, es cum ratione pariter ac secum conuenire coepit, nullius aut expectat judicium aut timet. Dolorem non metuit, iniuriam non sentit, calamitatem non nouit:

nullam poenitentiae lituram admittit. Plenus, perseistus, absolutus, sortem per se suam de conditionem excedit. Nam ut Deus immortalis,nec fortunae bona habet sicutReges principesque, neque corporis, quo caret, neque minus tamen ipsa est felicitas: ita sine scenico εc ludicro hoc apparatu, ad felicitatem &Q- premum quiuis in hac vita bonum peruenire potest.

338쪽

ORATIONES. 3IT potest. Viam Socrates ostendit. Qui ut olim in Academia, aut amoeno viridantis platanimuseo, ita nunc in sacris mysticisque maxumi Platonis de virtute ac sapientia sermonibus, cuiuis de his consistenti respondet. Vobis, Amplissimi Clarissimique Viri, Roche Honerdi, Apolloni Scote, Caspar V bergi, maxima supremi Senatus lumina ac ornamenta, quodque nobis quoq; omnibus accedit, hujus olim Academiae alumni, qui huc nostri causa aduenistis,gratias quas debeo, Ahabeo & ago. Socrati vero gratulamur, quod ut olim iniquis Atheniensium cuculis damnatus est, ita vestris, ad quae omnes prouocant, judiciis suffragiisque, de quo vestra tum praesentia tum audiendi studium, inprimis vero ea quam ignorat nemo aequitas, ac probitatis amor, dubitare nos non sinit J iterum hoc die, dc in hac corona quam videtis, publice absolutus sit.

ORATIO XXII. De utilitase,qua e lectione Tragoediarumpercipitur. Habita, cum Electram Sopsoelis interpretaturus esset,

C Orgias ille Leontinus, Auditores, cui vires sitas& rotunditatem quandam in dicendo antiqui oratores se debere fatentur, Tragoediam definiebat, maciam , qua qui de ciperet, sestior eo qui non deciperet, qui deciperetur,

nimisr eo qui non deciperetur, etfiet. Videtis bre-

339쪽

318 DANIEL Is HEINs II De illud & zrgutum, quo tantopere delecta batur, disserendi genus. Oraculum autem Verius, nec ille, nec Apollo Delphicus, pronuntiauit unquam. Nam cum aspera & amoena minus sit virtutis semita, qui inusitata qua dam docendi ratione & apparatu, ita flectere, dc quasi incantare, humanos possunt ani' mos, ut inuiti, & cum voluptate tamen qua dam, sapientiam sequantur, quemadmodum prudenter, ita juste infelicitati humanae imponunt, neque minus necessaria quam salutari quadam fraude utuntur. Caeterum a tan iis viris posse decipi, paucorum est: & illorum fere tantum, qui praestantiam eorum, si non assequi re ipsa, mente ac intellectu aestimare ac complecti possimi. qui cum aliquo judicio decipiuntur. Equidem,quoties theatri veteris ornatum, quoties stupendam illam opulentiam ac apparatum, illos modos, gestus, cantus dc saltationes, quae extrinsecus adhibebantur, qu ς spectaculorum instrumentaAristoteles prςclare dixit,) recte considero; veneficium quoddam & doctissimas praestigias fuisse Tragoediam judico: quibus multo efficacius quam legibus Solonis sui, ad repraesentationes tr sicas pertraherentur. Contra autem Soph clem in manus cum sumo, cum seueram illam, grauem, sobriam, splendidam, prude rem, castigatam, semperque sui similem orationis formam, sed praecipue sententiarum densi-

340쪽

ORATIONES. 3I'

densitatem aestimare incipio ac pondus; non tam hominem profecto, quam coelestem allia quem virtutis genium,audire videor: qui inseriora haec, in quibus volutamur, nunquam pede his sordibus contaminatus, presserit, sed in alto aliquo dc publico theatro, humanae clades ac calamitates vitae despexerit, atque obseruarit: ibi natus, ibi educatus, uni huic rei semper fuerit intentus. Cujus spectatores non Athenienses, sed humanum genus esse oporteat: quique linguae suae gnaros , Occidentem pariter atque Orientem habuisse mereatur.Neque enim, quq ad uniuersam vitam, quae ad uniuersos spectant homines, quaeque grauitate tanta, castitate ac prudentia, de omnibus dicuntur, tam angustis c5tineri debuisse finibus existimo. Quae ut penitus examinare, neque nostri nunc est otii neque instituti, ut qui linguae venustatem, mores ac antiquitates explicandas obiter atque illustrandas nunc suscepimus, ita nefas duco, in minuritis sic haerere, ut ad illa quae majora sunt, neq; animum nec oculos subinde attollas. Nam ut magnam ac pr stantem regiam,e vulgo aliquis si videat, tabulas in ea pictor, muros, lacunaria, topiaria, peritus horum aestimabit, caetera geometrae, qui de proportione judicare s dent, melius videbunt: ita cum in Sophocle, Rhetor,Grammacicus, Poeta, singuli virtutes

suas inuenerunt,plus Philosophis relinquunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION