Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

Non de Dialecticis jam loquor: qui acute disputare quam prudenter mdunt vivere. Neq; Physicos intelligo: qui in aere, in terrae superficie aut penetralibus cum vivant, domi & interris peregrini sunt,non ciues. Non de Mathematicis quos dicunt . qui cum diligenter animum intenderint, nondum aliquid egerunt. Sed de hac, quae reliquorum imperat ix dicitur ab Aristotele.quae tum singulos,ut homines, tum omnes, tanquam ciues,quid sit sui muneris in urbe docet. Et quod longe est prς-cipuum, sortem humanam vere ac concinne

ob oculos ponit. Quid est homoὶ Somnium umbrae, respondebit Pindarus. Quid est homo ρ simulachrum quoddam, dicet Sophocles. Quid est homo 3 ipsa calamitas, dicet Herodotus. Quid est homoὶ occasio miseri rum, dicet Philemon. Quid est homo ' Ω-lium caducum, dicet Homerus. Quid est homo' imbecillitatis exemplum, temporis spolium, lusus fortunae, mutationis imago, inuidiae & calamitatis trutina; praeter illa, nihil aliud, nisi pituitae aliquantulum & bilis, dicer.& jam olim dixit Aristoteles.Hoc siue animal,

siue monstrum potius, cujus totus orbis ambitionem non capit,fletu spectatorem salutar, neque oratione primas agit partes sed lachrimis. Quam in spem a natura porro educatur. Prologum videtis: mutum hercules omnino,

nisi quatenus vagire selet. Vnde & insentem

Latini,

342쪽

Latini,Graeci νήπιον dixerunt. Donec tandem fari sensim,& interpretatione linguae,miseram conditionem suam,nondum quidem explic re nam quis satis eam nouitὶὶ sed isteri tamen incipit. Ita ad magistros ablegatur, quprum serulis ac virgis patientiam indulset: saepe truculentis,cepe immanibus ac barbaris. Nam de hic Maces sunt qui flagra gestant, non in scena tantum. Rem tamen agi credat. Literarum

nexu. atq; syllabarum, mox dc verborum,dis cunt. Addo &,ut magno postea i bore disciplinas discant,prius cum majore in linguis diaversantur. Atque hic sane Protasis,quae prima

pars tragoediae,ponatur.Sequitur secunda,pi ne ut in. ragoedia videmus: in qua turbae aliae ex aliis nascuntur.Plerique enim,simul atq; ad pubertatem est deuentum,quasi non virorum

sit ubique satis quibus ocium qc libertatem

suam mancipare possint,inseruire sceminis incipiunt : quae his moribus ac corruptela, aetatis anno decimo & quarto , domitiae vocantu . Plane id quod sunt, ac optim0 cum jure ; non imperiosae m0do, sed proca 3 quoq; npstro vitio ac in splentes. Ibi jam desidiose

aetas agitur ac misere. Obsidenda: fore , salu-randi multi , plures metuendi : ancillarum quoque nutus ac sergorum,diligenter obseruandi iis qui ad dominas asserunt viam. Adde , quod plerunque quae amari nostro vitio se didicit ac intellexit, non minores a calamitatex nostra,

343쪽

nostra; quam ab opibus aut forma sua spiritus

assumit.

At lachrimans exclusim amator limina si peFlaribus ofertis operit: p. striquesuperbos l si amaracino , osoribuι mi ero la figit.

Quodque magis admiretis, ex his vere comi-lcis ineptiis miseriisque , optima tragoediarum argumenta nascuntur. Defunctos isto malo, domi malum tape grauius, foris innumera ex .cipiunt. Quippe hic militis, iste mercatoris, alius agricolae, alius causidici personam agit. quisque ita suam , ut felicem alienam existimet. Fastidiosi histriones,& cum aliis molesti,tum sibi. Porro si quis altiora struit,& ambitioni pedem laxat, inter spes & vota rem cum cura gerit: id est, vigilando somniat. Vel dum non consequitur quae optat, vel quod consecutus magna, ideo majora jam sperare audet. Ille filii obitum deplorat: iste, sed cum lachrimis, moleste optat. Huic domi est Medea ; non ad horam,ut in scena, sed ad vitam

comes. Illum nunquam fortuna melior respexit: ilham diu, sed ut subito relinquar; interdum dc ludibrio e ponat. Nam cum aliqui se semper miseros siisse clament,longe tamen est milerrimus , qui semper felix fuit. Hinc suspiria, hinc lachrimae, hinc luctus, hinc tragoediae infelix illud condimentum, heu heur quod invita paginam utramque iacit. Iam si ad Maces nostros de Oedipodas eamus; pro

344쪽

ptia eorum ut in scena , ita dc in vita inc imitas. qui quot 'satellitibus, tot cutis, tot molestiis stipantur . neque cadunt ut resurgant , sed ut semper jaceant ac depriman tur. Sicut enim animalcula levia , vel liis simo e loco impune labuntur , majora, ca sus quilibet comminuit dc frangit e u sceptra ac fasces, opes ac potentiae, dc inania ista rerum,ut stantibus dignitatem addunt, ita lis psos pondere ipsi pr uni & comminuunt Partem ultimam, ut in tragoedia, ita rars inuenias in vita. Quutusquisque enim senectu tem attingit Θ quae dc hic Catastrophe vocari meretur. Vltima quippe aetas, osticina luctus,

faex vitae,portus calamitatum est.quam ut omnes Optant, ita nemo consecutu*,i eg gaudet. Optima cum expectatur, cum advenitis nerosa

sibi, aliis molesta. Instat enim diu viventibus

natura.quae,ut creditor immitis,aut danista importunus,jus suum sibi flagitat.Itaque,si nimiucuncteris, huic oculum, illi denterni illi sen

sum aliquem, aut omnos simul, tanquam pignus,eripit ac tollit. Vt qui modo omnia excelsa spirat, jam imago siti aut cadauer viuum in ter homines oberret. Quanquam fabulam. vlplurimRm mors ipsa, rerum linea ac finis ultimus,absessu: cyjus machinae, ut olim histriones loquebantur, plurimae. Quosdam enim serrum, quosdam mare,alios lubido prinpria absumit: plerosque nihil tale cogitantes,

345쪽

DAN Et is i HEINSII quasi e postscenio invadit, ut non vitani mo-ao, sed& spes in medio abrumpat. Plenam suis partibus tragoediam habetis: cujus Deus

est choragus, argumentum luctas ac calamitas, histriones miseri mortales, chorus, minae de viri, apparatus;aurum & argentum, vestes variae de magno precio conductae: aliena omnia ac mutuata,iaepe autem subito reddenda. Theatrum est hic orbis, in quo hominem natura collocauit.qu si nos respicias,dis fusus,si hac terram quaqua panditur, angustus; si immensim illud coelum, quod hanc ambit undiq; dc inuoluit,punisti instar est. Que eum magnus Alexander integrum vicisset, paulo post sex pedes occupauit. Reliqua inter se flamma terroque haeredes diuisere. cum ex iis nemo esse', qui tam amplum possidere patrimonium ex asse posset. Mod si aliquis clespiceret e coelo, forte quaereret, nec inueniret.Ite

nunc, b histriones nostri, ite , & personam suam quisque agat, ut videtur. Tu qui purpuram & sceptrum geris, quem cum multi cin-

nt,plures timent, netbo non extinctum vellet , orbem animo inuade r spes tuas & insaniam votorum,quantum lubet ac videtur,erige aut extende: aliquid humana sorte majus concipe animo ac volue: hostem magno ani- mo inuade: militem eonscribe: aciem dispinne: montes maximos complana: latifundia

turres praestina ac cole. sed, o noster, finis instat

346쪽

stat, & iam vela scenae complicantur. Tu, cui opes contigerunt, speciosum illud, si videtur,

lutum,quod choragi munere ad tempus accepisti,oculis de mente,quantum potes, contemplare: hujus gratia, dum vivis, curre, rape, suis da,ara,nauiga,ac vigila: causas in judicio ac fo- ro,quantum voce vales & lateribus, declama: orbos ac pupillos circumscribe,viduas emunge: huic denique inserui, de diuinam animae coelestis partem, ipsam, inquam, rationem, rei quae nec sentit nec intelligit,submitte: huic penitus inhaere. aut, ne tange quidem, si hoc placet s& quia multis hoc placere neget λὶ ted in terra alibi depone; secuturus ipse. Finis quippe instat fabulae, quam agis :&jam orn menta flagitat qui dedit. Dedit,dicopimo mutuauit.Breuem,ut nouistis,ambitum tragoedi , ac strictum , Rex philosophorum ponit. noster, si aeternitatem spectes,nullus dici potest. Nullum enim spatium aut interuallum habet. Omnia momento hic geruntur. Quod infantiam ac seneci utem vulgo vocant, &hoc ipsum quo haec diuiduntur spacium, aut potius momentum, anni Platonici vix hora est. Ex quo ipso somnus , tanquam publicanus quidam , maximum vectigal sibi petit ; mo tis sidejusser quidam , dc quasi ante mbulo. Qui quotidie nos , id quod aliquando semper est futurum. Haec it culcant Tragici, haec mulioni imae exemplis, haec sententiis, X 3 ςon-

347쪽

M16 DA Ni ELIs HEINs I iconfirmatit. Haec in Academia eadem tem pestate Socrates , qua in theatro Euripides docebat. sed shblimius utroque Sophocles, plerumque & efficacius.*Vt qui in Republica personam egit, dux Atheniensium L praetor. vere ubique magnus: domi imperator pariter de foris.Haec doctrina primum animis cum cura infigenda est: reliqua deinde & se- cundo loco. Quod facturi sumus. Multum enim didicit, qui sortem suam ac conditionem intellexit,qui personam bene,& ut breui aliud acturus egit:qui ex decorogemuit ac luxit.Nisi quod hic vero gemitu ac fulatuiopus est. . Nam ut omnium Philosephorum scripta euoluatis, Heminem prudentius scripsisse judicabitis quam Heraclitus flevit.

ORATIO XXIII. . De Stoica Philosophia.

SIcut illi, Auditores, qui in rupem aliquam

sublimem editamque enituntur, sensim,&per gradus quasi, peruenire eo solent: ita nos paulatim ad augustam masculamque Stoicorum sapientiam peruenimus. Ante menses cnim paucos,Socratem, ejusque disciplinam, vobis exhibuimus : qui cum incredibilem leporem in docendo ac Venerem , ad eam a tulisset partem , quaei in describendis hominum officiis ac moribus versatur ; omnes tamen sortitudine, constantia, caeterisque viro

348쪽

ORATIONE s. 3 7 dignis & robustioribus virtutibus , excessit. Quas, cum caetera praetermisissent, ita Stoici amplexi sunt, ut cum sela honestate, cui primas quoque deserebat Socrates , cum a reliquis diuortium fecissent, in manum conuenirent, neque usu tantum, sed,ut matrem familias,coemptione sibi vindicarent: functiones animi intenderent: ipsum autem,quasi humeris sublatum, supra corporis imperium in corpore, supra dignitates & honores in Republica, supra omnia fortuita, in hoc orbe collocarent: soli imperium , soli principatum re- ,rum omnium deferrent: in solo libertatis ac felicitatis nostrae fundamenta, ac diuinitatis quaedam semina dc igniculos, concluderent.

Qui cum aut non agunt, aut nyn crebra con templatione excitantur, protinus opinionem,

pestem omnibus familiarem, nasci. quae terra rum orbem, ac praecipue plebeias mentes, sicut morbi , qui grassari populariter a medicis dicuntur , pessima contagione invadit. Hanc in foro, in Republica , in aula, passim denique & ubique, in rationis loςum successisse. mae cum laesa ab opinione est aut corrupta, appetitum infiammari: a quo omnes animi calamitates, tanquam fonte quodam publico , nascuntur. In hac caecitate omnes, praeter solum sapientiae consultum , versari. qui,

quod olim in noctiarnis fieri solebat sacris,ra tionis facem omnibus attollit, mod quo

349쪽

318 DANIEL Is HEINs II pacto fieri ab iis soleat, studiose quaeso atten-' teque audite. Primo ergo, Stoicus parentem unum,unum dominum agnoscit: Deum immortalem nempe. Quem cognatum suum &astinem, cum ad animum respiciunt, heroes nostri vocant.Hunc immensum,infinitum, ac aeternum,sed inprimis prouidum,ubique pro fitentur. Non ut quaedam moderetur ac dil- penset, quaedam vero vel remota in his terris, vel minuta nimium in homine, vel curam ejus vel tutelam hic excedant: verum, ut ad omnia

ubiq; se extendat. De Socrate ipsi notat,quem in ore, ut doistrinae suae inuentorem , semper habent, quoties vel solus esset, vel acturus aliquid ad implorandam Dei opem confugeret, 'fiequenter in haec verba prorupisse: NE MO-

Quam sententiam, Vlyssi quoque Homerico asscribit Epictetus. Ad intelligendam hujus,

Vt oportet, rationem prouidentiae, duo in homine requirunt. Primo ut res singulas,in quibus maxime versatur', diligenter & cum cura intueatur e tum ut gratum memoremque animum, ad eam afferat. Quia nihil fi ustra. pleraque autem causa hominis & fecit & dis. ponit. Patriam vero sapientis, non unius ciuitatis moenibus aut muris , sed totius coelirambitu describunt. Ne tam magnae urbis incola ac ciuis, tum ipsius Dei filius ac popularis, quic jam humile aut abjectium cogitaret:

350쪽

ORATION R . 329 relegationes autem,exili atque alia id genus, non naturae sed opinionis mala esse sciret: de ad coelum usque, supra Vulgum, magno animo assurgeret. Eum ipsum quippe ab eodem rerum omnium parente , liberum ab omni perturbatione ac immunem factum atque huic corpori infiisum esse. Instrumentum autem ejus esse corpus longe ab eo,cujus instrumentum est. diuersum. Ipsum autem hominem, hoc esse,quod est ratio,ac animus. Quare quae illius bona sunt aut mala, bona hominis

aut mala esse: caetera, extra eum esse,& ad hominis felicitatem, nisi velit aut non recte opinetur,pondus ac mometum non adferre. Criterum, ut recte opinetur, maximum illius bonum esse:quemadmodum,ut contra,omnium miseriarum ac calamitatum esse fontem, quae tranquillitatem mentis nostrae ac felicitatem perturbate possunt. Iam cum omnibus natura sit innatum, bonum ut sequamur, malum fugiamus , quoties eorum alterum offertur,

duos nasci motus, qui &ipsi sint in potestate nostra. Appetitum nempe, & declinandi studium,seu voluntatem. od si purus, si simplex, si nulla corporis contagione corruptus ac pollutus, si suae spontis ac liber, sit animus, bona siluetere, mala autem declinare. Sua autem esse, quae in potestate sua habet, ut vel consequatur, si velit, vel declinet,si non velit. Rursus autem, .e in potestate sua non ha-

SEARCH

MENU NAVIGATION