Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

33o DANIEL Is HEIN si Ibet, neque appetere, si bona videantur, quia aliena sunt ut fortunae quae vocantur, Vt quae corporis.&alia id genus: quae extra mentem sunt ac rationem : ideoque nihil ad naturam ac perfectionem nost ram, quae in his consistit. Neque declinare,si mala videantur:vt asuersa quae dicuntur, dolor, paupertas dc morbi: aliaque id genus.In quibus miseriam ac calamitatem suam, praeter solum sapientem, qui non fallitur, sitam esse, omnes arbitrantur.

Ita semper liberum, semper felicem, semper, tranquillum, semper hilarem,semper sui similem esse. Quippe de optare quae vult, quod est libertatis:& optare quae oportet, quod est

bene opinantis : & optare quae consequitur, quod supremae selicitatis esse,omnes fatentur. Eodem quoque modo, fugere ac declinare. Non dolorem aut mortem': mala enim esse corporis,non sua.Ideoque cum sint aliena, ne

vitari quidem posse. mare ne deberi quidem. Ne liberrima, videlicet, pars animi impediatur usquam : aut non possit id quod velit, qui non potest velle praeter unum id quod debet. Appetitus enim si impediatur in bono, declinationem, si in malo, perturbationem sequi ac luctum: aut si dolor altius descendat, lamentationes quoque ac fletus: quae natura muliebri addidit ingenio. in praeclarum autem virum ac constantem , absit

Omen quoque ut cadant. Quare verus ille

sapiens

352쪽

ORATIONES. 33Isipiens,&qualem Stoici requirunt,absolutus, supra ignorantiam, opinionem, ac persuasio'nem,supra dignitates, honores, ac potentias,

stipra casum omnem,sortuna ac calamitatem. sora morbos omnes ac dolores, quae externa

esse nouit, animo assurgit : cujus sela semper bona sequitur, sola semper mala declinat. Et utrumque potest. Animum excolit, animum format, animum quam maxime ad diuinitatis normam componit. Qissm cum stipra omnia evexit, ipsum Deo fortiter submittit. Quicquid autem vulgus & ignara veritatis turba, casum aut fortunam vocat, soli Deo ac aeternae ejus sapien tiae ascribit. Quare orbitatem ac amissionem liberorum , exilium ac fugam, morbos denique ac dolores , & quaecunque si ustra fugiuntur, fru stra metuun tur, mala esse negat. Siquidem ab optimo consilio procedunt. Isto robore ac constantia munitus, tanquam voluntarius athleta , pedem in arena ponere incipit ; securus quicquid euenit ac t tus. Nihil enim, ut vult,fieri optat,qui, quaecunque fiunt , velle discit. Sicut autem nautae pluuias ac nives, & quaecunque eueniunt quotidie natum,nec mirantur,nec moleste forunt,ac ne vitant quidem: ita illae vitae tempestates,inter necessaria & usitata,& quotidiana,

habet. Si quid grauius eueniat; protinus ad se recurrit. Si fortuna totis viribus incubuit, constantiam; si periculum aut labor,tolerantiam;

353쪽

DANIEL Is HEINs Irtiam ; si quod detrimentum valetudo patitur, reetam ilico opinionem promit. Scit quos cunque medici curare solent,alium pulmonis, 'alium capitis , alium abdominis, alium ventris esse morbum: nullum animi. Pedem claudicatio offendit. num & rectam ideo opinionemὶ Manum impedire potest chiragra.numquid desiderium aut voluntatem Nullum denique extra animum & ex tra semet bonum, nullum propter animum&extra semet malum esse judicat. Hanc autem , non Zenonis aut Chrysippi, non Cleanthis aut Cratetis, non 'nius nominis aut sectae , sed naturae & pra stantium virorum esse sapientiam : cujus ab aetate omni ac tempore, aliqua ubique vestigia filisse. De quo ipsb, ad Homerum, sicut silmmum, ita vetustissimum autorem prouocant. In quo, ut Vlyssem, ita Herculem p rissimum mirantur: quos patronos seelae suae,ac Opinionum quasi tutelares, ipsi illi rigidi eporticu magistri secerunt. quod uterq; ad miserias, calamitates,ac labores,natus videretur. Quorum alterum, in littore,egenum omnium ac nudum, sine amicis, ac externo ullo apparatu. cum naufragio ejectus esset,summus poetarum introduxit. indiuinum istum virum Stoicum fuisse negant, locum illum serio expendant. Fucit Neptunus ac insanit, mare ac elum vires suas jungunt conseruntque . Vt unum hominem euertant. Quid autem p Ille

354쪽

OR ATTON 23. 3 3 cum amittat quae habuit, propria & sua ta tum seruat. chare haud secus ac si de re he ciscunda ageretur, semel cum Fortuna omnia

partitur. Comites,amicos,remiges,aurum,ac

enm,haec concedi sibi postulat. Ille lubens

igitur volensque dominae volenti tradit. V stem poni jubet:eam quoque exuit. Magnum hercle ac inuictum Iibertatis & felicitatis a gumentum, quas in selo animo, ut sacrum alia quod depositum, non sine causa Stoici concludunt. Vtriusque autem fundamentum,r cham esse opinionem statuut ac veram. Si quis enim opes ac honores,& externa ista, vera esse bona opinatur ea non Upetere non pota.' omnem enim appetitum ruum sequi bonum.

Qui vero appetit, sicut gaudetcum assequitur quod optat, ita dolet cum amittit. Si dolere potest, miser & infelix esse potest. Potest enim aliquid non consequi quod vellet, qui amare potest aliquid non suum. Animi autem motus & opiniones rectae,verum selidumque binnum, sicut sunt anobis, ita propria,& nostra,

de in nostra potestate non esse non possunt.. Vt in alienam autem veniant, Dii atque ho

mines prohibeant. quippe a quibus actiones nostrae omnes ae judicia tipendent. Vlymnquidem, ut in mare cadat, ut in eo madeat,&natet, ac in dubiu de vita veniat . quod cogem Fortuna possis, nunc expertus fiat, nunquam

autem dubitaui. Proram illidere ac puppim,

355쪽

D ANIEL i s HEINsrreripere de manu gubernaculum quod tenet, miscere aquam cum coelo , coelum per tonitrua ac siilmina demitrere in aquam potes:im

pingere ipsum scopulo,si lubet,potes: frustillatim discerpere ac dilaniare,si videtur, potes. Vt autem quiet & ploret, ut se infelicem ipse

dicat, ut haec mala fateatur , ut opinionem mutet, ut ad genua tibi accidat, nisi velit, non potes.Fateor,inquiet, felices eos judicaui, qui ad Troiam mortem fortiter agendo meruerunt. Non in patria enim, sed pro incolumitate ac dignitate ejus expirare volui.Fateor tibi, fluctus ac scopulos, ventos ac procellas, postquam semel mari me commisi, declinare non potui : non enim inter mea eram. Alienum erat in quo eram: Dei erat. Ideo nec declinare volui: nihil enim velle, qu9d non possem, debui: Quaecunque autem declinare potes, ea vero sedulo vitavi. ignominiam ac turpitudinem se metum ac imbelliam. Tu ut mihi magnitudinem animi, tu ut patriae

morem , tu ut humanarum rerum tolerantiam , ut fortitudinem , ut fidem , tu ut ea, quibus res Graecorum te inuita stetit hacte nus, extorqueas consilia Z Quod si non potes,

quid vis tibi εἴ Vt infelix sim ac miser λ Numquid tibi in opinionem meam , num in eam partem quaappetere aut declinare soleo,quicquam juris. fidit hactenusis opes abstulisti 3 Quid si has ne inter bona quidem numerauist

356쪽

URATIONE 3 eQuid enim ὶ Num mod iis prςcium me po- suisse meministi ρ Num felicitatem istis meam icircumscripst 3 Si nec feci nec ut faciam iadduci pomim , liber ac inuictus, de,si verum

vis audire, delix post naufragium incedo. Semina mearum actionum ac principia, in isto pectore conclusa gero , ad quae nondum peruenisti. non prorecto magis quam hoc mare, quod facilius terrarum orbem quam hunc animum mouebit. Ad quae autem peruenire potuisti,aliena sent,externa sunt in potestate tua

sunt. alme autem; quia mea non sunt,nondum pertinent. Caeterum , supra omnem sapientiam Cynicum Diogenem posuerunt: rigidum fortasse; di, ut primo intuentibus ubderi solet, durum ac morosum caeterum illustre,&,ut viri isti iudicare solent. quibus nihil

humile aut vulgare unquam placuit, perfectum, &ad flagellandas hominum opiniones ac insaniam , a Diis immortalibus inuentum,& excogitatum quasi, sapientiae exemplum. Nam cum nemo extitisset unquam, qui non

plura possidEret, hemo unquam suit qui non pluribus egeret. Quicquid homihi est opus, quicquid Apienti expetendum Stoici fatentur,non in domum sed in dolium contraxerat. cujus magnam partem ipse occupabat. Quae

mirantur autem caeteri aut habent, nec habebat ipse, nec optabat. 'um autem, magnum Alexandrum, cum ad expugnandum orbem

spei

357쪽

336 DANIELIs HEINs II spes ac fiduciae plenissimus, incederet, testam ipraeterisse,in quo hoc prodigium latebat. Asmiratus primum, senem tristi pallidoq; vultu, haud absimilem mendico , suauit r in Sole

apricantem videt Adeo nec strepiti im armorum, neque militum concursum , quicquam i ad se pertinere existimabat.Ibi vero magis admiratus, Num quid a se posceretirogare. Ego vero,Ne in Sole isto meo quicquam, inquit ible, tibi vindices. Mox deinde, cum,quis esset Alexander, & quid ageret, ex ipso cognouis set, quaedam, quae ad posteros non peruenerunt,addidisse fertur. Mihi autem,magnus ille

idolii habitator, more Stoicorum, qui concisam ac constrictam amplectuntur breuita-item,caeterum &rebus & sententiis abundant,

hunc in modum disputationem sitam merito instituere potuissesidetur ri . Miserrime modi talis , c instes morbis quidem sapit quem octas quod nec euenturum cogitasti, fortunatum homi-:nem hic rides. Tanti autem animi, vi caelum quoque se terram , obum ipsium Solim M sua numerareaudeat. Hoc si parum esse credis . orbis canditate, inhum Abisalpaviso, vera liberum stom ni struitute immunem inuenisti: quem nec cogere nec impedirequissuam potest. Cum conatibus ac votis, nemo intercessit MaenM. Ne Fortina quidem ipse,

quam vos rerum dominam vocatis. Numquid enim quod optarem impetrare hactenuι non potui, qui nec minimum optari, quo νιν urare , non inmeine

potestate

358쪽

ORATIONE s. 33 potestate esseth Num quid declinare non potui qui hactenus nil declinaui quod euadere nonpossem ὶ Hancsi libertatem negas, age veram nobis monstra: ffateris , struum quidem esse te concedis. Nam poIt expugnatum orbem, tamen aliquid optabis, qui ct tactoniinprosecto, nisi rerum non vis confieri, plurima Optasti. consecutivi es, non constequi tum poteras,

nonnulla autem nunquam consequeris. Morbos vero ucalamitates, is, quam vos praecipue timetis, mortem,

semper dabis operam vi fugias. Quod non esse in tuapο- testate,ne negabis quidem ipse. Atqui si is pere et liber, qui nec voles prohibetur nes nolens cogi potest,ό te mi serum ac infelicem, etiam cum cunctapsidebis, prater bona animi ac tua. uiras pera bona fiunt ac sola, quid νbiquefrustra ea quarisὶ uuid ad Scythiam ct

Herculis cohumnas, tanquam aliquid acturivi, abispuuid delubra omnia ac fana petis ct oracula Deorum emendicas' Audi certum ex hoc dolios lubet. Libertatem in te ac felicitatem habes. Quid s etiam imperium ac sceptrum p ure que nostrum ad regnandum natus est. Iracundis, lubidini, dolori imperare ac voluptati, sapientis regnum est. Num ad ista mili- tem, aut purpuram, requiri arbitraris ' Bene Deus immortalis, qui non libertatem modo ac felicitatem, sed ct instrumenta quoque earum nusquam quam mnobis collocauit: incredibilem ac notum pauci fimis thesaurum. Si formido animum invadit, fortitudinem inuenies: si voluptas aut lubido , temperantiam. videbus familiare tibi malum,ira, mansiuetudinem.

Si regni cupiditas; cuncta somnia hibe: regnabis.

359쪽

ή38 DAlia cis HEIN sis Me vero nimisum si credis, o te dignum hac felicitate quam assectas. Nam honores, imperia, ac opes, qua vos prima rerum judicatis, ut in bonis esse credam, numquid cogere potestis'non putem.νt numquid impe . dire νωpotelis e si non puto, ne optare quidem ea pose

sum. Φουplum, nonne sine iis felix esepossum'

Ego vero possum, o miserrime. ct utpossiciaι,m -- quid te carere non didiciρ tune inter supplices autparasitos tuos,vnquam hunc Diogenem vidistiρEgo istam.

dexteram soc genu,aut hoc mentum unquamprehemsaui ρ Nisi vivere Diogenem anguste arbitraru , qui hoc orbestuitur νωκορ quem tu quia alienum esse credis,nunquam totump. idebis. Simulac ex isto dolio ex.cem, mundum habito.ΗGMer huncSolem,tanquam ciuis magna hujus urbis video. Ipse vero nu quam ciuis,nusiquam hostes,ct ubis meus sum.Omnia auteni ista tanquam mea ac domestica, contemplar. Tu cum moles adium immenses, turres excet imas, in ca

Ium Uque ita enim loqui vos soletis) produxisti,numquid coelum ipsum excessi, quod Diogenem o Alexandrum pariter inuoluit 8 Velis nolis, pares nos natura edidit. Nulli quicquam ad felicitatem homini accessit: nihil ista salua ac incolumi disicedit. Cum hoc

uniuersum Alexander occupauerit, o terram, O aquam, o aerem Diogeni relinquet. Ggiunt te a Ioue, O hoc rerum omnium parente, genus assamilliam deducere, idque unum tantis agere laboribus, ut pare' ' tem tuum quis fit aut inuenias aut probes. Fatue ac rerum imperite, an non meus quoque est Iupiter' e fu nongradiu totidem a Ioue Optimo ac Maximo dista-

360쪽

cu' uuisu M. sene sum Deo, b. mecum, bene. λ'. ura, besse cum corpusculo hoc mi hi conue-- QE' quidem vierim esseputo,nistpropter ani- κιχη ἰ mo tibi: nasiletiam absique eo pratulisi ρομRem noluit,minimum indulgeo. Ve fluum idi ego ad mensuram, vos ad luxum ct opinionem' betis. qua cum semel limitem excessi, modum pol /: non habet. Frigus,pluuias ac num, O quacun- qae caeli incla entia minatur, serra mala quam arcere : quia ferre didici cum voluptate. Ventri,nisi ad

necessitatem, nihil hactenus concessi .. . Porrum, cicer,

fabam, aut lactucam, o quacunque viliora quidem, sed a vitam tamensatis eippo sunt,a Fortuna etiam irata ct aduersa, impetrare possum. Si hac negat: ecce Iensem pides. Audivistisee, liquosDeorum immort Iiam csinuiuas dici: pt Pollucem, storem, ac Herculem. His Diogenem annumeres licebit. Qicquid istonleprouenit, Deorum cibus est. quicquid voluptarem veram ac solidaes erre esurienti potest, ambrosia vocatur. Hercules ille, quem tusemper imitaris, nullum cibi condimentum, pratersudorem Osanguinem habebat. Vtroque madidus, cui Diogenes,in ripa accumbebat : neque quicquam dulce illi erat, quam

quod nihil fastidiret. Spartani quoque adolescentes, T a famem

SEARCH

MENU NAVIGATION