Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

claudebat quidem ; in qti nihil suribus relita etiam esset. Neroni herus ejus sexu, bat, hexo ipse: claudicabat denique quo alii: incedunt, . At si voluntatem ejus, i si opinionem, si sublimem, si excelsam , si inuictam in abiecto

corpore intueris mentem, reges omneS pridet

Gpesque tanto antecessit. quantuilli teliquistanteire ser existimant. Animi e nobilitatem spectas 3 Dei filium propinquum , ct cogia ri, tum esse se ubique praedicati ἰuitias Nies, lius rei se egere: dicet :. quod reipsa, omnibus

probauit.Quae de summa,&,siret ferationem ineas verissima diuitiarum elmensui .i Umbertatem Z Quid si hic triumlibet, hic magnifice se efferat,neque Epaphri tos modo, sed Nerones ipsos miserrimos tenearum dominos,transcendate Quis es liberi qui inuitus nihil dicit,nihil sentit,nihil vult nihil agit, uisemiberὶ qui non trepidat, non metuit, non spera. Quis est liberὶ qui necauro nec argento; nec crudelitati,nec libidini,nec voluptati, libertatem animi transcripsi. Nihil enim refert, rerum seruus sis an hominum: nisi quod hic corpus, ibi impeditur ratio. Quae & veraserititus & sola: quod negare nemo potest,nisi qui principia nostrarum actionum, non in

372쪽

ORATIONES

animo defixa, sed in corpore, quod nemo dicat , arbitratur. QPod diuinum munus, nubia vis hostilis . nulla lex naturae aut necessitas , nulla insolentia tyranni aut potestas si Pienti extorquebit unquam. Nero sub judic, bus ludorum tremit, aestuat,ac pallet: legibus

Corum ita morem gerit,ut vix exscreare ausias,

etiam sudorem frontis, brachio detergat. Fac hunc libertim. si audes, fac non seruum . Ecce egregio terrarum domino, modo imperat ibbido ut cum matre concumbat, modo crudelitas, ut tollat , nunc stultitia ut currum v gat , aduersarios observet, blandiatur, mocuat , ad eorum prope pedes se prosternat. Et ' hic libertatem, si Dis placet, etiam provinciis

conferre audet. Senem vero nostrum, animo

inuictu vitiis majorem, voluntatis suae ac opsenionis dominum ac plane liberum seruire uni

voluit natura. Quid si ita Deo visum 3 Quid si L

psi' Quid si ne seruiuit quideρ id si ne seruire

quidem potest quisquam dc non cogi, quem admodum nec liber esse de cogiὶ Audi vocem ejus magnam, & triumphis omnibus seperi

rem: Nemo, inquit, seruus esse potest, qui sit liber voluntate. id, Fortuna, inquit,vis tibie 'non liber vivat Epictetus 2 Atqui hoc in potestate mea Deus immortalis esse voluit: a quo libertatem consecutus sum. Quam me amisisse credis, quia seruum vides: ego me non a

misisse credo, quia non inuitus sum quod jus

373쪽

312 D ANIEL I s HEIN si Isit. Age, hunc orbem, in quo nihil frustia,

omnia praeclare constituta sunt, si lubet,mecum viae. Huic Regis, huic consulis , huic quaestoris, huic agricolae, huic munus medici impositum videbis. Epictetum idem uniuersi princeps seruum esse maluit.Num detrectatὶ num recusat3 num se infelicem, num deteriorem ideo , num minus liberum aut sapientem judicat 3 Ille vero promptas ei morem ac paratus gerit. Ne inbelix sit, qui esse aliter non potest: ne seruire incipiat, qui liber lactenus in seruitute vixit. Nemo enim seruit, nisi qui non sponte hoc agit. Corpus hoc in potestate mea esse noluisti, quod ne meum quidem esse existimaui unquam. An propterea nec animumὶ Voluisti claudicare hunc pedem. An & sapientiam cum eo, an opinionem λan judiciu ac voluntatem ZEgo vero grates tibi quantas possum ago, quod quae sine libertatis detrimento aliis seruire possunt,ea nihil ad me pertinere voluisti: quae autem sola libertatem conseruare possunt, eis effecisti ut imperem.

Diogenem, Platonem,alios'; , vere liberos ac sapientes,seruiisle olim,fama resert. His accedat Epictetus: quem seruire cum fortuna vellet , sapientia emancipauit. Iam ut ordine ad reliqua eamus : calumnias nonnulli improborum ac judicia horrescunt; etiam praeclari, elaqui in Republica versantur viri. Atqui ma gnus ille sapiens ac verus, qualem Stoici describunt,

374쪽

ORATIONES. 313. scribunt , cum agendum aliquid perseasit sibi , nec judicium cujusquam nec opinio nem pertimescit. Quolibet spe stante, quod agendum esse existimat, hoc agit. Nam si recte quicquid est facturus , fieri non potest, ne agendum quidem putat: quod si potest,

nihil. eos timet , qui non recte reprehen

dunt. Quicquid vero caeteri opponunt, nihil ad se pertinere arbitratur ; immobilis ubique dc inconcussias. Quonam autem pacto p tea fieri, ut aegritudinem ex obtrectatione

ista contrahat, aut animum demittat e cum in potestate maneat alterius, ut maledicat;

in illius, maledici sibi ne existimet. in illius

enim potestate est, ne debeat. Sicut autem

nisi sponte sita&ex voluntate nihil agit, ita, nisi velit , nihil patitur aut subit. - .ippe, nisi perturbatur,. nisi dolet , nisi commouetur quae in eo & ab eo sint necesse est, peti ab improbitate potest tangi aut affligi non potest. At si potostatem suam alteri conce- . dii, si demisso animo ac fracto, ad cauillum

pauet, ad calumniam mouetur, ad conuitium notae scit; ecce tibi miserum, ecce infelicςm, ecce abjectum , ecce in aliena potestate positum. Ita enim agit, ut qui corpus situm alteri caedendum praebet. Voluntatis enim liberi tem, magnum ac coeleste bonum, quae in an, imo consistit, alteri in manum tradit: ac sic ata. rexi se subdit.Nam opinionem veram,bonum Z maxi-

375쪽

maximum ac propium abjecitadeoque deperdidit.Spartanos scimus, viros vere inuictos, si quis clypeum in bello abjecisset,eum qui cum reliquis in ciuitate viveret, indignum judicasise ; neque aliter quam carnem morticinam, aut cadauer fulguritum , fugere ac vitare occursum ejus consueuisse.Donec taedio vivendi ac moerore victus, mortem tali vitae anteferis

rei. Videbant enim homines, coelesti ac prope ineffabili virtute, nihil fortiter ab eo aut praeclare posse geri, qui quod munimentum comporis a duce accepisset, id in alienam potest tem vivo se venire passus esset. Et tu,quisquis

es, b noster, cum a Deo immortali, summo viatae ac malitiae praefecto, clypeum opinionis rectae ac constantiae impenetrabilem acceperis, eum ad cujuslibet occursum ita protinus abj, cies ac trades , ut tranquillitatem ac felicitatem tuam, cuiuis vulnerandam praebeas Z ut

in hominis scelesti, ut in meret iculae sit potestate, miser sis an felix, hilaris an tristis, mente cadas an consistas 3 Eodem quoque modo de dolore judicat. Sicut in cujusvis potestate est, doloris instrumenta admovere sapienti, ita in illius esse, ne tormenti aut doloris vim ac impotetiam in animum admittat.Non jam illud agimus, ut, qui sit praeditus virtute, esse mis rum non posse in dolore, ostendamus. Quod& ratio , & Stoicorium omnium consensus, ει

quaecunque posita sunt hactenus principia,

376쪽

o R. A T 1 o N ε s. 33seuincum. Quippe si in corpore est dolor, animus autem , ut vaticinatur Plato , illud est quod quisque est, non corpus , quis non videt, malum aut non esse, aut jam esse corporis , non nostrum λ Qimdsi inimi felicitas est virtus, s& quis hoc negauit unquam miseresse, qui sit sella, quomodo, per Deum immortalem , aut qua tandem ratione potest

modo solum esse bonum id quod est honostum, selum esse malum, quod cum turpitudine est conjunctum,firmiter existimetὶ od non modo Stoici, sed omnes omnium aetatum magni semper viri crediderunt, &fortasse aliter ne vulgus quidem sentit. Qui de Regulo, de Socrate, de Mucio, magnisque aliis ac summis viris, qui dolorem non inviti, non coacti , sed cum libero judicio ac voluntate

stibierunt, cum loquuntur,sortes,non calamitosos dicunt.Quippe miserum non esse,qui sitsiae spontis, ut nec inselice esse, cui nihil quod non voluit,euenit, sicut eruditis ratio,sic verbias extorquet imperitis. Aliquanto longius, si placet, ab opinione populari abeamus.Solam

enim rationem , quae non raro cum hac pu

gnat, Stoici sequuntur. Solent principes ac reges , Auditores , de potissimum tyranni, quotquot aut cum hoste bellum gerunt, aut

uianaanitate ac crudelitate eo deuenerunt, ut

se hostes totidem habere arbitrentur, quot habere potarant amicos, nisi tales essent, arcem Z 1 loco

377쪽

3ues, DAN IE Lis HEINs II loco sitam opportuno , omni ita ratione ac opere munire, ut arte nulla, nullis machinis aut armis expugnari possit. Talem esse sapie tis animum , non sine causi tota porticus as firmat. Excelsum , ingentem , insuperabialem,munitum: constantia, virtute, dolorum omnium contemptu, tanquam turrim quandam cinctum ac exaggeratum.quem non aries

calamitatum, non ballista paupertatis,non vis vlla tormentorum,stangere aut debilitare possit.qui non fossa, vallo, aggere, aut muro, sed opinione recta, sed propolito inuidio.pertinaci,ac immobili,a corpore sejunctus,separatus,

atque abstraistus sit: quem philosophiae finem

esse,etiam Platonici testantur.Qui praeclari ac ingentes viri, ita statuebant, Animum humanum , in quo vires ac nobilitatem nostram Deus immortalis posuisset,in hoc corpus,tan quam in custodiam,demissum esse. A qua nisi vindicetur, perpetuo seruire. Eam autem libertatem esse duplicem. Alteram naturae,cumlaec duo distatuuntur quae cohaerent , quam nos mortem dicimus:alteram ipsius sapientiae.

Eam autem comparari , cum exercitatione longa, crebra meditatione, animus a consuetudine , mensa sensibus ac corpore abducta, vitam suam vivit, neque ab ulla ejus parte in consensu trahi potest.Non jam cogitur sed cogit, non jamsequitur sed ducit, non jam regitur sed regit,non jam paret sed praescribitino

optat,

378쪽

ORA TIONES. 33 optat,sperat,metuit, aut dolet: neque amplius affectionibus illius, sicut lignum mobile alieno nemo, rapitur aut perturbatur. Siquidem quod Deus est in mundo , hoc in corpore est animus: non illius pars,sed imperator.Quan tum ista vitae ratio, & ut sic dicam, modus valeat ac possit, verbis exprimi non potest, neque argumentis,sed exemplis connrmandum. quae illudi per cauillum , sicut caetera, non

possunt cquid enim factum esse vides, velis nolis, posse fieri necesse est ut concedas. Socrates in carcere, in squaliore ac pedore, inter undecim lictores,liber mente ac selutus, totum illud tempus quo judicium differtur,ut in Academia solebat, cum Cebete suo disserit. Mors denunciatur: ille legem non recusat. Infunditur venenum : ille poculum eodem vultu sumit & educit. Corpus obrigescit, membra torpent ac deficiunt, cor occupatur: animus in statione, tanquam imperator, manet &persistit.Inter mortem simul δc dolorem constitutus , siluum esse se exclamat &cum diisteriolo discedit. Libertatem enim voluntatis, quae a corpore non cogitur, nec usquam seruit, magnum inuictum bonum , longo usu & exercitatione, consecutus erat, Cato,

de quo saepe sed non nimis multa Stoici loquuntur, post amissam libertatem, voluntatis 1uae rex ac imperator, ita semper vixerat, ut in corporς isto tanquam in domo sua venaretur:

379쪽

318 DANIELis HEINs II cujus partes si ruinam ducant aut desciant paulatim, speetat dominus, non sentit: nihil enim quae diuisa sint ac separata inter se communicant. Cum jam autem vinci nemo recusaret, & adestet Caesar, selus instituti siti memor, disputationem Socratis,de qua iam dixiamus, in manum semit. Quam cum diligenter excussisset, non prolixo commentario, quod plurimi secerunt, sed exemplo eam nobilissimo illustrat. Manus voluntatis administra, non jam corporis ancilla, librum ponit, βω-dium, qui juxta erat, accipit. Quem cum laesa antea & sanguine conspersa , neque satis firma , parum alte infixisset pectori , volente ita ac jubente animo eodem , ne qui mortem jam contempserat, doloris stimulos

horreret, tanquam penulam aut vestem, corpus totum lacerat: illum autem qua volebat, non ut inquilinum, sed,ut dominum,dimittit. Democritum , quem inter sapientes sui temporis vel principe fuisse Hippocrates testatur, cum diu hanc uiuendi assecutus esset rationem,ut a corporis imperio sejunctam Quasi ac

emancipatam animam haberet, oculum V

trumque , quod in contemplando aliquantum impediri se videret, manu eruista ac sine ullo gemini aut ululatu juxta se deposuisse ferunt: sicut qui in domo , fenestrarum lumina aut tollunt cum necesse est , aut mutant. Quid metuere, per Deum immortalem , anti mus

380쪽

habitaret tantum equi contemptu rerum omnium , longoque contemplandi usa , consecutus erat , ut nec Voluptatem nec dolorem amplius cum corpore communem jam haberet ; instrumenta autem animi, officia,ac motus, tanquam manu circumferret. His&aliud accedit, quod in promptu semper habet

sapiens et Omnes partes corporis, ut inter se distupetie sundita functiones suas esse cuique, quae ab aliis non possint impediri. Animo autem sitas, non ab omnibus tantum, sed a toto corpore diuersas esse. quae, dum suo, ut oportet, munere funguntur, longe infra ditionem ejus ac imperium, necesse, ut vel dolor grauis simus consistat Pedem tolle aut offendemum cum eo visus tollitur aur impeditur manus praecidantur: num incessiim laedi sentis , aut tardari Num, si audiendi instrumenta corrumpantur , etiam sermonis usus perit aut adi, mituri Num si ista simul,rector ipse ac imperator animus non agit λ Num illius functiones pariter tolluntur Num ex aliis dependet Num ab aliis mouetur λ Ille vero voluntatem ac opinionem liberam, intactam, atque inuictim, inter compedes ac vincula, lictores ac carnifices,tyrannos & artifices crudelitatis, ad extremum usque halitum conseruar. Rota,

eandem serrum. laminae, fidiculis, equuleus, cum tunica molesta, & quaecunque ad saeuis

SEARCH

MENU NAVIGATION