Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

36o DANIELIs HIINs Irtiam excogitantur, in carnificis de potestate &manu sunt.Num quod voluntatis aut opinionis instrumentum habetὶ Ferrum, chalybem,

saxa, ignem, in hanc pellem, in hunc follem,

corticem,vestem, qua inuoluor, posse plurimum non nego. Num aduersus animum haec valentὶ Num is laceratur, frangitur, aut scinditur ὶ Num ardere aut absumi igne potest Si non potest, ne inflecti quidem, nili velit,

aut moueri potest. Mucius, literarum imperitus, sed ingenti vir animo , cum fortunam suam, ut Romanus , aqua pessime desertus fuerat, absoluere non vellet, manum igni imponit. Vt constaret, quod coepisset,quanto nimo gessisset , tum ne quisquam dubitaret quin hoc vellet, ferro positam in foculo transfigit. Manus ardet, pellis corrugatur , adeps feruet, venae contrahuntur, sanguis fluit.Quid vero animus i Consistit. idem autor operis approbator. Quam tu hujus rei causam dices

Voluntatem puto. Vult ardere manum ; com

moueri non vult. Et utrumq; in potestate illius esse pariter dc ratio&Rehum probat. Anaxarchus, longe major, ut qui sapientiae consultus esset , cum in crudeli omi tyranni incidisset manus, de quo alias liberrime locutus erat,

nudo corpore in saxum excavatum conjicitur.

Adstant undique crudelitatis administri, qui injectum ferreis pistillis tundant. Carolace,

fur, ossa conteruntur, corpus univorsum stan

382쪽

ORATIONES.stangitur. Qivd vero animus Z Quia muniamentum corporis non habet,proprium, constantiam ac rectam de dolore opinionem,protinus assumit. Quibus cinctus undique & in

volutus,caput lacerum ac comminutum,ocu

los cruore plenos,& in ipsa morte jam natan- res, toruo admodum diroque vultu thllit, ac conversus in tyrannum, Anaxarchi, inquit, follem tundis. Animi hic vocem. vocem Anaxarchi audis. qui a corpore jamdudum cum diuortium secisset, in quo adhuc tenebatur, Tunde, inquit, quantum voles, Anaxarchum nunquam tanges. Nam opinionem ejus non mutabis. Nihil Anaxarchus unquam bonum esse credidit, quod animi non esset: nihil malum, quod ad animum non pertineret. Fac,si potes, ut dolorem malum esse existimet:vt gemitu, ut lamentatione, ut voce flebili,hoc fateatur. Quod si potes,jam vicisti. Atqui,b sceleste & omnium ignare,non pistillis stangitur opinio, sed ratione. si recta est ac vera, quod tu semper ignorasti, immobilis quoque

ac inuicta, omni adamante, nedum omni aere durior ac ferro est. Ego ut dolorem serre nondum possim, cum id pertinacia scelestis,consistudo pueris , mos sceminis, alia quotidie aliis peruiadeant i cum hoc ipsa rerum experientia euincatὶ Id quod omnes possunt, solus

sipiens non poteritὶ Quod in illis aut lubido, aut spes lucri, aut honoris ardor potest , id in

Z s nobis

383쪽

362 DANIELIs HEINsIi nobis sola ratio non poterit λ Ego vero id existimaui nunquam,nem ut in opinione vel tam serua vel tam peruersa nunc expirem,Dii siritis

unquam. Haec & his majora, Anaxarcho tum venisse in mentem,non est dubitandum.Nam quemadmodum athletae, cum in nobili certamine versantur, & shb ictibus stant, animosa plagis sumunt: ita verus sapiens ac diu exercitatus, a tormentis robur, a dolore tolerantiam ac fortitudinem desumit. Sicut autem

nihil unquam patitur inuitus scit enim se

athletam esse &in vitam istam,certa lege,tan' quam in gymnasium,venisse ita quaedam n0'uit esse quae vitare mallet;maximum dolorem & extremos puta cruciatus:nihil autem,a quo

cogi aut inuitus superari possit. Quantum

enim est,quod seres,quod latrones,aut,quod nostro tempore non raro euenire solet, Regum parricidae possunt i quibus prius an mam extorqueas quam gemitum ὶ Spartanorum pueros, si lubet, vide,qui discerpi virgis ac dilacerati corpus, sine ullo vel leuissimo doloris motu,constantissime ac fortissime

ferebant: foeminas,Arrias,Porcias,Leaenas Vi

de: Indorum conjuges, si lubet, vide, quae in rogum maritalem tantus illis animus ) f runtur : quicquid ratio debebat,pudor statem impetrabit. Ratione autem nemo praeter sa pientem utitur. Quae si recha,superari a dolore, nisi ipsa fallit ratio,non debet:si immota est,

384쪽

o R A T I o N E s. 363ae firma, nisi eadem nos decipit, non potest. Iam vero,si,quodSocrates dicebat,idem velle debet sapiens quod Deus, etiam in dolore,e iam in mortemeque vinci a dolore potest,qui non male secum agi arbitratur nihil enim frustra agit Deus,nihil male neque miser esse potest, qui inuitus nihil sibit. Mortem autem quomodo timebit, 3 Dii boni, qui diuinam senis nostri, tam in vita necestiriam , quam

veram cogitabit vocem , NON RES IPSAEsED OPINIO DE REBUS PERTURBATIONEM ADFERT. Neque mors profecto metuenda, quam tantopere timetis, sed quod sic ' de ea judicatis.Quippe,si natura formidabilis mors esset,omnibus hoc videretur.Sicut igne omnes judicant calere,glaciem frigere, gladiusecare. At nec Socrati videtur talis, nec Catoni, aliisq; magnis ac praeclaris viris: qui in alia opinione semper sunt versalici hanc veram esse docuerui. Quid quod alii natura mortem non formidant , sicut Celtae: alii habitu hoc consequuntur,sicut veterani:alii ab instituti ne ac consuetudine, ut Spartani olim; summi diuinique viri 3 Apud quos contemptus mor tis, moribus receptus, in naturam sic mutarat, Vt pro moenibus hoc uterentur. Audivistis masculam & vere animosam Stoicorum disci plinam, caeterarum dominam ac principem:

audivistis, quid seueri illi & e porticu docuerint magistri: qui dum animos humanos pes simis

385쪽

DANIEL Is HE INSIT simis opinionibus imbutos, inter spem ac metum, inter Voluptates ac dolores, caeterasque Perturbationes, agitatos misere ac fluctua tes, ad priorem vitam, in qua positi a Deo dein creati fuerant,attollunt, & in portu suum it rum reducuntiquin,si verum loqui licet quod

pro veritate quid ni liceat ) grauissima oppressesbs seruitute,neque aliud quam seruos ineptis

simarum, quas cum lacte hausimus , Opinionum, ad pileum ac animi tranquillitatem vo- ' cant. Hominem in animo, humanum autem

bonum nusquam quam in ipsis ponunt. Quo ut quisque maxime excellit, ita ad parentem

situm , Deum immortalem , maxime accedit. Haec si recte intelligantur, neque Opta bir quisquam, nisi quod optandum: nec Vi-itare aut declinare volet, nisi quod vitandum est ac fugiendum. Animi habenas voluntatem esse sciet.quas dum sibi seruat,liberum, beatum, ac felicem se futurum: si in potestserem alteri committit, libertate hoc ipsb excidisse. Supra istam, selum Deum immortalem stare, cui beneficium hoc debet: cui sitam penitus permittit: cujus tum benignitate tum exemplo, ita formar eam dirigitque , ut nec quicquam expetat non suum, neq; vitet quicquam, quod in potestate sit cujusquam. Qim diuina verba senis nostri referenda isent: Pria

mu esse inpietatesim, optime de Deo opinari,νt Fisit, ' qui cuncta reste moderetur ac 'μ.tum te ipsium in hoc

386쪽

ORATIONE s.' 36si hoc ordine esse constitutum, vi in omnibus qua furit. cedere, parere, ac stonte sequi illum debeas. cum ab

optimo judicio ac ratione omnia proueniant. Ita qui Dpe nec de eo conquereris unquam, neque vi neglectus

eum accusabis. Id quod feri non potest, nis ea qua iui potestate nura non fiunt, omittas: in iis autem solis qua in ea sunt, bonum tuum ponas. Vides paucis, quicquid hactenus a nobis dictum est. Hinc immensa illa, & quae verbis exprimi non potest,tranquillitas ac gaudium. Sicut enim currum qui conscendit semel, sequitur aurigam; nauem qui ingressus semel es ,gubernatorem: ita Deum in hoc orbe sipiens sequetur. Nam& prouidum ac gnarum artis suae,& parentem suum esse sciet.Interim calamitates undiq; invadant,dolor ac Fortuna vires jungant pariter ac animum oppugnent, terra coelo misceatur, coelum sibi, aut in caput sapientis cadat; ille firmus animo ac inconcussus, voluntatis sitae conscius ac potens, Dei autem fretus, vitam, quam in maxima tranquillitate semper egit, Deo suo vel donabit, ubijusserit, vel reddet. Ita semper vixit Epictetus: ita est locutus.

Ho Mi LIA X XIV In Theophania, siue Domini Natalem. Habita Hi Decembris, inauditorio Theologico.

Q Olent Epicuri familiares, Auditores,qui ino voluptate corporis supremum hominis ponebant bonum, diuinam autem illam, qua

387쪽

G - Ο ΑΗ ratis HEIN s r I in redemptorem suum mens defixa, in hac

vita voluptatem percipit futurae, ne gustarant quidem miseri, vicesimum cujusque mensis diem,praeceptori suo consecrare, quod hoc irse natus videretur.Eundem hunc in annulis,in poculis,ac passim exprimebant in tricliniis: ab oculis eorum procul unquam versaretur, cujus meminis se assidue volebant. Haec pro- i & effoeminati, voluptatis suae , ut existia mant,autori. Vnum Ecclesia aut alterum Seruatori sio dedicauit diem , quo natiuitatem ejus celebrare solet, & memoriam aeternam ineffabilis mysterii conservat. Eum cum hoc die propter vim amoris incredibilem, in carne in homines acceperint, quo aduentu qui perierant sunt restituti, qui a Deo fecerant diuortium, ad Deum reuocantur, legis rigor ac

auctoritas diluitur ,misericordia ac gratia per uniuersum genus hominum diffunditur, ipse Dei filius ad hominem ἡescendit, ut cum homine conjuenchus, Deum pariter cum homine conjungat, ipse Dei Spiritus in hominem descendit , ut exhibeat in utero qui fuit ante sincula; tamen stigi de alii, alii ne celebrare quidem silent. Alii profunditatem rei tantae potius sellicite scrutantur quam humiliter agnoscunt , & ad rationem exigunt humanam. quod a ratione nostra est diuersum. Nos qui rei magnitudinem stilpore pio prosequendam potius quam anxia subtilitate indagandam

388쪽

O R,A T r o M E S. 367 putamus, ab humilitate Seruatoris prima hie incipiamus, ut peream ad sublimitate ejus siepronciamus.videamus incunabula,videamus conceptum , natiuitatem videamus . infamtem amplectamur,cogitatione ac animo tempus illud nobis proponamus , quo non tam tum se ad hominem, sed dc ad primam hominis aetatem demisit. Reliqua lupplebit fides quae supplere ratio no potest.quae priora sunt,& obiter dicenda. Dies fausta,dies laeta, dies

magna,dies mente nostra major, major omni tempore. Deus nascitur in terra: Deus homo

nascitur. Ita ut nec deitati aliquid discedat quam coseruat,nec humanitati quicquam desit quam assumit.Quid mysterii inquiris rati nemὶ Sufficit mysterium. Nam si modum i uestisas, neque finem tuum assequeris,& jam amiusti fructum. Si diuinitatem hectas,Deus Pater est qui fuit, de qui semper esse dicitur. Quod utrumque quoque Filio tribuitur.Non enim alius est Deus, quamvis alius a Patre est Filius. Idem nempe, quamuis alius a Patre.Fialius est qui est genitus:qui ex Patris est 2bstat tia,Patri aequalis.Hic si quaeris quandociam ad rempus aliquod delapsias es, quod nullum est . in Deo. Ante tempus enim Filius hoc filiciquia

Deus est ut Pater.Imo extra tempus Filius hoc fitit.quia ante tempus est cum Patre;qui aeter nus est cum Patre. Quid in creatore tuo modum hic tiatiuitatis curiose quaeris, qui nec in

389쪽

DAit 1gx1s HEIN si1 . homine hanc 1ntelligis. Nullum tempus an te Filium , ut nullum tempus ante P trem. Quia non post Patrem Filius, qui genitus ex Deo , genitus est Deus: ante saecula Vt Deus, nunc in tempore ut homo. qua est

Deus, sine causa': qua estillius, a cauti, sed aeterna ab aeterno. Hic humana ratio sub si' istit, hic flaccescit acies subtilitatis nostrae, hic lindocti pariter &docti confunguntur. Qij quid ante tempus fuit, creditur ab homine, non capitur. quia hominis excedit intelle- iebam , id quod ante hominis naturam fuit. Ultra tempus nemo hominum intelligit, Vltra tempus nemo sapit, nemo cogitat, ultra tempus nemo fuit genitus: praeter illum qui 'hoc die nascitur, ut homo. Hunc, qua Deus est, si factum credis'; jam blasphemus es et si genitum non esse credis ; jam diuinitati fi- idem suam derogas : si natum esse negas qua ' est homo , conseruationis tuae fructiam amisisti. Omnia in Deo supra rationem , nihil supra fidem est. Eodem modo:& in Filio, qua Deus : imo & qua homo simul est ac

Deus. Manet enim totus Deus, manet totus

homo. In quo totus cum sit Deus, totum non est Deus : quia est & homo. Et cum totus sit homo, totum in eodem non est homo : quia idem est dc Deus. In quo hoc quo- que est diuinitatis , quod cum Deo ineffabili conjunctique jungitur humanitas. Adora myste-

390쪽

o R A T I o N E s. 369mysterium, o homo, dc conditionem saltem die tam illustri tuam cogita. Ab aeterno filii genitus, qui nascitur: sine causa fuit semper, qui nunc tua causa homo factus est. Nam si

majestatem recte consideras in Deo,humilitatem in homine aestimas pro merito. Homo Deus fieri non poterat: Deus homo factus est . Vt potentiam agnoscas, b homo, non ut nexligas humilitatem. Age, redi ad humilitatem, ne a maiestate obruaris : agedum descende a Deo, ut ad Seruatorem tuum venias. Hodie qui sine corpore erat, corpus induit: qui adspici non poterat, aspicitur: qui tangi non pinterat,tangitur: qui sine tempore erat,esse incipiti Filius Dei,nthis fit hominis. Hodie cum

hominibus Deus, coelum cum terra, mortales cum aeternitate conjunguntur,quia cum diuinitate jungitur humanitas. constituit hare-dem uniuersi mus,per quem fecit mula,1'lendor ejuι gloria, character substantis; olim propter potentiam incomprehensibilis,nunc propter humilitatem admirabilis, descendit ut misericordia conseruet, quicquid per potentiam creauit. Olim ineffabilis majestas Dei .siapra cogitationem hominis immensa, terribilis, horrenda, .metuenda, quam necAngeli intelligebant,nec . videbant Seraphim, nec pervestigabant Cherubim,Deus exercituum, Deus gloriar, c ma facie commora ess ct contremuit terra, fundamenta montium fiunt conturbata, hodie id factus est

Aa quod

SEARCH

MENU NAVIGATION