장음표시 사용
401쪽
D ANr Et i s HE INSII intuetur,& adhuc de virgine selicita,jam matris induit asseitas: quos deinde rursus puritatis conscientia moratur. Iam nutrire quoq; incipit paulatim cyiem produxit: & prodigiosis laete,quod non a lubidine mortali sed coelesti
gratia profluxit,nulli debitum marito puerum sustollit. Puer coeli arti sex ac terrae, nunc per collum , nunc per ora matris suae pariter ac sponsae vagatur, nunc papillas , nulla nisi ista manu presta,auidus contrectat,lacteumq; nectat haurit: & ad instar nostru pascitur,qui pa-kit uniuersa Saepe e sinu sursum, nunc utrumque simul oculum nunc alterum sustollit, dc benigno risu, matrem intueri se fatetur. Illa gaudet, & se esse sentit, 3c jam risu quoque respondere audet , & amorem quem in terris nullus sibi vindicat maritus, inter filium paseritur quem agnoscit , & virginitatem quam conseruat. Discedite a spectaculo tam casto impudicae omnes, & quae impudicis estis proximae.vos,quae vultum fingitis,gressum suspenditis,prurientibus oculis mentis lasciviam depraedicatis, quae ceruiceni ac papillas in virorum fraudem detegitis , & de toto corpore,
isto gustu quasi, optime sperare jubetis. Vos
quae inter oscula dc attrectationes concalescitis: quae incesta mente, adhuc virgines, conjugii licentiam praecipitis, & pudendis cogitotionibus virginitatem ipsis vestram mente delibatis.Quid enim liud quam Diabolo nubitiss
402쪽
ORA Tro NES. 38rris, qui ut vos seduxit primas ,ita nune assidue procaturὶ Huic crinem scilicet disponitis,huic formam arte & mendacio interpolatis , huic speculum consulitis. Hic per oculos lasciuos illos ac procaces,alienae pudicitiae lenones pariter & vestrae,usque in animum irrepit. Ecce virginum castissima, quae nihil praeter Deum
unquam cogitauerat, in Deo, cum Deo, per &propter Deum semper fuerat gauisa, sponsum suum parit. Saepe jejuniis, iam lachrymis,saepe pia meditatione antea se praeparauerat: s e Deum in animo, antequam in utero,conceperat. Summa enim vis est mentis, cum in creatorem situm toto impetu effunditur, a corpore semota illi vivit, illum cogitat assidue ac videt, illi se transcribit,& diluuio amoris tota quasi inundatur. Cum paulatim carnis desideria exstinguit,spiritum accendit. corpus, tanquam aliud a corpore,circumfert. In primis autem mentis oculum, illustrem illum omniumque perspicacem , quod amantes solent, nusquam a Domino ac Seruatore omnium
auertit. Animus quippe,quem immensa illa claritate sua de splendore spiritus accendit,totus oculus, totus hamen,totus fit spiritus. Sicut quae ab igne accenduntur, tota ignis fiunt, ct in ignem conuertuntur.Sic Elias olim,postquam tape jeiunasset, & precatus esset, curru igneo in coelum est: sublatus. Sic sanctissima puella, igne Seruatoris sui inflammata, quem
403쪽
382 DANIELIs HEINs II in terra continenter exspectarat, o prodigium inusitatum l ὶ accipit in utero. Et quid ni, quemadmodum de iis quae cum viro vivunt in connubiis, est dictum, duo sunt in carne una, . etiam de iis quae perpetuo cuna Christo vibuunt, merito dicatur, duosunt in pno stiritu' Carnalis enim appetitus sequitur maritum: continentia inuitat ac procatur Deum. Ecce, quae virum osculata nunquam fuit, creatorem situm osculaturr quae in coeli tantum consuetudinem sustollere oculos solebat,coeli dom,
num ac terrae ex se natum videt. Vos autem
caeterae, quae caste ac pudice has enus virginitatem habuistis, quae ne cogitando quidem imminutae estis , exultate, &, quod mulieres solent,hanc puerperam accedite. Nihil hic ima mundum, nihil est indignum vobis, nihil est non virginale. Foetus hic e castitate natus est, non e libidine. Accedite, amplestimini infantem,& in gremio deponite , & in ulnis luebrate,& oscudamini, dc virginitatem illi vestram offerte.Nihil praeter hanc in vobis am tsponsus vester qui e virgine est natus. Quid connubii foecunditatem cogitatisὶ Castitatis fructus ipse Deus est. Venite, accedite, respicite puellam, in qua nec virginitatem partu , nec fiscunditatem sustulit virginitas: omnia
autem etiam modestiam auxerunt. Tanto
maim beneficio dignata, non serocit, non ineptit, non se effert. Mater Domini, ancillam
404쪽
Ο R A T rio ire E s. 3 3 ejus se setetur quem mox erat paritura. Idemque plena Deo quem conceperat, coelestes audiuinas voces parturit. in quibus nihil est sit limius humilitate. Sedet juxta virginem Ios phus, custos prius virginis,nunc etiam infantis. qui felicitatis suae vix capax , totus adhuc stupet. Videt virginem,quemadmodum intactam , ita sibi desponsatam, peperisse: videt casam , nulla supellectile aut opibus instructam, Regis diu promissi aulam, coeli hospitium ac receptaculum nunc factum. Videt
quicquid solus praestare Deus potest,quicquid
sola fides potest credere. Nos vero videamus nunc&illos , qui ad hoc miraculum accuserunt. Inter eos primi omnium simplicitatis proses res, non scientiarum candidatisrunt. Et pastores in ea regione erant excubantes in agru, ct excubim nocte seupergrege βο agentei. Dormiunt reges, dormiunt principes, dormiunt sapie tes hujus saeculi. Interim nascitur Christ Plane sicut olim est venturus , cum non exspectabitur : cum ut fur de nocte aduenturus est. Eligunt autem Angeli pastores, candidum in primis genus hominum,nec ullius plane sapientiae consultum. Siquidem ut lanae quae-lorem nondum ullum imbiberunt , quemvis
facile admittunt: sic viplurimum diuinam statim sapientiam arripiunt, qui nullam prius didicerunt. Compendium salutis fides est: m dei obstaculum non raro sapientia est. Natum esse
405쪽
esse interris Deum, ipsi coelo Aristoteles non
crederet e motorem enim suum coelo alligarat. Plato sine dubio risisset. qui quo plura'
Deo tribuebat, eo minus huc venturum esse,
sispicari poterat. Stoici nonnulli, Deum ignem, alii calorem , alii aliud atque aliud definiebant. Benedicta sit diuina sapientia , quae nostram in mysterio salutis penitus exclusit. Eliguntur ii, in quos nec scientiae suspicio cadebat. qui nec disputare poterant, nec poterrant non credere. Qui perpetuo in agro non in urbe, cum pecudibus ac gregibus, non cum hominibus ac multo minus inter eruditos,
vixerant. Quod animal ut solum ratione pollet , ita ad hanc solam normam omnia explorat. Et ut proximum est a Deo, ita sapientiam illius , quia raro sentit quam prae ista nihil sapiat, expendit. Vide autem, quantum unico momento haec proficiat simplicitas: quantum protinus mysterium addiscat. Nam vobis hodie Seruator qui est Christru IEs us, in pne David.
Primo natum esse discunt: tum&sibi. Quid igiturὶ Venerunt festinantes, ct inueniunt Mariam cum Iosepho, ct infantem in praesepipositum. Statim simplicissimi mortalium agnoscunt, Regemisi aelis nihil majus quam pastorem esse: nihil minus, quam quod Iudaeorum primi ac do- .ctissimi credebant, Regnum eius de hoc mundo esse. Inueniunt pastorem illum bonum, qui progrege suo positurus erat animam. Pastorem omnium:
406쪽
o R A et x o N a s. 33somnium : pastorem,cujus orbis unicum ouile est: pastorem illum , qui ab hoedis olim oues separabit. Veniunt ad ovem, sed inamacul tam e veniunt ad agnum . sed qui sublaturus est peccata mundi. veniuntad agnum,sed qui simul leo ille maximus de tribu Iuda. Quem nunc illi in praesepi vident, mox loliannes conspecturus est in throno. quem nec nunc relinquit, cum est in praesepi. Ecce quantum iri negotio diuino valet ignorantia. Primi pecudum magistri paupertatem hanc diuinam esse intelligunt. Primi vocem Angelorum audiunt, primi Euangelium accipiunt, primi inter homines annunciant. Tanto Caesere terrarum domino beatiores. qui cum pace terra
pariter & mari parta , Ianum tertius clausis set, pacem inter nomines & Deum sectam es se, nescit. Quod pastoribus,dum inter gregessitos sedent, coelitus significatur. Qui cum Deum inter pecudes inueniant jacentem, ille
Deum inter homines recenset, nec agnoscit tamen. Ite nunc innocentissimi mortales, qui
nee fallere unquam didicistis, & hoe die falli
non potestis, quia Deo nuncianti creditis,ita,& ad comites reuersi, nouam mihi cannamo temper ist, qua non foedos improbos ite M mores,ut plerique solent sed immensam Dei erga homines beneuolentiam canatis qua a census nasci voluit ex homine. Ite nunc, C m eum carmen , quod iam inter vos est in-
407쪽
386 D ME IN SILrchoatum, strauiter pertexite. Ecce rediit jam
virgo, qu m venturam esse virgines canebani: Qjam linxpeditus saeculorum ordo ab integro nascitur Ixe, paruam .dc ignotam Bethlehe-.mum,palxiam Dauidis vestri,celebrate:qui MRex & pastor, cepe Regem illum & pastorem cecinit,quem ho)ie vidistis. Ite & pastoribus
annunciate, generis humani natum hodiς psestorem esse, cujus pedum omni sceptro est*otentius; qui Reges terrae virga 'rea conpinget. Hactenus pastores: mox adueniunt & Magi. Nunc & istos videamusi: qui sequuntRr eos: ordine,' quos sapientia praecedunt. Infans in
praesepi positus, &in casula conclusus ndicesidiuinitatis sitae nunciosque in coelo ipsasidera habebat. Magi,principes eruditorum, sapientiae antistites , qui non , iicut alii, in libris, sed
in aethere defixos semper oculos habebant qui pulcherrimis stellarum characteribus ac notis, omni parte est inscriptus, haec simi Chaldaeorum elementa, hoc Persarum alphabetum est: hic quae euentura vident, hinc quae simi fui in colligunt) in hoc libro natum esse Iudaeorum Regem legunt, & infantis nostri astrum jam in Oriente vident. Ergo pia admodum sedulitate aduentant, &quem indicem natis uitvis ante habuerant,euiidem ducem quoq; 'itineris nunc habent. Stella venientes Bethletiemum usque comitatur, &opifici ac cream
tori suobboc ossicium sedulitatis exhibet. Illit quem
408쪽
o R A T I O N E M 3 7 quem in coelo viderant, in casa vident, neque in casa tamen non adorant. Et in domum cum venissent,puerum cum matre illius Maria inuenerunt,oprocidentes adorauerunt. Frustra coeli dominum quaesierant in coelo : ecce nunc inueniunt in
terra,inveniunt in stabulo,inventut jacentem, inter greges ac jumenta inueniunt. Imitamini exemplum, qui diuinam vobis vindicatis sapientiam, & cum imperiti omnium nonnunquam literarii sitis,ubiq; tamen rationem quae ritis &modum Communis omnium nostrorum iste error est: Deum quaerimus qua parte latet: qua cognosci voluit, secure praeterimus.& cum uniuersum hoc salutis negotiu in terra sit peractum, nos in coelum imus. Ideoque dccadimus plerunque, non ascendimus. Incunabula nascentis Domini, & praesepe,& pan 'nos , & quaecunque in oculos ingessit nobis, quibus Deus nobis est conciliatus, praetet mittimus : quae nos coalescere non sinunt,&ad odium inflammant, ea anxie investigamus. Vos quoque eruditi huc accedite , & cum Magis,non e coelo,sed e cathedris, ad puerum descendite. Christus non in Academia est natus , sed instabulo. Accedite, & adorate, &procidite, & inclinate corpus, & gratissimum
nunc illi munus, supra aurum, thus, ac myr
NE M , hic offerte. Vos vero, hominum doctissimi, qui duce stella iter tantum suscepi-
409쪽
388 DANIEetis HEIN SI Istis, ite , multo eruditiores jam quam ante,
multo etiam beatiores. Patet vobis ecce coelum, cujus ad hoc tempus in vestibulo har. stis. Ite, & Chaldaeis vestris inue Perse estiununc annunciate , Dei consilium, coeli arcanum,pietatis mserium, omnium confessione maximum. Deum nempe manifestumsactum in carne ,j
I catum instiritu, visium ab Angelis, praedicatuum
ingentibus, quarum vos primitiae estis , crede 3
dum inmundo, paulo post ingloria longe supra
omnes stellas assumendum. Ite,&nunciat nihil majus esse in coelo quam quod hodie i uenistis in tugurio Iam ἐς sapientes audivistis,
qui postremi ad hoc festum conuenerunt, quod ad omnes aeque spectat. nemo hic excluditur, ex aequo omnes admittuntur. venit humilis, venit pro humilibus, is quo nemo major est:venit & pro aliis,& ab aliis non mi, hus celebratur. Vis majores homine, mino res hoc qui nascitur Z Angeli nascentem ca nunt. Visne maritatosὶ Zachariam & Elisabetham habes. Vis caelibes 3 Habes Simeonem. Vis viduas λ Annam habes. Vis Sacerdotes Iterum habes Zachariam. Vis sapientes 3 H bes Magos. Vis imperitosὶ Habes pastores. In hoc autem omnes caeteri sunt pares, quod' infante sunt minores', quod infantem celebrant ac laudant, coram eo se prosternunt, diem hunc nobiscum pariter extollunt. Vis
virginem Maxima pars festi,est puella mater,
410쪽
quae autorem suum dc naturae peperit: foecunda virgo, virgo mater, mater casta&intacta: opus ejus quem in utem gestauit. Quae, quem edidit ex ventre, pariter nobiscum adorauerat in coelo. Filium Dauidis, ante tamen Dominum, filium hominis, ante tamen creatorem,
filium Abrahae, ante tamen promisserem ejus simul & promissum. Dies felicissima,qua homo, Deum parit hominem : Deus factus ho
mo , nunquam factus Deus, nec creatus Vnquam,ab aeterno autem genitus, versatur inter
homines. Dies nuptiarum & assinitatis nostrae,qua,per Filium conjungimur cum Patre. Dies unionis nouae.qua,qui Deus est aeternus,
manet id quod fuit: quod non fuit,nostra ca si fit & nascituri qua,qui sine corpore antehac ubique erat, etiam per corpus praesens nobis Actus est; ut quae Deus habet per naturam, homines accipiant per gratiam. Dies magna, dies laeta,dies fausta,dies exoptata: finis legis, finis Prophetarum, Euangelii initium, imo ipsum Euangelium. QMd e coelo primum proclamatur,mox describitur in terra.Angeli praecedunt, mox Apostoli sequentur. Vt autoriatatem accipiat a coelo, quod in terris fideminuenire debuit. Sequamur & nos,pleni gaudio, hilaritate pleni, pleni recordatione dulci, pleni ejus recordatione, qui implauit uterum puellae. Quod si eruditi, ut nonnulli sorte e iastimant,non sumus, nec Theologiam profite-
