장음표시 사용
441쪽
tius torpore intercipiamus. tiua de re cum breuiter dicturi simus, peto, ut, quod est amoris ac beneuolentiae,benigne, quodq; studii ac
diligentiae, attente audiatis.Nemine ego qui dem inueniri usquam, Auditores, reor, qui cu scripta Romanorum legit atque examinat, in quibus omnes quotquot sumus prope a teneris versamur, quorum mores, instituta ac virtutes singulas, cum ipso eruditionis lacte haurimus,non ut majestatem ejus gentis, ita dignitatem , constantiam, splendorem, sapientiamque secum admiretur, dignamque fere solam judicet fuisse, cui fasces suos orbis traderet submitteretque,quae sublectis parceret, super- .
bos debellaret, leges poneret volentibus, no in lentes vi atque armis fiangeret, debilitaret,atque abjiceret: Oceano imperium;virtutem atque existimationem, coelo & aeternis illis igniabus ac flammis terminaret. cum omnibus sint admiranda, nemini ignota, ampliora tamen ac majora sunt quae nunc spectamus: eruditio videlicet ac disciplinae, quas aeternis ad posteritatem monumentis consignatas trans miserunt. Quae si quem non mouent, rapiunt,
accendunt, is haeredem se indignum in posses
sionem, quam tot mUnar illustresque reliquerunt animae, admissum sciat. Ego vero ,
Auditores, ita judico ac sciscor Qvqmadmodum qui equum modis omnibus pulcherrimum ac bene habitum, in usum belli aut
442쪽
ORATIONES. 42Iquemcunque alium empturus est,de educatio
ne primo omnium inquirit: ita fieri nec posse nec debere, quin in quibus eruditionem tantam, tantam scientiam videmus ac virtutem, institutionem quoque eorum ad nos pertinere existimemus. Constat vero inter omnes,
puerum Romanum, loco ac familia honesta natum, eo ingenio ac indole, quae percipiendis disciplinis apta ac capax haberetur , cum aetate ea esset, cui prima literarum credi rudimenta solent,Graecam linguam, tum plerumque, sepe etiam cum lacte ac in gremio nutricis , imbibisse. Existimabant enim viri praestantissimi,neque ad eruditionem sapientiamque minus quam ad imperandum nati, quibus praeceptoribus per omnem vitam necessario utendum sibi esset, eorum sine magno instituti sui detrimento linguam ignorare se non posse. Indignum vero illis videbatur ac pudendum, cepe negotioli non magni causa aut commercii, sermonem quoque barbarum addisci eum vero, qui non tam unius populi quam eruditionis uniuersae ac ipsius esset sapientiae , contemni. Quod ne in matronis quidem, quae nobiliores erant,excusabant.Inter quas ut quaeque, vel prudentia vel generis splendore excellebat,ita expeditius ac elegantius sermone hoc utebatur. Quae hinc venustates omnes,omnes elegantias, lepores, facetias ac condimenta,in sermone quoque patrio,
443쪽
422 DANIELIS HEIN sircum eo mutuabat. Nisi quod,quemadmodum rotunditatem linguae ac fatalem mirabantur elegantiam, ita in pletisque utilitatem ejus sibi proponebant. Erant tum Athenae Atticae, Palladium terrarum, templum eruditionis ac delubrum , totiusque sapientiae emporium commune. ubi, quasi ad uberrimum mercatum,omnes,qui vel Reipublicae jam destinati, vel in contemplatione vitae frucium habituri erant,aliquamdiu versabantur.Quo cum perueni sient , ac cognitione linguae penitus instructi essent, non ut peregrini, sed ut ciues,in uberrimos sese omnium scientiarum fontes auidissime ingurgitabant: animos ad magna
natos, tum praeceptis, tum magnorum hominum exemplis informabant: militarem discuplinam, partim e docentis ore, partim e muto ante tyrocinia doetore hauriebant. Vni ve-fo eloquentiae qui incumbebant, vel utraque se vel Graeca tantum primo excolebant. Est autem sermo ac oratio Graecorum , &,cum se attollit, grandior sublimiorque, & cum deprimit, venustior urbaniorque,& cum linguis Vtitur, quas plures habet, ut a caeteris diuersa, ita nulli imitabilis. Vt nonnunquam neque
ab alia repraesentari possit, &ad intellectum ejus ipsa cogitatione opus sit. Adde suavem
literarum conspirationem dc concursum:adde
compositionis incredibilem felicitatem: addet enera dicendi propria, urbana, delicata:adde
444쪽
ORATIONES. εχ quicquid caeterae mirantur & non habent. Vt Deorum quodam munere aut fato, ineffabilis haec indoles ac lepor uni huic contigisse videatur. Sed ad usum ejus redeamus : quem cum populo Romano , etiam hoc tempore, communem singuli habemus. Graeciam enim illam, illam,inquam, Auditores, Graeciam,sae culorum omnium magistram, omnium scien- . tiaru unicam parentem, si quis hodie eversam ac deletam penitus existimat,is mihi furere ac vaticinari semper visus est. Non in muris enim, non in moenious certisque terminis, qui facile mutari aut transferri solent, sed in excellentia ingeniorum , in diuinis aeternisque mentium magnarum motibus, in ipsius denique,
quae nec extingui nec deleri potest, sapientiae amplexibus,& quasi sinu, excellentiam illius
ac diuturnitatem Deus immortalis collocauit ac fundauit. Quod si rect e rem 2bducimus, eosdem, quibus Populus Romanus olim usus fertur,quosque aeternis laudibus in coelum extulit , relictos nobis hodie videbimus dochores, paucis admodum exceptis , ac ne cum his conrerendis quidem , quos aetatis injuria absumpsit. Tuit Aristoteles & Plato ,rammi sapientiae consiliti, vivit Musa illa Attica ac philomela, Xenophon: a quibus omnis sere ad Romanos sapientia peruenit. Poetae vivunt, oratores ac historici. vivunt, si non omnes, serte eximii ac summi. Neque minus bene
445쪽
424 DANIEL Is HEiNsii merita de nobis est antiquitas , quod quosdam sustulit, quam quod praecipuos seruauit. Hi jam ciues Graeciam constituunt,liae nostrae, Auditores, jam Athenae su fit. Hanc Rempubi . in chartis hanc in libris,hanc in scriptis habemus. In hac sola magni oratores, magni hodie
poetae, extant ac loquuntur. Epici cum glauitate summa Martem re ferunt quem canunta
Comici in socco, Tragici pro dignitate in cothurno ambulant. In hac Sacras literas eruditissimi ac facundissimi interpretantur viri. In hac leges Imperator nouas illas sancit Ss stremas. In hac medicinam Cous,& qui ilicio sunt secuti;in hac sapientiam tot magni, tortllu stres ac praeclari profitentur viri. In hac omnis grauitas, prudenria ac eruditio: ineaden mnes Veneres,sestiuitates, joci omnes vivunt ac lepores.In hac ambulacrulii Aristoteles vir autem quis & quantus Plato A eademia porticum Stoici, hortu Epicurus adhuc habet. Haec est domas sapientiae sedes Musarum,eri ditionis schola, Aruna eloquentiae,orbis gymnasium, palaestra ingeniorum: haec Resp inuncta,aeterna,immortalis est. Sola vetustate fert,
nec sentiti sila sibi,hoc est Graeciae,superstes,viget etiam hoc tempore ac floret. Q ut ten pore Themistoclis in ninibus, ita Elis literarum numentis continetu r nunc ac terminis: in
quibus ad& nos peru nir.Salve domina artiu, hostis Barbarorum,excutim ingeniorum,ca
446쪽
ORATIONES. Αλsra, deliciae,voluptas. desiderium atque oble- statio unica eruditorum Graecia. Salve nutrix't imperiorum ac mater : quae immense acia estimabili scientiarum diluuio ac literarum, orbem uniuersum , omnia iacula, aetates omnes inundasti. Tuo laeta populus Romanus adoleuit primum : tuis monitis ac disciplinis terrae praefuit: tuo ore ac facundia, adesse miseris, profligare improbos didicit: tuis ex uberibus facundiam ac eruditionem omnem ma Di illi Romuli nepotes expresserunt. Tu Macedonum potentiae ac armis, nihil praeter immortalem ac aeternam Demosthenis opposuisti vocem: qui armatus linguae ac sermonis tui grauitate, enthymematum tot fulmina in hostem ac tonitrua vibravit. Tui oratores eloquentiae totius spiritum ac vitam, M. Tullium dederunt: tuus ille seuerissimus Thucydides, Sallustium ac Tacitum formauit i tuus ille Homerus, e quo, tanquam ex Oceano com nrunt,omnes rivuli scientiarum profluxerunt, quem non felicissima contagione ac furore, mystico amauit a. . qui Maronianam quoque
si non penitus absoluit, finxit sine majestatem ac formauit. Singuli tuorum, singulos in omni arte ac disciplina perfecerunt. Nisi quod philosephiam iam, integram propemodum ac illibatam, tibi conservasti: cujus vix effigiem aut umbram Romanorum sapientia expressit. Tibi fatum ac fortunam gratulamur,
447쪽
quod superstes, quod incolumis , quod salua
per tot sciolorum manus, tot ineptias Grammaticorum actistidia , tot glossas, obeliscos, stellulas,deliria, ineptias ac sordes,ad hoc usque tempus peruenisti: quod ,inuita barbarie
ac reluctante, cujus tu crudelitatem prae reliquis ac violentiam expertaes, tot ingentes t meta ac inaestimabiles heroes tui, loritum ac vitam in hunc usque diem protraxerunt. Qui jam corpore soluti, mentes nostras ad praeclara excitant quotidie atque accendunt: cogitariones dirigunt ac formant eloquentiae inpriamis succiim , sanguinem,ac robur illud vere masculum ac vegetum , illud vere tibi proprium ac tuum, non quaesitum arte aut pararum , sed innatum ac vernaculum suppeditant. Illud autem maxime ad nos spectat. quod omnino neminem e ciuitate tua , nisi negligentiae conuictum aut i hauiae, relegas.
Quibus tu,non aqua non igni,sed prudentia, feci eruditione ac stientia tuorum interdicis. Quales sint , qui linguam tuam aut ignorant aut contemnunt, & cum nilail ipsi per se videant , solis interpretibus ut linguae , ita rerum quae tractantur plane ignaris , omnem
fidem miseri asscribunt. A quibus qui recedunt, alteram in partem nimium ire selent. Qui in verbis semper liment, &plerumque linguam solam distunt ; Midari tantum
intelligaut .nonnulli utostentent; etera non
448쪽
ORATIONES. 427 tangunt, sed secure praetermittunt. Instrumenta autem sapientiae ab ipsa vi dstinguunt, ita
extra eam, cujus causa comparanda sunt,consumunt. Quorum neutri mihi quidem placent. An enim tu, cum vel natura, vel diuino munere hoc consecutus sis , ut cum vi'ris omnium aetatum primis agere ac versari possis , quorum alios de animae salute ac vita recte instituenda, de virtute alios, quos dam de Republica ac ejus bono, alios de rerbus quae ad contemplationem spectant , de natura nempe ac occultis rerum causis, dispurtantes audias, dc hinc omnis vitae fructus tibist petendus,adeo ignauu s sis ac secors, ut ad discere ea pudeat adolescentem ad quae senex cum aspires , nihil discere de sapientia sine iis possis3 aut tam turpiter securus, ut cum tantis viris per miserrimum interpretem, hominem mendicum sorte aut famelicum, agendum tibi arbitreris ὶ Infantes, Auditores, infelices judicamus , quod nutricum ope in stimendo cibo aliquamdiu miseri utantur: quae plerum que succum sibi meliorem seruant, hos saliua sua pascunt. Vos audite rem certissimam dc credite. Idem nobis usu venit. Saliua putidorum est interpretum qua pascimur: nihil aliud quam sordes sunt ac faeces , quas voramus: homines inelegantes,ac non raro negligentes,
sunt quos sequimur. Qui vel non intelligunt quae scribunt,ac ut eruditi sint,ac linguae,quam
449쪽
DANIEL Is HEINs II interpretantur, gnari, ad millesimam facundiae illius quam interpretantur non accedunt Partem.Nunquam enim ego quidem,ut nunc candide vobiscum agam,arbitratus sum, unam aut Herodoti, cujus omni nectare , omni Indicae arundinis humore ac succo suavior est dictio , aut Platonis aut Hippocratis, peri
dum vel comma, ea venustate a Latinis reddi posse, ut non numeri ante omnia ac compositio mutetur, ut non occulta & diuina Ionismi
in aliis , in aliis Atticismi pereat proprietas. Nam Platonem ipsum equidem cum lego,qui
coelesti quodam numine aut oraculo instinctiis atque impulsus, supra omnem eloquentiae conatum,rapi potius in altum quam assurgere videtur, ita tangor, rapior, accendor,ut
oblitus ipse mei sequar,& quod ipse fieri a Bacchi sacerdotibus, cum a Deo impelluntur, in Ione suo ait,mel ex aqua videar haurire. In cujus scriptis omnibus,ac singulis propemodum orationis partibus,praeter ubertatem ac prodigiosam quandam copiam, vim, ac siib limitate
in dicendo,tot urbanitates,tot lepores, tot festiuitates passim ac Gratiae occurrunt, Vt cum
Graeci tribus non plures essedinxerint, mille in singulis Sermonibus illius aut Dialogis notare mihi videar. Quibus sapientiae austeritatem ita
temperauit, ut cum alios utilitatis causa & inuiti cepe ac coacti legamus, hunc inviti ac cum
taedio de manibus ponamus:in illius autem lectione
450쪽
etione,tanquam in beatis insulis inusitata quadam voluptate ebrii, ac quibusdam quasi immortalium Deorum condimentis delibuti,qui iisde sapientiae ac linguae mysteriis imbuti sunt. versentur. enim ille sensuum oblectame-ta,quas illecebras omisit Z Quos no laqueos ac elegantiarii retia lectoribus objecitZin quae qui vel semel sese induit ac dedit, nisi forte ab omni prorsus comitate alienus sit,nisi voluptatem omnem animi ac sensuum, nisi omnes deniq; delicias atq; oblectationes, quas ingenui ac liberales admirantur, respuat atque aduersetur, periculum non leue est, ne,tanquam in jucu
do quodam labyrintho deprehensus, pedem aegre referat: dc, quod sociis vaferrimi illius Ithacensis euenisse dicitur, diuinum toti hujus gustum,nunquam,vel ex ore, vel ex animo deponat. Sive enim Socratis hospitium intuearis , non cauponam hercule aut vinariam inuenies tabernam: sed opacam amoenamque
arborem, patulis suauiterque viridantibus dis. fusam ramis: quam hinc delicato frigore aura lenis ventilat, fons argenteus Ilissiis delic tiore temperat: illinc, psaltriae Musarum ac fidicines cicadae, voce judicundissima demulcent, hospitesque, sicut ipse loquitur, exemplo suo prouocare ac lacessere videntur. Inter quas, tanquam aemulus earum, sapientiae diuinae nectar de arcana sacri pectoris,vulpecula
