Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

43o DANIEL Is HEINs IIcis Alcibiadae ebrietatem , arrogantiam Pro ragorae , audaciam Thrasymachi, vanitatem

Hippiae, inprimis autem & ubique, vafram tu Iam urbanissimamque praeceptoris sui cujus saepe amore quodam incredibili abreptum meminisse hic me sentio diuini Socratis dissimulationem, quibus, Dii Deaeque, verbis ac coloribus depingiti Vt liquescere animum humanum inter illa sit necesse, neque frustra Ciceroni verba defitisse videantur, cum de eo judicare solet. Hunc eundem tamen, Auditores, cum Latine lego neque indoctos nactus est interpretes thermas ingredi Neronianas videor: tantus tepor animum invadit. Vt pandiculari prope, ac oscitare, quod fastidiosi lent, aut dormire lubeat. Aristoteles,qui s lus non tam popularem quam conuenientem ipsis rebus eloquentiam inuenit, ut quot pro pe verba,tot arcana, doctor publicus humani generis ac summus sapientiae aedituus, oracula effundat, quam crudeliter ab his acceptus esti Nam cum Plato , cuius scripta plus fortasse voluptatis non utilitatis habent, ore tantum alieno, hic non raro alia Latine loquitur.Tanta vel securitas interpretum vel imperitia se prodit.Nihil de Plutarcho dicam,cujus equide cis uilibus moralibusq; monitis, non magis quam communi aere hoc, carere possumus, cum ad plebem usque,vsque ad gynaecea quoque , a ror magnus,sapientiam deducat: qui quot mom

452쪽

ORATIONES. 43tridis , 6 Dii boni, partim foedissime comaptus, partim pessime conuersus esti Nihil de Himpocrate ac Galeno dicam , nihil de poetis,

quorum omnis vis in linguae elegantia consistit. Vt non tam conuerti, quam ad instar Satyri illius , quem venisse in certamen cum Apolline antiquorum fabulae testantur, ab interpretibus excoriati plurimis in locis videantur. Nihil de Theologorum libris dicam. Exemplis enim uti ac auctoritate eorum malo, quibus etiam si non accedat commendatio cuiusquam, plurimum tribuere selemus. Diuus Hieronymus , magnum illud ac coeleste columen ecclesiae ac decus, cujus pietatem tam inscriptis quam in vita , admirari nemo satis potest, cujus exercitia praecipua, preces ac jejunia fuerunt, qui frequentius gemitibus ac lachrymis , quam verbis de peccatis iis Deum immortalem compellauit, qui, relicta rerum vanitate, Bethlehemum est profectus. vi suo loco salus nostra nata est, eam vitae sedem,pietatis domicilium,studiorum omnium museum ac perfugium haberet , quanta.. quamque inusitata diligentia, linguarum ibi quoque studio adhaesit i Nunquam destio Hebraeam ne ab ea ,inquit, deserar. Quibusdam autem Graecae imperitiam quam valide impingiti Vt de Sacris codicibus , de Eusebii Origenisque libris, quos labore quanto contulit,distinxit ac conuertit nihil dicam. Idem,

453쪽

32 D.ANIEL IS HE INSIIa Graecorum poetarum lectaone, omnem puerorum instituti em inchoandam esse incuticat. Graeca autem eruditione i m percepta, ad Latinam tandem transeundum esse monet.

Quod in ipsis quoq; foeminis Chrysostomus,

Suada illa ac medulla sacrae eloquctiae,seruan-du praecipit.qiii cum,instar amnis limpidissimi e summo monte provolutus, ore immense aciincomparabili decurrat , linguae causa tamen Aristoplianem triuisse fertur. certe exhausit. Iam Gregprius ac Basilius, quos paganorum, cuiuis eruditione merito opponas ac facundia , quantum temporis Graecorum lectionitribuerunti quam diu in grammaticis, rhetoribus,poetis,ac philosophis haeseruiari ut quam solam sibi ea tempestate hostes nostri laudem vindicabant, eam ex eorum scriptis , iis ipsis,

magno animo praereptum atque extortum irent. Ita enim iudicabant, omnia aut ignoranda , aut a Graecis, eorumque quos tum Op pugnabant monumentis,haurienda esse.Qua' re & Latini solam eam linguam diligenter addiscebant: Graeci autem, ut delicias ac elegantias autorum intelligerent exprimerentque, summo eam opere excolebant. Hos secuti sunt eximii flammique viri, in purgandis quidem atque interpretandis legibus Alcia-ttis , Fernelius in medicina, in diuinis literis Erasnus , in philosephia ac humanio bus scientiis, Politiani, Barbari, Mirandulae, Ficini,

454쪽

essique ex Gestis infiniti.Qui non amplius Athenis,ut Romani,sed ex ista,ista,inquam, A ditores,quam hic vobis commendamus,Gret Gia, postquam accurate lingua didicissent,totum artium ac eruditionis orbem, incredibili felicitate ac successu, a barbarie aetate nostra vindicarunt. Quos Statores literarum merito appelles. Fugientes enim clade accepta

atque oepressas, fortiter stiterunt. Qui cum sos accessissent sontes , vel quae maximo labore didicissent, erudite interpretati sunt,uςl quas ibi inuenissent disciplinas, in apertum Produxerunt. Qui,ut iis ignorantiam,qui linguas vel non discunt, vel quod omen longe a nobis absit etiam euertunt, ita iis qui in istis

haerent tantum , neque earum usum vident . ignobilitatem objiciunt ac negligentiam. Qui non res, non eloquentiam,in Lysia, AEschine , Demosthene, I crate, Homero, Pindaro, Euripide, aliisque summis maximiseque autoribus dicendi, sed jejunas quasdam

ac febriculosas cum Grammaticis ineptias a obseruationes quaerunt. Quorum tamen e frequenti lectione, rerum illa princeps ac regina exuberat viatio. Quae interpres mentis atque rationis nostrae, cum se,optimorum copia verborum instructa, e prudenti pectore deuoluit ac praecipitauit, etiam inuitos in stuporem rapit ac defigit. seu diuitias opesque profitetur suas, seu concisa ac neruosa breui - Ee taIe,

455쪽

tate, aculeum in animo relinquit. Atque xidem, cum Platonem , Aristotelem, Pluta chum, Xenophontem leguut, aut caecutiunt ut talpae,aut in lite ris,in syllabis, in verbis,non ad tempus,ut oportet,sed perpetuo morantur: habitant in iis non diuertunt. Aliter Romani. aliter & nobis est agendum. Hoc agendum, ne scriptoribus praeclaris abutamur:danda vero opera ut penitus intelligamus.Cavendum, ne in verbis , in sermone, in antiquitatis cura fixi semper haereamus : danda vero opera, ne ista ignoremus. Fugiamus nimium in ἡbus per se parum profuturis studium accuram:hoc agamus tamen ,ne profani nec initiati in ope tum veniamus. Huc ingenium , huc neruos intendamus. Linguam caeteraque ejusmodi, aetate prima, res paulatim hauriamus. Audiuistis, Auditores , quo jam loco sitae sint Athenae , quo praeclara illa artium inuentrix atque excultrix Graecia. Sublato quasi digito ac manu, locum, in quo omnis animorum cultus,in

quo omnes liberales disciplinae prostant, demonstravi vobis , atque ad ipsum fidelissime deduxi. Academiam, plerisque ignotam,Vobis designaui. Ad emporium praeivi, in quo

omnium ingenuarum mercium, quemadmodum jam audivistis, in quo omnis eruditionis publicus,ac toto orbe hac aetate celeberrimus mercatus est. Precium quo ista comparantur,

labor,assiduitas ac diligentia est. Vestibulum

456쪽

ac quasi limen hujus aedificii aut templi, linguae est cognitio. Haec illius sacri, quo carere nemo potest, & quo rite initiatus quisque plenis passibus ad ipsam immortalitatem ,-glo rnim, ac famam, tendit, parua sunt mysteria. Hanc qui nescit, relegatus e diuina ista urbe, nullum nisi ex arbitrio interpretum , qui sepe nihil sapiunt aut sciunt, cum consultis sapien- tiae commercium habere potest: perestinus, inquilinus, barbarus, aetatem agit ; alienae ignorantiae , fatuitatis ac delirii mancipium. Denique, ut uri, bubali & muli,aliaque id genuS, magna quidem , sed sine omni sensiu animalia, ac vere bruta , ferro naribus immissis, ad arbitrium cujusq; e quolibet ducuntur: ita quantum quisque scit aut nescit, discunt aut ignorant, qui antiquitatem,omnium disciplinarum matrem,ut intelligant,ab interpretibus indoctis, tanquam nare perforata, quolibet se duci pallantur.

ORA Tio XXVII. Pimlari Pythiivramisi, in qua ostenditur, quomois veteres Philosophi Poetarum scriptissisi usi

OVemadmodum antiqui scriptores, Auditores , caeteris numinibus aliis alia arma

tribuunt; Mineruae galeam, Neptuno tridentem,sagittas Apollini,soli vero Ioui tonitru ac fulmen relinquunt: ita veterum scriptbrum censeres , aliis poetis aliam virtutem asscri-

457쪽

30 D ANIELrs HEINs IIbunt: soli Pindaro sublimitatem,majestutem, ac coelestem quendam spiritum concedunt.

Ac plerique quidem, qui virtutes hujus viri

attigerunt,aliorum fete judiciis nituntur. quorum praecipuus, ejusdem laude carminis censendus autor , Flaccus est: qui ad hanc verborum vim, ad hoc sententiarum pondus, ad diuinos denique illos subitosque motus,quorum tanta hic est copia, conatum aspi rare humanum posse negat. Vt omittam Fabium MDionysium, ut omittam alios, qui & multa verissima, & pauciora tamen quam pro Hu meritis, dixerunt. Mihi vero,qui non tantum consuetudine atque instituto , sed naturae

quoque instinctu, abhorrere a vulgo seleam; qui his tantu tribuunt, ut sibi fidem non majorem habeant, errare ac decipi videntur. Nam ut illi qui lac candidum, mel dulce , harmoniam aliquam persectam esse ac plenam,sciunt ac intelligunt, nullius aut judicium expectant aut sustragium , quia potius quae sensious objiciuntur, solo illo,cui opponuntur,tractant ac distinguunt: ita miseros atque infelices duco, qui quae ipsi animo ad mente vident,de his cre

dere aliis quam ipsi judicare malunt. Quod si

quisquam ita obsurdescit,utaeq; militum clamorem in conflictu, neque tympanorum 2-nit m in prima acie exaudiat,illi ego, quia a

ribus non utitur , alieno ut utatur testimonio

sensu ocile concedam.Si quis vero est,qu

458쪽

ORATIONE . 637les omnes esse oportet , cui talia non aures

modo, sed & animum quQque ipsem vi quadam admirabili percellunt, excitant , attollunt, neque sui compotem conlistere vltra patiuntur, quin ad arma furibundus atque attonitus prorumpat, caedem hostium ac cladem stiret, in oculis vultuque concitatae mentis 1igna prae se ferat, ut judicium de iis alienum petat, quis per omnes Deos furor ac amentia . est3 Atque ego quidem,optimi adolescentes, saepe e Medicorum filiis audiui, morbum essequendam, cui lethargo nomen est. Eo morbon quis teneatur, grauissimo sopore ac necess-.tate dormiendi sensus impediri, corpus, aut Cadauer verius , perpetuo marcore detineri: humi aut in stratis, sine mqtu & spe vitae, prout quemque locum ante mali vim atque accessum occuparit, ita continenter obtinere, nihil ut audiat,videat, tangat,gustet,sentiat. Hoc mihi laborare morbo videntur, qui in Poetarum scriptis hodie versantur. Pridem eium factum ex quo intelligere desiimus quae in iis .

veteres tantopere admirantur. Pro quibus,tri

uialia , inepta quaedam ac minuta, plerique rimamur. Dicam, & cum fructu forte dicam vestro , periit genuina nobis illa poetas interpretandi ratio, postquam sterile Grammaticorum studium fines suos evagari & in alienos pedem terminos proferre coepit. mippe, ut Geometriam , praestantissimam philosi,-

459쪽

38 DANIELIS HE INSII phiae partem , sordidam atque visibus quotidianis modo necessariam, plerique arbitrantur , postquam ejus beneficio, metiri agros, murum tollere,&.in ista tam abiecta deprimere eam homines coeperunt: ita, pace vestra dicam, sapientiae injuriam fecistis, qui in Poet rum libris aliud quam ipsam quaesiuistis. Proditum memoriae a Graecis legimus, fuisse Bren- num quendam , qui cum maxmo exercitu, postquam totum sere orbem peruagatus esset, Macedoniamque exhausisset, vi bem Delphicam inuaderet diriperetque,atq; in templum deniq; Apollinis, tanquam humanae jam praedae satur, vim armorum conuerteret. Huic nihil tam fuisse in votis , quam ut statuas Deorum , donaria ac vasa sacra , caeteraque quae jam auaritiae humanae Deorum exemerat religio,tolleret , everteret, conflaret, in profanos denique aut obice nos usus verteret. Credite

idem nobis euenisse. Templa Apollinis, delubr Iuliarum, ornamenta sapientiae, don ria virtutis,quae in sacro poetarum adyto conclusa jacent, profani quidam inuaserunt: qui in literarum contemplatione & sylloarum, rerum diuinarum vim & majestatem consumpserunt. Video Platonem nostrum , cum de animarum immortalitate agit, in grauissima hac disputatione Pindarum laudare. Video in Theaeteto,cum de mentis vi praestantiaq; agit,

hujus ore loqui. sed & in Republica, inprimis

460쪽

ne Apollinis, autoritate ejus niti. Dii ergo eos hominesque perdant, qui ex auro iam praestanti , contra quam Rex ille antiquus, pelium aut matulam fecerunt : qui, ne pueri in scholis ignorarent, cujus temporis aut modi

singulae int voces, modum omnem arrogantiae ac vanitatis egressi sunt: tempus vero, rem

sanctissimam dc omni auro cariorem , nihil promouendo perdiderunt. Nam dum his intenti , folia aut umbras arborum sectamur, ipsi nobis fructus intercipiuntur. Vt si quis autumno medio, sub ficu aut sub malo Solem tantum vitet: in vindemia sub pampinis, dum' alii ex usu suo aut suorum uuas legunt, frigus

captet. Nemo eloquentiae spletidorem,nemo rerum ac sermonis dignitatem,nemo impetus coelestes aut sentetias sublimes,nemo tot prael Cepta,tot oracula examinat, quae si in Platone aut Aristotele occurrerent, digna ea, quibus vitam, quibus mores quisque nostrum emendaret, crederemus. Nunc, quod de Phineis

dapibus Poetae dicunt, quicquid foedae inse-staeque aues istae tactu semel impurissimo foe- darunt, nemo est: qui in stomachum demitrat. Atqui expugnandus est hic stupor,hic veternus animi & torpor: ne autoces semper adducamus tantunia nihil autem ipsi videamus: 'quae tam praeclara esse aliis de iis credimus, eorum nunquam usum sentiamus. Spartanos

aiunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION