Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

aiunt, quoties cum hoste congressuri essent, non tubarum clangore aut lituo , sed Tyrtaei. cujus partem dc hodie habemus,mascula poe si mentem ad virtutem inflammasse.Videban quippe magni viri non tam strepitum inanent' dc clamorem sine mente, quam persectam eloquentiam secundiamque, quae &hythmis

numerisque astricta esset dc virtutem ita commendaret , incredibilem reconditamque vim ac jus in animos hahere : reliqua brutis eo: se relinquenda,quae ut voce quoque Utuntur, sed confii sa, ita tali optime excitantur. Estne

autem aliquis e vobis,qui his viris defuisse pridagogum dolet, qui in acie ac ipsa fionte, serula armatus, quod solenne monarchiae hujus sceptrum est, in Tyrtaeo ordinem verborum,

rationem syllabarum , singulasque orationis

partes, accurate, sed Grammatice, examin ret i Forte enim metuendum erat, ne igninxi horum eo irent unde nunquam redituri erant, ubi Grammaticae constructionis rationem Rhadamanto reddere aut Minoi cogerentur. Idne Othryaden, Dii boni, aut inuictum illum ardentemque Leoniden, qui diuini animi sui neruis ac ceruicibus uniuersam Persiam sustinuit, spςctasse arbitramur8 Atqui neque illis scire quicquam amplius vacabat, . quibus tam procliue erat mori: neque nobis in tam leui argumento moriendum erat, qui de vita recte atque ordine in stituenda cogit

462쪽

o RATIONES. 6 imus. Et tamen moriar,nisi in hac prima quam videtis Pythiorum ode, tantundem maiestatis spiritus sit ac neruorum, atque in hac Tyrtaei musa, cujus sola recitatione illis vita tum sordebat. Quid ergo λ Illi res , verba Gra-imatici spectant: illi virtutem adferebant, hi scientiam asseitant selam : quae si nimis diffundatur , & molestiam sine ullo frueri &cognitionem sine usu habet. Neque hoc jam,

Auditores,ago, ut scientiarum fundamenta ac discrimina conuellam, muros, quibus reliqua nituntur, & tibicines euertam , multo mi nus ei arti quicquam detraham aut demam, quae, ut recte dixit Fabius , necessariapueris, sini 'bus jucunda est.neque ignoro, nos jam consiletudine ac usii eo esse adductos,ut cum reliquis peccemus: tantum nunc de iis loquor , qui

cum Academiis scholas , paedagogi munus cum prosessione, limites denique artium comfundunt inter se & terminos. Hoc postremo dicam : Artem sibi sebricent , excogitent , fingant, regulas suas, canones, praece pia , habeant Grammatici: Poetarum autem scripta, quae non stulte modo sed & arroganter inuadunt qui virtutem animis institilant, ita sibi vindicent, ut cum artem hac autoritate suam confirmarint,nobis caetera relin. quant: Pindarum Homerum,Hesiodum,Euripidem, viris concedant. Neque assire ferant,

si hic audiant, Ee ssicer

463쪽

An enim ego, si impatienter feram, tam ine' prum esse quenquam , ut cum Phaedrum aut Phaedonem in manus sumpserit , librorum Aristotelis qui post naturales discuntur, explicationem promiserit, nihil praeter vocum orboneri ut ipsas examinet; aequiore feram animo, in Pindaro id fieri, qui virtutem, aut in

Nicandro, qui venena eorumque Vires ac re'. media,aut inHomero,qui res omnes complectitur 3 Nisi prostibula ac scorta , viros istos siminos ignauissimi mortalium existimant, in quibus pro libidine grassari cuiuis licet. quod

iam olim in Homero sectum esse, merito antiqui conqueruntur. Nondum Ilias dc Odysisea, tot ineptis obseruatiunculis, tot Graecorum scholiis deliriisq; obsessie erant, nondum argumentum & materiam , tot lectionibus diuersis ac mutationibus praebuerant, cum P ripateticorum Princeps , nihil majus in tam ampla veterum auctorum,quos plerosque nostro tempore desideramus, copia,inuenire ut offerre Regi suo potuit. Non praestantes illos, centum quinquaginta octo libros , quos de Rebuspublicis conscripserat: non diuinos iu los ad Nicomachum De moribus, non Platonem , non e sancta Italorum secta aliquem.

quorum ipsae quoque literae & syllabae mam Dorice loquuntur ὶ sapientiam ac studium

464쪽

virtutis inspirare animos videntur. Ibat juvenis terra rum domitor per tot populos quot expugnarat , duplici volumine onustus , tanti quidem precii ac momenti , ut cum Indos auro diuites gemmisque expugnas set, nihil preciosius Homero quod ostenderet,habere se profiteretur. Idem,cum Theb rum urbem funditus deleri jussisset ac euerti, postquam aedes Pi dari accessit, haesit, stupuit ,ingemuit, ingentemque illum spiritum,

quem nulla arma,nullae gentes,non Oceanus,

non ipsis prope Diis inaccesia rupes, sistere ac

debilitare potuerunt, sola tanti nominis ac fimae recordatio cohibuit ac flexit. Guitatem delete, inquit': domum unicam relinquite. Quod & versu illo est testatus, Et fortasse tamen ignorabat Alexander, quot Olympiorum ode prima colis, quot ea cola syllabis, quod unumquodque carmen peri dis constaret. Idem ignorare & Hiero,Sicut rum Rex poterat,cui primam Pythiorum Pot in inscripsit. Caetera non potuit, quibus iam ad virtutem ad gloriam ac laudem, quavis tuba vehementius in fine carminis impellit. liorum mentem aliquanto fusius uberiusque a me hic expositam habete, Idem age quod gubernatoressolant nauium: velum tuum ventis expande. Cave turpi lucro Regium submittas animini. Semper de sutura hominum existin

465쪽

s DANIEL Is HEINs Irmatione cogita. Eam animo in T. Sola quippe mortuorum hominum extendit vitam: si ab oratoribus praesertim ac poetis celebrentur. Nunquam pratam illa Cras rix singulari quadam comitate temperata,interit.Barbarum contra illum atque immanem Phalarin, qui crudeli tauro ct accensis ignibus, misi seros mortales cruciasse dicitur , fama par ubique --quitur. Nunquam illum in clarorum hominum comsortiis, pueri, silibu , prout mos est, ct fermone ce-ιebrant. I orro pro stera fortuna vit,primu n homini estpraemium: bene vero audire, proxima et Iseliaritas. Vtrunque cui euenit, tanquam in certamineo premam jam coronam consecutu3 est. Vmbram aliquam videtis: emgiem , non corpus. Etenim ut illi,qui aut minus quam nat ra patitur assumunt cibi, aut auiditate nimia . corpus onerant, tabem incurrunt et ita tam

quod addis quam quod demis . majestati viri hujus &splendori discedit. Estne autem tam ignauus quisquam , qui in hoc verborum de

sententiarum igne, cinerem non flammam rospicit,& cum pauca quaedam de Phalaride de Craso intellexerit, reliqua e manibus deponitρnon orationis vim ac flammam,non transidationum indolem ac spiritum, non praecepta vitae, non prudentiam examinat Z Velum expande , inquit. id est , Animum,Rex magne, tantae parem fortunae, quantum potes, erige ac attolle, cursuque, ut coepisti, inoffen , aequor illud gloria decurre.Sed prosecho, Vide

466쪽

ORATIONES.

tamen ne impingas. Ingens tibi aduersaria

proposita est. aeris quid sit illud ε Quod

plerumque regna evellit, Regum animos enervat atque effoeminat, cupiditatem illam gloriae ac sitim, quae nunc maxima ac summa in te flagrat , funditus exstinguit. Is est lucri

odori qui, non vi aut armata manu in certamen venit, sed occulta quadam fraude leniter obrepit: non pperto palam Marte congreditur, led paulatim,quasi pestilenti sidere, pra claram intus animi lubidinem corrumpit. Huic ut fortiter, Rex, ipse te opponas, tempus omne dc futuram tibi aeui magnitudinem ac tot annoru post te spatia, propone.Aliquid post vitam istam, quam jam ducis , superesili credas. Famam hominum proborum , dc existimationem improborum , fac distin- suas. Ne quid erres, nihil vestrum latet hil posteris lubduci potest. Facta vestra cum fortuna, in illustri loco Deus immortalis collocauit, posuit,fundauit.Quicquid fit a vobis,

oratores ac poetae tollunt, ac infimae gremio&sinu ponunt. Neque virtus vestra neque vitia latere selent. Vtriusque luculenta tibi dare exempla possim. Croesi singularem liberalitatem , quo fauore , quo applausu prosequuntur homines Contra , immanem scelestumque Phalarin , quis non diris detestatur 3 Nullam illi quisquam laudis partem in sermone u aut in epulis , in quibus

more

467쪽

4 6 DANIELis HEINs Irmore Graecis usitato, magni cantu fidibusque puerorum celebrantur viri. successus quippe ad virtutem si accedat, primum id vestrae sortis bonum est: cua si suffragium quoq; hominum& gloria subscribat, quod ulterius exspectet splendor vester ac majestas Regia non habet. Haec si Alexandro suo Aristoteles , Dionysio Plato, Cyro suo Xenophon proponeret, non

prudenter magis & fortasse minus eloquenter eadem dixissent.Eant,nuc abjectae illae animae, eant ut ineptis quaesti culis, interpretationibus ac notis, sacris Poetarum monumentis , quorum usum aut ignorant aut peruertunt frigidam suffundant. Neque tamen tertiam eorum partem audivistis,quae prudenter grauiter, ac sancte, in hoc carmine dicuntur. De origine virtutis & auctore ejus, Aristoteles 8c Plato,alter quidem in Moralibus, alter in Menone, Protagora, Theage, Euthydemo, quam diffiise ac nonnunquam obscure, dispu-' taruntὶ Vt Plutarchum, Xenocratem, Critonem,Simonem Socraticum,aliosque quorum

diuersum quisque iter sequitur , omittam. E quibus alii, consuetudine de habitu,alii praeceptis 3c doctrina,comparari eam docent. Alii Deo omnia tribuunt,alii nihil. pueri, ne tanta anim. assuescite bessa. Quare factiose rem geritisὶ quare in partes seceditis Z quare veritatem in Em, quae non nisi

una esse A simplea potest, essime diuulsium

468쪽

ORAT io Nas Iac dilaceratum itis ξ Cygnum Thebanum a dite, hoc oraculum consulite. quod non sui bunda Delphis Pythia, non Dodonaeus Iupister aut Ammon,non Ismenius aut Clarius pollo , non vicani aruspices, aut de circo strologi, Non enim sunt ii aut arte diuini aut scientia, Se superstitis rates, impudentesque harioli, sibi semitam nonsapiunt , alteri monstrantriam, verum poeta, magnus Apollinis sacerdos, es fundit.

Dii, inquit, rationem omnis humana virtutis ac instrumenta suppeditant: ex hoc fonte, sapientia istia rudo ac eloquentia dimanat. Quaeris quae virtutis sit causaὶ Paululurn morare, dc distinctionem accipe. Duplicem sic video. Homo enim mitile , inquit, rationes, mille vias, mille artes &modos ad possessionem virtutis excogitat. Hos poeta machinas nunc vocat. Eas ipsas, si asscribas homini, profanus, impius, sacrilegus videris. Altius eundum est. Omnes, inquit, hae virtutum machinae a Deo sunt. Nam, ut mille operarii ac manus , domum cum Ambricant , prima tamen caua est rchitecti ratio : ita consuetudinem in homine ac prα- .cep

469쪽

s D ANI ELIs HEIN si Icepta virtutis eae causam, nemo negat: priama tamen, solus est Deus. Huc accedant lane istae Philosophorum voces , quanuis a Poeta dicuntur,

Ego Deilm genvi esse dixi semper o dicam caesi

Sed eos non curare opinor quid agat humanum

genus.

Huc accedant impii ac eoeci talpae isti, qui ex Epicuri sui hortis & areolis , adamante quouis firmiorem, quavis luce certiorem de viuinitate opinionem, cum qua omnes nascimur & educamur, tanqua puluerem aut molle lutum, sensim ψstergere aut eluere conantur : qui caliginem ac tenebras quibus animos eorum judex justissimus damnauit Deus, voluptate languidi, torpore marcidi ac octo, neq; quicquam nisi callidi deliciarum arbitri, obsoniorum ρc vinorum erudituli censores, omnibus objicere conantur,&in angulis,lai quam serae,ac latebris quas colunt, coelum, ut videntur sibi , & religionem, callide oppugnant. opinionum contagia ac pestes,ut praesertim hac aetate diligenter caueatis,nemo grauius monebit hoc auctore:cui pietatis la

dem, quae virtutum caeterarum princeps est ac mater, merito attribuit vetustas. Hunc eumdem tamen locum si Grammatico examina dum tradas, cogitate ipsi, aut ex me audite,

quaesis,quid dicturus sit. Vocem ibi esse quans dam

470쪽

, ORATIONE . Vdam quae facundiam designat: rarum ejus v-sium ideoque obseruandum esse. Eam vocem ex duabus aliis componi, quarum vim ac rationem, aliquot exemplis confirmabit. Quae nos nec damnamus,& quotidie cum opus est, praestamus: nam dc ipsum Socratem nonnunquam,de origine ac natura dictionum singularum disputasse scimus. neque hoc tamen loco sine iis sapere non possiimus. Aliud nunc agimus ac meditamur, aliud est ac diuersium in quo laboramus. Nam si magnum illum orbis domitorem, Regem Macedonem, pauci reprehendunt, multi etiam extollunt, quod inuicto animi dc corporis labore, nulla regio iis difficultate aut aquarum deterritus penu'ria, ad Ammonem usque penetrauit, ne de vero Patre suo dubitaret, cur laborem aliquis immerito a nobis sumi putet, si virtutis causam ac originem quaeramus λ Noli, rogo te, quicunque huc accessurus es,interpellare hoc sacrum : caue vitium auspicio aut faxis aut humana cum diuinis confundas. Nam ut in eodem campo,taurus herbam,canis leporem, ciconia serpentem inuestigat, & ut in eodem

illo carcere in quo Socrates de morte disputabat, in eadem illa domo in qua Cato pertinacem illam libertatis emittebat animam, pila aliquis fortasse ocium aut tessera fallebat, ita& nos multum hic distamus Quantum autem

jam . attende. Audivisti olim, credo, in sole ps tem

SEARCH

MENU NAVIGATION