Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

i, o DANIEL Is HEIN sit in modum compellacit: Scelesta,quid vis tibir cur aut ita extulisti nos, ut deprimeres: aut ita depressisti, ut attollere non posses Z Tot Regum Principumque progenies , in impeui spem natus, quae una cum parente expirauit, etiam de vitae praesidiis in dubium miser venio : neque praeter inuidiam majorum meo- rum, quocumque me contulero,adserre qui

quam possum. quos non armis modo sed & 'potentia atque opibus inimici oppugnant nosti. Nihil praeter hunc animum relictum est, cui tota nostri generis incumbit majestas. , quem non modo contra injurias, sed & seu rem tuum posthac obduraui.a qua satis tutum . me putabo, si nec dederis unquam quod eripis, nec eripere possis quod dedisti. 'cum Iortissime praestitisset ipse, multo tamen felicior filii, quod cum haereditate hanc gloriam

reliquit tibi: a quo tantumpaternis virtutibus gloriae accessit , quantum a majoribus tuis splendoris tibi accedere non potuit. Quare paternum ingressiis iter, ad literarum S si pientiae studia, capax illud omnium disciplinarum ingenium contulisti:quas quidem tanta celeritate arripuisti, non ut discere illas, sed

repetere, nec audire tum primum,sed remini' sci viderere : quodque de aeternitate animorum Plato dixit, omnes propter te Verum pum rarent. Quae voluptas cum in majus cresceret

ppes tirn ; de quae pleraque nobilitas in oble-

482쪽

ORATIONE s.ctatione ocii vel requie animi dc corporis, ea tu in hac cura solus poneres; voluptati ac naturae plurima subtraheres, neque quicquam de labore interim remitteres ; eam eruditionem consecutus es, quam nec intelligunt qui laudant , ne te sine horrore recordari unquam poterunt, qui vel oderunt quicquid as. sequi non possunt, vel contemnere audent quicquid sine causa oderunt. Dicam libere

quod sentio. Nimium sibi Natura permisit,

cum te genuit. paulo modestius,meo judicio, agere potuisset, cum unum ea scire hominem permitteret quibus uniuersiam genus h minum distinxit. Nam ut mundum hunc inferiorem terminis quibusilam, ita populos di- uersitate linguarum separauit. Quarum tres olim qui didicerat,eruditus habebatur. Vnde Rudius ille tricor ad famam peruenit. Nin vulgi tantum cura fuit haec aut studium. Notus est hostis ille nominis Romani Rex Pometicus,quem viginti & duabus locutum ferunt. Praeclaram vero laudem , dignamque inprimis quam in hoste suo victor terrae populus commendet. Plures enim Gallus inu niet in sita: S tu,cum totam Italorum exprimis,

omnes Mithridatis aequasti. Ita Atheniensis aliquis Dorice aut Ionice , 2Eolice loqui aut Boeotice potuit . quae ne in nobis quidem mira sunt. Magnus vero ille Macedo , qui cum Oceano regni surierminauit limites,&orien-

483쪽

61 DANIEL Is HEINs Irtem intra imperii siti fines Solem videre potuit , tot propemodum interpretes habuit quot milites, cumque triumpharet de tot populis quot mundus capit, nondum intelligebat orbem quem subegeiat. Nostra vero aetate, qua renatae sint & quasi reuixerunt literae, in alio Rbmanae, in alio Graecae peritiam miramur ; alii Hebraeas, alii Arabicas sibi vindicant;Syriacas alii, alii Chaldaeas; pauci Punicas aut Persicas:quasi cum imperio eorum,li guarum quoq; defecisset cognitio. Alios vulgares delectant magis: Hunc Hispanae majestas, illum Italae venustas , alium Germanae

grauitas: alii Sclauonicam, Hungaricam, Polonicam ostentant. Te vero quis non admiretur ita conjunxisse has omnes, ut melius de iis

judicare possis quam qui discunt singulas ZQuo mihi quidem studio & contentione animi , cum hujus amplitudine uniuersi contendisse videris .in quo nihil ignorare voluisti nisi quod infra curam tuam positum esset & industriam. Vt in eadem re & judicium tuum admiremur &memoriam. Qu ippe cum tam mul

tas aut loquaris aut intelligas , plures vero discere potueris, quasdam negligere maluisti. quia ut par esse omnibus poteras , ita quae dam tantum dignae erant in quibus labor res. Iam quis tot rerum scientiam cum linguis totidem conjunxit 3 Quis antiquitatem par, ter ac linguas , Graecam, Romanam, ac He braeam

484쪽

braeam ita intellexit unquamὶQuis diligentius in Patrum scriptis & vetusto jure versatus est in quo summum hominem Iacobum C cium tam diu audire voluisti. mis Aristotelis interpretes , quis Archimedis demonstrationes,quis rationem temporis diligentius in Oxit Z Quid ego nunc de ingenii tui alacritate dicam 3 quid de splendido orationis genere ac augusto quam qui legit, statim exclamare cogitur,

Nemo tui similis notorem a te petit. Etiam ignaro tibi de inuito sermo regius erumpit, neque adhuc post tam diuturnam ac prope i 'placabilem fortunae intemperiem priuato m

re loqui didicisti. Nihil in scriptis tuis humile, nihil plebeium, nihil triuiale occurrit: nihil quod quisquam summo assequi studio pos sit, aliud agenti tibi excidit. Gid quod, ne

senex quidem, alterius aetatis studia tractare desinis ὶ Nam cum semper optimum & diu, num carmen scripseris, nunc etiam maturum scribis. Quippe ut in arborum fructibus &baccis, quaedam suauiores sunt, quas tamen vietas nemo adhuc appellare audet: ita lenitas quaedam & facilitas in his tuis elucet, quae multum a languore adhuc abest. quidem cum sint maxima, majora sunt tamen quibus ea consecutus es. Assidua vitae frugalitas,temperantia admirabilis, diuina prope continen-

485쪽

M DANIELIS HEIN SI Itia. Neque enim potest fieri,ut tantam rerum

diuersitatem, una mens, unus complectatur

animus, nisi qui a vitiorum foeditate immunis est 3c suae spontis. Aliud agendum, aliter vibuendum , aliud omnino quam quod vulgo, 'cogitandum . Multa negligenda, multa contemnenda,aliqua naturae aliqua & consuetudinivis inferenda est. Denique cum multas nobis

vel illecebras vel diuerticula communis illa parens omnium objecerit, plerisque abstinendum. Alios libido, quosdam auaritia afflauit: si qui sunt qui multum i agere viden

tur sibi, hi ambitiosi simi. Vides istos qui

in foro ambulant aut litigant': vides alios qui Consulatus aut Praeturas petunt , qui in votis sitis consenescuntὶ Istisne tantum sirpe esse temporis existimasti unquam , ut vel dis cant, vel nescire se ut quicquam recordenturὶ Et hos solos tamen sapere pleriq; arbitrantur. vides alios qui auro incubant, qui spem in lucro omnem ponunt, qui & metuunt amittere quod habent, dc quod nondum consecuti

sunt, ne unquam consequantur timent. Ha-

bent & hi aliud quod agant, ne vacare sapientiae existimes. Quod cum scires, non a vitiis eorum modo, sed &ab opinione omni populari &errore,mores sejunxisti tuos, qui ut

discere tam multa posses , ante vacuuris tot

disciplinis animum secisti. Aliquis libidine. dimitti tu, ut coelebs, ita castissimus perpotu

486쪽

ORATIONE s. 6 i ixisti, ac ne in uxoris quidem amplexibus aut gremio aeternum illum spiritum stegisti. Aliquem insana poculorum intemperies assiauit tota vita tua est sobrietas. Aliquem ambitio - illicitum atque occupatum habeti Tu neque iterum imperium sperare potes quod jam a miserunt tui: quae sperare autem nemo potest, pridem consecutus es. ut non eruditionis tantum,sed humanae attigisse terminum selicitatis videare. Cujus obliuisci si potes, inimicos tuos respice.Mihi crede, qui sis a liuore disces.

Nemo perditus aut tarioliis usquam extat,qui non in te primo omnium feratur et nemo im peritus , qui non ex vituperatione tua famam. oquaeratmemo qui non scire sibi videatur,quod in te notauit:nemo est postremo,qui non unicum Scaligeri errorem inuenisse malit, quam virtutes aliorum imitari.Quare per hos homines diuinitatem ignorare tuam amplius non potes. tantum abest, ut molestiam aut curam

hoc adferre tibi possit. Dicam iterum quod

.sentio. Cum inusitata tua magnitudine ac ma, cum ingenio hoc tuo tam ingenti, cum absoluta illa eruditione tua ac virtute, aut es imbecillis, si inuidiam contemnere non potes, aut imprudens,si non expectasti. Videris enim mihi, cum tot res tantasque animo proponeres , cum tam longe spes ac vota tua mitteres,

ct calumniandi necessitatem imposuisse improbis, conditionis suae infelicitatem obje-

487쪽

cisse uniuersis.Consumnatae autem praemium

virtutis ac stipendium inuidia est: nec impune cuiquam fuit, laudis excessisse limites. Cato quantus esset in iudicio cognouit. Multos a pluribus laudatos quam Catonem constat, neminem tam multi accusarunt. Quisquis supremum gloriae euasit fastigium, inuidiae o currit. Mul tum,mihi crede,effecisti.Omnium

ubique mentes occupasti: omnes in te unum

conuertisti: nemini per te otiose esse licet. Vt mihi non de eruditione tantum, sed& de securitate nostra, optime mereri videaris. Multi

enim,credo, sunt,qui vel Respublicas turbarent, vel insidias regibus struerent, vel quo cunque immani scelere sese obligarent,nisi liis

bi ocium ac tempus nuncupassent. Nunc habent in quo se obieehent, in quo occupentur,& in re leuissima robustam illam animi imi robitatem terunt ac consumunt.Si quis ado- escens semidoctus extat,qui in Festo,aut Varrone, aut Plauto , tria verba legit , a Scaligerodissentit: si quis furiosus temporis metator, male calaulum subduxit,in Scaligerum incurrit : si quis Graecae aut Hebraeae aut Chaldaeae linguae prima rudimenta attigit, Scaligero obtrebat. Et, quod recordari sine maxima non possum indignatione, quidam in contemptum sui laudes tuas vertunt, qui virtutis tuae com mendatione multum sibi detrahi existimant. Sunt qui iras suas locant, quibus e

488쪽

pereundum esset, nisi tibi maledicerent. Qualem superesse unt, qui famelicus siccusque e popinis abit, nisi in te de illustre nomen

tuum conuiciolum detorsit. qui mendaciis calumniisque prandia & cienas emit, de in obtrectatione probitatis, gulae spem reponit. qui cum frustis esculentis probra ac conubcia in literarum principes eructat. Qui pros si in lucem prodit vapulabit. Nunquam ita male cum humano genere actum ruit ut virtuti patrocinium deesset: neque tantum fuit improborum unquam,ut deserta boni vi, ri caua ideo negligeretur. Et mihi quidem nihil unquam magis quam virtutis ratio com stabit. Etiam nunc,si quae ferri poterunt, fere

mus: si quae dissimulari poterunt,dissimulabimus. Si quis vero est, quem neque generis majestas,neque morum probitas, nec immensa illa tua deterrere potest eruditio, quin in obtrectatione nominis ac famae tuae laudem, in calumniis conuiciisq; gloriam quaerendam

sibi judicat: non possunt salua literarum dignitate haec ferri amplius. Quare prodeat in

medium quicunque est : nos certamen hoc deposcimus. Neq; enim literas has tantum dc ingenium,quod nullum esse in nobis aut exseguum fatemur, sed integritatem, sed candorem,sed amorem, sed inuictam pietatem , ad defensionem adseremus tuam. Nos tibi, masne senex,non scientiam & eruditionem mo-

489쪽

468 D A NI E LI s H EIN s II do nostram sed &conscientiae fiduciam actamdem omnem consecramus. QAicquid est in nobis,id saluti, id incolumitati. id virtuti deuouemus tuae. Quin hanc vitam amittemus prius, quam ut i nter morsus improborum,im ter sibilos scurratum, inter improborum hominum conuitia ac probra, canos tuos deseramus. Nam quemadmodum, incolumi imperio ac potestate tuae gentis , si in bello latus clausissem tuum, aut commissam legionum aquilam gestarem, starem pro te animo imabeto, dum per ipsa vulnera coactus pertinacem animam effunderem,ipsaq; morte vitam anteactam pariter ac fidem tibi commendarem: itaetrunc iisdem armis, quibus a te sim instructiisd pro salute tua stabo. Idemque mecum sint f cturi,quotquot literas ac eruditionem colunt. Quippe ut in bello magna pars victoriae habetur, conseruasse ducem, quo incolumi ac sabuo, sine damno ac momento miles cadit: ita omnes, qui vel te amamus vel has literas,quae nullum praeter te agnoscunt ducem , uni tibi militabinitis:tibi, Heros maxime,securo quoque & quieto, siccessum nostrum imputabimus.Itaq; cum caeteri pugnabunt,solus tuu in - Ces tamen. Habes eximios virtutis tuae vindices ac testes , doctissimos aetatis hujus viros.

qui cum laudibus ingenii cum quouis hodie contendant, pluris tamen est quod in adue sarium distringunt. Interdum' enim irae alia

490쪽

quia debemudi &si fortiter pugnandum est,

nolo nisi concitatus & iratus congredi.Nemo poetam , nemo oratorem impune prouocauit unquam: neque parum ingenio eorum asdit, qliisquis irritat aut lacessit Nam ut pici inflammatae aquam qui affundit, non extinguit sed accendit: ita ab injuria poeta sumit an,

mos ac crescit, nec tam facile placatur quam accenditur. Surgit uno die & remittit muliercularum rabies ac furor. Hi in secula transmit tunt iras. quas ne reges quidem, sicut eleganter Plato monet,frustra contempserunt. Hac fiducia, his armis,pro salute excubabimus tua:

hos gladios, haec tela, his sicariis opponimus. quae ut in corpus innocentis direxisse nestae' ita pro principe ac duce suo non strinxisse per

duellionis crimen est. Tu immortalibus interim monumentis posteritati consule , humanum genus deuinci, famae atque existimationis tuae limites extende. Aut si jam quo crescat laus tua non habet,in com parabili virtutis tuae & eruditionis recordatione fruere. Ita dico, Magne senex, totus in te redi. Immortali tot scientiaru ac virtutum laude, tecum fruere,coelestemque animum totius vitae contemplatione pasce. Nihil inuenies in ea, cujus pingere te,alium pudere debeat. Ingratitudinem vero siculi non sine causa accusabis,quod cum omnes omnia docueris, pauci sint qui illud

nesciant, paucissimi qui fateantur. Ingratos Gg 3 Vero

SEARCH

MENU NAVIGATION