Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

ingessio humanas laudes metiantur, nisi et eruditione hoc saeculu absoluant. Nos interea paedagogorum furias, parasitorum morsus, criticorum probra ac latratus,tecum vel feremus fortiter vel declinabimus: interdu etiam

calumnias,cum opus erit,retundemus &men. dacia. Illos vero Deus immortalis de aeterna virtutum tuarum memoria, tortore quouis

peius & carnifice,vivos mortuo'; mulctabit.

ΡRudentissime,Magnifice Rector, Amplicsimi, Clarissimi Praestantissimique Viri, hoc a vobis institutii est, ne quis his diebus in

publico loquatur: Academia tota muta atque elinguis ut sit:ipse denique locus hic augustisi simus, hae cathedrae,haec pulpita,quae V'ce no stra persenare solent, funesto silentio luctum seum testentur, nec melius parente sium deplorent quam si nemo audiatur. Vtinam vero

id quod reliquis imperatu est, id nobis saltem

concessiim esset, qui 3c omnium casem lugemus,& cum iis nostrum. ut si cum aliis excu--ri non possimus, affectus certe nomine veniam mereamur.Filium in parentis funere lo

qui, nemo jussit unquam. Aliquid stupori

492쪽

conceditur,aliquid moerori primo datur. Solius doloris praerogatiua est silentium. Nam dum per singultus verborum ordo perit, dum aliquid sibi temporis indulgent lachrymae,

dum animus paulatim cum oratione in Er

tiam redit,serum est propemodum quod a voce impetratur, neque iacilius luctus loquitur quam cum magna siti parte exhaustus est. Avobis vero , Magnifice Rector , Amplissimi Nobilissimi Clarissimique Viri, potissimum

ego ad dicendum vocatus sum, quia potissimum lugeo. Vt eodem tempore nec male de facundia nostra, nec bene de dolore judicare videamini Qui si nondum remisit , nec a tem

pore solatium habet; metuo ne ibi desit nobis ubi prodesse poterat, re cum dedecore

nostro pietatem fateatur sitam. Verum enimvero, cum omnium dolere sit, dicere unius: danda est opera, ut illud quod nobis cum omnibus commune est, leniter feramus: quod , Vero peculiariter incumbit, ea qua par est an, mi constantia agamus. Memadmodum enim in Republica si Principem mori contingat , multi lugent 3 pauci haereditatem sibi

vindicant: ita magnorum virorum virtutes

post obitum Orator commemorat; reliquis dolorem relin quit. Quod si quenquam mortalium, multo magis nos decet: ne hanc terram,in qua natus est homo sanctissimus,inauspicato luctu stademus : cum in ea tot fortis

493쪽

arx DAM ELIs HEINs Irsupersint viii , qui facilius sanguinees quam lachrymas effundunt. A cujus potissi, mum laudibus, ut Aspasia illa Socratica, inchoandum nobis putamus. Cum enim nobilissimorum virorum majores sint plurimi;

omnium vero una , quae & nascentes ex

pit , & morientes condidit; de omnibus dici non potest , nisi de una dicamus : cum&plurimi unius hujus. & haec una sit plurimorum. Sicut itaque heroum sitorum initium i Ioue deducunt poetae,ita nos a te Regina insularum Batauia : cujus terra non tam orbis rotius pars est, quam imago. Nam quemadmodum hoc omne quod colitur , Oceano circumfunditur ita ciues tui mari cingun- 'tur, mari ambiuntur undique. Ut tam a natura libertati destinati esse videantur, quam ab animo. Ager neque sterilis, ristque ingratus est. qui cum frugum fertilitate vicinis quibusdam , fiuctuum vero cedat plurimis: his ipsis plus abundat omnibus. neque difficulter a mari impetrat , quod a terra neg tur. Vina nusquam educant, & ubique bi-bunt; linum non colunt, de gestant ; ferrum non fodiunt ,& cudunt. Gentem si spectes , sola ea est, quam nemo in bello numerat , sed aestimat. Cujus unius virtutem Romani loquuntur: qui cum subsidium ab his , successus, victorias, triumphos mutua-

si psient , laudem iis solam reddiderunt.

494쪽

o R A T r o N E s. 473 Eant certe ad Lunam Arcades, a Cecrope originem deducant Attici, ut in eadem terra natos sese glorientur in qua vixerunt. BDtavos quoque a Gigantibus fabulosa deduxit antiquitas, & stiperioriam aetatum fabulae: nee

creduntur tamen ., Non enim referre putant

viri fortissimi, quantus sit qui vincit; neque corporis magnitudinem sibi vindicant, sed Mnimi. Vix nati, nubibus assuescunt, ventos prouocant, imbres ferunt cum acte nudo

Ioue contrahunt: quicquid denique mortem inferre potest, aut lacessunt aut negligunt. Mare non accolunt sed incolunt: qui δc olim

nauigabant optime, aut natabant. nec enim ' referre putat Tacitus, brachiis utantur an remis. Ergo Britanni quorum in mari classem

expeltabant, eorum corpora viderunt: cumque adversus naues instructi essent, cum hominibus pugnarunt. Stantes pro moenibus aliquis interficit, nemo vincit: neque urbes suas cuiquam relinquunt, sed sepulchra. Vitam nemo post libertatem amat. Nihil desiderant quo abundat hostis: easque opes arbitrantur, non quas precio, sed quas virtute emerunt. Bello nec irritant quenquam , nec metuunt,cumque aliae gentes vel dissicilius vivant vel melius, nulla hac lubentius moritur. Hoc coelum cum haussisset Dousa, hunc a rem , a libertate non potuit alienus esse qui in natus erat. Ideoque cum videret nus

495쪽

DAN iELIs HEINs II quam majorem virtutis esse segetem, quam in hac terra; doluit neglectiam potius literarum

quam contemptum. In prima itaque, incude disciplinarum positus , cum facillime vota praeverteret, relicta matre studiorum Batavia, Galliam petiit. Nam ut plantae interdum si transferantur, felicius surgunt: ita ingenia diuina cum fiuctu plerunque patriam relinquunt. Cumque eadem virtutis sit r*tio quae flammae surgentis i latere diu non possit; f cilius sibi amicos inuenit quam doctores:quibus praeiret, quam quos sequeretur. neque eruditionem tantum consecutus est, sed & famam. Vigebat ea tempestate magnisGallia cla. rissimisq; viris,quorum nunc in albo aeternita- tis nomina leguntur. Nemo enim Turnebos ignorat, nemo Auratos nemo Passeratios aut

Lambinos. Neque adhuc in hanc insulam

Musarum coloniam transtulerat Dousa : ut

domi haberet, quod foris sequebatur. Nemo ingenii & eruditionis principem Scaligerrum, praeterquam in Gallia, salutabat. Nemo h manitatis totius politissimum vindicem Iustum Lipsium praeterquam Grudiis adibat Verum enim vero , sicut Lycurgus leges fias prius didicit quam tulit, Solon cum omnibus vixit, ut Athenis prodesset: ita Dousa tum temporis ea sibi comparavit, quibus haec Academia hodie ad culmen existimationis pervenit. Ea autem aetate cum nihil esset facilius

496쪽

DRAT 1oN83, 67squam naturam sequi, quamuis & antiquit rem totam &historiam diligenter euoluisset,

lubentius tamen eo modo loquebatur, quo

pollo, de oracula olim locuta sunt. Meminerat enim diuinae indolis adolescens, hanc non naturae tantum vocem esse, sed dc sapientiae.

Quae hoc cultu & placuit primum & admissa

est. quia caeteri non docere quidem melius, sed secundo minus viderentur scribere. Hanc laudem ne patriae suae inuideret diutius, mature sibi redeundum putauit: neque alii scientiam imputare suam voluit, quam cui lucem debebat. Quoniam autem solo fere ocio ea' studia aluntur, quae nec lucrum affectant, de honores contemnunt; dc lubenter ab hominibus secedunt, qui nec mores eorum pro'

bant, dc diversam viam sequuntur: sapientissimus vir, in templum bonae mentis se abdidit: Quod neque in urbibus erigitur,quae am bitione flagrant; nec in foro, quod sordibus reorum 8c lachrymis profanatur. sed in locis puris de innocentibus, in secretis naturae: ubi facilius ipsam sapientiam inuenias quam KOminem. In his penetralibus ab Egeria olim Numa, Lycurgus ab Apolline, Minos a Iove, Melesagoras a Nymphis , Pindarus a Pan Hesiodus a Musis , sapientiam hauserunt. Quam quia procul ab hominibus assecuti erant, Diis immortalibus ascribebant. Quia

autem

497쪽

4 6 DANIELis HEIN si rautem neminem sortis suae poenitere potestinisi qui votis peccare didicit, quae felicitate

sita crescunt, neque finem inueniunt, nisi interdum successu carent; prius ex his locis ereptus est Dousa quam abiit, vocatus est quam

discessit. Cum enim nobilissimus esset, latere non potuit: cum patriae addictissimus, non debebat. Exardebant quotidie bella ciuilia, gliscebat Hispanorum furor, qui nondum didicerant, huic genti liberratem non prius ese torqueri quam vitam: impetrari autem armis

ab iis nihil posse, quibus dissicilius est servire

quam mori. A securitate ergo sua, a tranquillitate ille& ex agris, eodem tempore & urbem dc obsidionem ingressis est, & qui ne civilem quidem magistratum admiserat, militiabus imperauit. Instabat ex altera h6ssis ope bissimus, qui haec tecta, has aras, hos focos, quos aeternitati Musarum Dii servabant,flammis atque incendio jam destinabat. Ex alte ra, rerum penuria, ipso hoste crudelior, nisi per hunc esset: cujus occasione non si'oliciter usus , paulatim irrepebat, cuniculosque

suos a moenibus ad animos vertebat. Vt non

tam a crudelitate periculum jam esset,quam a clementia. cum dux hostium suauissimo ariete Dousicam oppugnaret fidem, blandiciis, venia, muneribus. Quibus armis neque gladii interdum pares sunt, neque muri. Facillime enim serrum ab auro retunditur, saepiusque

498쪽

ORATIONE s. 477que delinitur virtus quam frangitur. Iisdem machinis ciues mox aliquot adortus, maximam jam stragem sine caede dederat: cum nec amplius hostes suos urbs agnosceret, & ab Minicis timeret. Solus interea ille in obsessa urbe liber, nunquam cessabat, quin aut scribenda ageret, aut quae egisset scriberet: solus vim intentatam vincebat, nec ab occulta vinc batur. Quae omnia aeternis versibus posteriutati commendabat. Neque prius Lugduno pedem extulit, quam patriam suam,& in ea hanc urbem, bis vindicasset ; armis ab hostibus, scriptis ab obliuione : simulque eidem, quod rarissimum est, libertatem conservaret, '.& immortalitatem daret. Quo id consecutus est, ut qui ab obsessa urbe hostem rejecerat, in 'eandem mox vindicatam Musas admitteret:& qui belli tempestate militibus imperasset, pace restituta Musis praeesset. Quae gloria ad summum usque vitae terminum Dousam secuta est. Ex hoc tempore, diuino studio .cui diu animum intenderat, uti non frui, & quae voluptati nata multi nugantur , virtuti consecrare coepito Patriae Annales versibus eo scribere aggressus est. Sciebat,ex illo fonte stapientiae riuulos manasse omnes. Neminem poesin olim coluisse, nisi ut doceret. Omnem vero scientiam,materia ali , argumenti dignitate accendi , eruditione exquisita ab lui.

Sicut autem filiam frustra pulcherrimam h

499쪽

78 DAUELIS HEIN si Ibuit, qui eam male elocauit: ita artem stustra praestantissimam coluit, qui subjectum non elegit. Non de hujus aeui hominibus jam loquor, qui cum felicissime rem gerunt, in senarus delicatos & inanem verborum sti epitum, totam poesin , ejectam regno detrudunt: sed de antiqua illa, quae pulcherrimarum a

tium comitata agmine, suauiter docebat: --jus exemplar, Homerus, alumnus est Plato.

Qui ubique poetas imitatur, non ubique la dat : quasi in urbe sua eos ferre non posset, quos in animo gerebat. Sicut ergo arrogantes liberi qui parentes dissilentur, a vultu suo a .guuntur: ita diuinus Plato, quamuis Socrarem sectetur, Homerum releget , ubique patrem tamen refert. Explora omnia, vide ungula, exclamabis, Sis oculos, iciti manus. Infinita enim sunt quae poetam abseluant, cum modulatio vix inchoare possit. 'quam olim miserrimi homines docebant , nunc poetae discunt tantum. Ut si quis in pulchra muliere, nihil praeter tunicam amet, aut folium in arbore, aut pampinum in vite. Noluit itaque poeta bonus esse, nisi de ciuis talis esset & historicus. Videbat,majores suos,uiros nobilissimos, eorum quae praeclare gesserant, virtutem quidem sibi, laudem autem aliis debere. Qui & parce meminisse poterant & maligne.

Posteriores autem, paruam veritatis attuusse' curam, eruditionis nullam. Multa itaque a

500쪽

ORATIO Nis. 7 tenebris intercepta esse & obliuione, plura ab inuidia. Parum autem interesse, posteritatem isi spectes, imbellis sis an ignotus: ignauus vi, κeris an habearis. Si qui adhuc superessent, ij non homines jam loquebantur, sed monstra. Gigantes hoc regnum inuaserant, & a terrae filiis deducebatur nobilitas. Quos omnes ille fulmine veritatis ex hoc coelo dejecit: primusque poesin contulit, ut falsa refutaret, non ut scriberet: primus exemplo suo docuit, non minus sine mendacio poema esse posse, quam vinum sine tace aut coelum sine nube. Hos itaque Annales,exquisitissimo ea

tame absoluit: quos eosdem studio diligentis. simo, pari veritatis cura, partim ipse, partim incomparabilis adolescens filius, & nominis ejusdem & ingenii consors, soluto filo pertexuit.Itaque historiae leges, cum hoc ageret,se vavit; dc cum poetari vellet, non transgressus

est. Abeant ergo maligni homines, qui cum Dousam dicunt poetam seisse, caetera aut disesimulant asti ignorant. Atque haec quidem posteris. Caeterum tempus Reip. dedit. In qua ita se gessit, ut praeclaram legum scientiam potius didicisse videretur, non ut male

admissa damnaret. quam ne committeret: inculpatus ipse viveret,quam alterum probaret. Malebat vir bonus esse , quam aut patronus

aut judex. Nos, quod postremum est, justitiam quoque artem secimus. Itaque eodem

SEARCH

MENU NAVIGATION