장음표시 사용
501쪽
8o DANIELis HEIN sis tempore in curia diserti sumus, in vita improbi. Ad eam ille non factus sed natus erat. Leges servare quam ediscere malebat. Solam integritatem non E libris sed a natura habebat. Reliqua contemplari, hanc solam agere solebat. Eos vero miserrimos dicebat, qui ita sellicite ocium suum virtuti impendunt,ut ne probitati quidem vacare possint. Hi sunt qui cum fastu ambulant, qui in mores inquirunt, qui de vita judicant: qui in omnibus desiderant quod nunquam habent.sicut autem aegri qui medicos diligenter audiunt nec remedium adhibent, nunquam conualescunt: ita qui virtutem profitentur tantum, ea carent. Et ut incertamine non fortissimo palma desertur, sed . qui vincit: sic in vita, nisi qui probe agit, hoc esse desinit. Nam de in lucta cessare potest Hercules,& in palaestra dormire Milo,& in v beociosus esse A ristides. Merito itaque in functione virtutis sapientissimi hominos selicitatem locant, non in ipsa: quia multis gradibus il fine nostro abest scientia. Quainqui nil pulchrius arbitratur, quam leges scire , nondum probus est.Sed ut in eadem medicina, nihil is cilius,quam helleborum cognoscere,aut mel, 'aut vinum, aut quicquid denique valetudini conducit; haec vero probe miscere, recte adhibere , artis consummatio est : ita facilius
est, scire quod justum est, quam esse ; virtutis praecepta tenere, quam sequi. Et si penitus
502쪽
OR A IO NE s. 48irem inspiciamus, leges prius meruimus, quam fecimus. Vt enim in urbe in qua nemo laborat, ne medico quidem opus est, ita praestaret leges non esse , nisi essent improbi: quarum quia probus fere nemo est , melior habetur scientia. Quare ne hodie quidem summa felicitas esse potest jura intelligere,cum olim fuerit non habere: neque optimi esse possunt,
qui statuta tantum imperatorum assequuntur, cum nemo ante eorum usum fuerit scelestus.
Merito ergo doctissimi Graeciae viri, iidemque antiquissimi, beatissimum iaculum non illud judicant, quo leges erant optimae ; sed quo nullae: siue illud cum poetis aureum, siue cumvorum interprete Platone, imperatorium voces. Qui diuinus vir, neque Atheniensium, neque Cretensium , neque Lacedaemoniorum, neque suae denique Reipublicae palmam tribuit: verum illi potius, in qua sine jure aequitas, sine lege erant boni mores. Cujus ciues non Graeci,non Romani sed Felices ab Hesiodo dicuntur, sicut ab Homero Dii. Cum pro duodecim tabulis duae essent; pudoris &modestiae: pro honorario jure , sola aequalitas. Quibus sublatis nec urbibus suffecere leges, nec hominibus: sed cum moribus semper paria fecerunt. Illius siue ciuitatis incolae, siue stirpis propago paulatim esse desiit, ex quo bonum
imperari, malum puniri coepit.Fuit vero Dousa cum paucis : qui quamuis omnium disse,
503쪽
81 DANIELIM HEINs II plinarum principem , quam nostri jurispriadentiam dicunt, esse fateretur, neque a curia rebusque serensibus, improbitate laeculi adductus, abstineret; nihilominus una cum toga & animum exuebat judicis & vultum. Neque domum redibat, nisi simul ad sapientiae studium rediret. Sicut Alpheum tradunt veteres Arethu misceri , neque quicquam ta men ab ea trahere : ita ille diuinitati suae intentus animus, ex aula rebusque civilibus se conferebat; nec Musarum immemor, nec sui. Ibi omissis curarum forensium angustiis, inter chartas amoenissimas libellosque suos vagabatur: ibi quicquid praestantissimorum ingenia hominum ad nomitiis immortalitatem superesse voluerunt, libere peruoluebat. O beatum animum, qui, siue a natura siue ex instituto sapientiae, hos in simplicitate progressiis fecerat, ut nihil magis inuitus intraret quam curiam,indueret quam togam. Securitatem enim suam magis innocentia,quam legum tuebatur scientia , neque unquam nisi alterius de causa inter judices sedebat. Quae virtus, qua lis ea sit tandem, ita rara esse coepit, ut Vix am plius laudari possit: ex quo generositatis am-Ditio , innocentiae nomen occupat ignauia. Possiim equidem magnanimitatem in Republica, possum vigilantiam celebrare, possum aequitatem. Nihil est facilius quam judicem integrum, sollem considem, senatorem prum
504쪽
ORATIONE s. η83 dentem extollere. Sed qui haec omnia ne sperat quidem , non jam sapientiae humanae modo sed de laudis nostrae excessit terminum. Quia ultimum quod hodie laudatur, ambitio, quod optatur, honor est: qui ut aliquem
potentem , ita neminem effecit beatum. Niaque qui ne vota quidem cum hominibus communia habet, hunc cum Diis jam versari judico. quia neque habet quod perdat, neque optat. Ita bis felix esti quippe qui consequitur quae sperat,&quae consecutus est,non amittit. Contra qui ambitioni sacramento
dixit, bis miser est : quia dc cum fortuna &cum cupiditate contrahit: quarum altera s1 ne ratione , altera sine modo , neutra nostrae potestatis est. Nam & quod cupias successu carere potest, & termino : neque magis in manu ambitiosi est , ut multum consequatur quam ut parum petat. Vt omittam, non tam in procliui esse impetrare quae flagitas, quam amittere quae impetrasti. Inter duplices ergo fortunae insidias velisatur, quae aufert & quae negat: nec a cupiditate recedit, quae rursus ambit. 'Qui consulatum inhiat, fortasse nec illum consequetur, & praetura ex cidet:&,si consequatur, nondum Di stator est.
Itaque, si miser non est , non est felix: siquidem ambitioni deest quantum restat a nec unde veniat perpendit , sed quo iendat. Hi
Votorum nostrorum sunt scopuli: inter hos
505쪽
8 DANIELisHEIN SI Inon modo quotidie elidimur, sed & lubenter jactamur.Vt majoris sit viri,perire nolle,quam servari. Hos ille non patienter modo vitabat, sed & lubenter. Itaque diuinam ejus virtutem , facilius fuit contemnere, quam sequi: ridere, quam intelligere. quia diu ante hoc saeculum, haec virtus laudari desiit, quam nec purpuracospecta movet,nec impetrata dejicit.Qui eodem vultu fasces ponit & sumit: nec interesse
putat, domum deducatur an veniat. Vt in magna temulentoru hominum turba vir sapiens si obambulet, risum inter eos merebitur, illoruvitio non suo;ita hac aetate non facile est tranquillitatem simul inuenire & plausum. Quod
cum sciret vir innocentissimus, nunquam am- biit,& tamen consecutus est, nunquam can'
ditatus fuit,& tamen magistratum gessit. Qui cum supremus esset in hoc genere, minus ta men dignitatis Dousae gddidit, quam accepit. Etenim & contemnendo eum meruit,& quia merebatur contempsit.Nam & is qui maxima
petit,tamen se submittit,quia &servire potest,&parere, & blandiri ad nutum loqui. Non ferebant autem summi in hac Republ. viri,&indignum hujus terrae moribus judicabant,ut is qui δί nobilissimus erat, & in hoc solo natus, semper privatus esset. Et judicio potius
amicorum quam suo, tantum patriae suae concessit, quantum alii vix impetrant. Ad Curiam se demisit verius, quam accessit. Plurima
506쪽
ORATIONE s. 68 dc in patria gessit, dc pro ea. Legationes obivit plurimas, nec ullius ore sepius quam Dousico locuta est Batauia.Neque ullum propterea a pristino suo instituto diuortium secit, aut lcnartis suauissimis recessit: quae ut juvenem semper oblectarunt, ita senem ad extremum usque spiritum detinuerunt. Etenim quam ex dignitatis onere securitatem non sperabat, inhumanitate collegarum inuenit: quibus nihil lubentius quam ocium suum debuit. Nec in moribus quicquam unquam mutauit, quia majoribus se dignum judicabat. Infelices sunt quos aura plebeia tollit, qui tum demum aesti- . mare se incipiunt, cum salutantur crebrius &visuntur, qui ultra atrium neminem admittunt, & quos olim amabant, illis vel conspectum imputant. Porro cum eodem tempore& Academiae curam sustineret &Reipubl.&in toto terrarum orbe esser celeberrimus, neque quisquam Dousam ignoraret, nisi qui humanitatem nondum attigisset, nisi qui omnium simul literarum hostis esset; necesse fuittam, nobilem domum patere omnibus. Ergo obsidebatur quotidie limen , sollicitabantur fores , implebantur atria. Non molesto causidicorum agmine , nec importuno litigantium grege, nec obscena damnatorum turba : sed ingenuarum artium , liberalium scientiarum canditatis: qui cum ex alio nonnunquam orbe delati essent,ut Doufam,cujus
507쪽
86 DAN iELis HEINs II nihil praeter nomen viderant, coram intueri
possent; mirabantur, nihil facilius sibi via- quam contigi sse , quam quod post tot vota
consecuti erant. Omnes enim , sine fastu, sine insolentia, sine supercilio , non in aedes tantum admittebat, sea dc in animum. Nihil celabat, nihil suspicabatur, qui maximus innocentiae fructus est. Nemo enim bene de omnibus sentire potest, nisi qui optimus est. Nemo fraudem exspectat, priusquam fecit:&, si per gradus suos improbitatem subducimus, posterior est suspicio quam scelus. Humanitatem suam exhibebat omnibus: omnes aut mensa exceptos dimittebat, aut domo. . Nemo unquam ex aedibus illis,aut sordidum reum, aut prehensatorem humilem, aut salutatorem ambitiosum, exire vidit. Nunquam alios clientes in summa dignitate Dousa ha buit, quam Socrates, aut Plato, aut Aristoteles , caeteraeque immortales illae animae, quae
procul ab occupationibus publicis, si ib Academiae umbraculis dc Lycei viridariis scientias educarunt. Facilitas enim illa, sepientiae propemodum ipsius virtus est, non hominis; neque quicquam tam ad naturam coelestem accedit quam ut multis prosis. Sicut duo sormosissima lumina, Sol interdiu oritur; Luna innumeris comitata sideribus, etiam fecudi pascenti, noctu lumen praebet: ita viri magni, neminem avexuritur, S interdum indignos
508쪽
ORATIONES. η87 complectuntur, ne pauciores juvent. Quid aqua fontana puriusὶ Ea tamen per argenteos diffusa rivulos, dum herbas vicinas alit, unicam irrigat, hominemque quemlibet e via sitientem admittit. Quid pluvia utilius Z In publico cadit. Nihil optimum est , quod non commune sit. Pulchriora sunt fere quae neminem excludunt quam quae multis placent. Denique, si facilitatis originem spectes, a natura est. Iam illud ocium quod justitium indulgere solet, quis unquam melius impenditὶ Nam dc patriae hoc reddebat, quod a curia impetrabat, & quoties ab hominibus secedebat, cum libris versabatur: qui cum posteri-' talem doceant, integriores sunt. Praesertim, ubi veritas spectatur, quae narrationis anima est: in qua rerum causae facile ex eventu petuntur, nec aberrat lector, nisi fallat historicus. Porro cum sapientiam multa , prudentiam confirment singula, quae tantum extremorum est, ut Aristoteles loquitur, dc in ctionis arcem tendit; ejusque via sit unica, Experientia aut Vsus; qui cum ex diversitate rerum unum constituat, nunquam ab lutus
est; siquidem cum hac vita terminatur: nam 3c observandum ex omnibus quod sequare, de colligendum ex pluribus quod agas; non hominibus tantum sed δc saeculis: naturae a tem inclementia cum vix unum indulserit, de
multa adjecerit humana industria, quae AH h aetates
509쪽
88 DANIT LIs HEINs II aetates longissimas conjungere, & diversissi- . mos inter se populos contendere, & ex his omnibus judicare permisit, ut cum vitae usus nobis sit angustae, fructum tamen concedat infinitae ) nihil dignius hac lectione , vel senatore inuenit vel historico. Quaedam enim ad exemplum vitae trahebat , quaedam ad styli imitationem seponebat, quae nemini
credebat quam sibi. Servabat enim ea ten cissime, nec ab alio rationem exigebat singulorum, quam a memoria. Non ut nomenclator parum diligens, cui audacia interdum proselicitate est , & apponit quae oblitus est; sed
ut filo eodem, eodem ordine recitaret singula. Meminerunt viri in hac urbe maximi, m ministi rerum humanarum splendor, Iosephe Scaliger, quoties inter epulas, &elegantiores imensae delicias, ad quas literatos semper vocabat, cum ovis sermonem auspicatus,
vix in bellariis remiserit, integrasque Crispi sui aut Cornelii pagellas continuarii. Nobis obstupescentibus interim , quibus jam reliqua sordebant fercula : neque quicquam inniensa prae illo sapere videbatur. Simonidis inemoriae multum miraculi addidit Graecorii in schola Rhetorum, aliquid fidei detraxit. Nos neque factum dicimus, & fieri potuisse
non negamus. Nahi & majora vidimus, nec tamen Deorum interuentu egemus: cui plerumque illa assignant, quae dissiculter persu dere
510쪽
ORATIONES. 43'dere possunt neque aliter res magnas proponunt, quam intricatas tragoedias absoluunt. Nihil erat gestum quod ignoraret: non Graecorum modo res aut Romanorum ; veterum, novorum: sed terrarum omnium & aetatum.
Vt quicquid exstitisset unquam,non tam euoluisse videretur, quam circumserre. quod to- tum in eo inchoarat natura, persecerat industria. Nullam enim schedam se doctiorem habcbat: nec malebat quicquam scribere, quam scire. . Qua ratione id assecutus est, ut ubicunque locorum esset, non jam bibliothecam habuisse videretur, sed esse : nec legisse multa, sed nihil ignorare. Hunc itaque vir' summus studiorum suorum fructum vidit, ut eruditissimus, ut celeberrimus esset: hunc vitae , ut innocentissimus. Quis igitur lubentius mori debuit , quam qui semper se victurum sciret, & inculpate 'ixisse meminis
set ρ .gi omnium judicio & suo, virtutis finem attigisset & scientiaeὶ Quamvis ergo summae vitae felicitati nihil addi potest ab ipsa,
potest tamen accedere testimonium mortis: quae nouam vel exhibet vel promittit. Itaque priusquam e vita excederet, integro adhuc corpore,in secreta animae admissus, gaudium
immori tatis delibavit: quodque mortuis euenire nolet , jam moribundus . praecepit. Quippe cum paulatim sine cruciatu ullo,e st tione sua abire beatissima pararet anima; ecce
