장음표시 사용
511쪽
. 49O DANIEL Is HEIN sit tibi , subito de praeter exspectationem omnium, exclamat ille, amicisque astantibus, Quid, inquit, an solus audio λ Quis iste sonus est 3 Quae ista modulatio λ Diu prius omnes
admirati, cum nihil sentirent, viderunt tandem, id quod res erat, virum diuinum, coele- stibus initiatum mysteriis, non amplius humana loqui , animumque purissimum inter celeritates aeternorum orbium , siderumque concursus, E quibus jam olim delapsus erat, iterum errare. Quae cum , proportione aequa, intervallis distincta imparibus , concentus edant suavissimos ; aeternitati vicina mens nostra, si nec arcte haeret, nec in immundo versatur corpore , ejusdem naturae senitum admitsit, quem improbitatis nubes in-rercepit. Eadem enim virtutum est ratio, quae animorum, quae siderum ; partium nimirum aequalitas. Quae si turbetur, facillime obsurdescimus. Surditas perpetua animorum scelus est. Huic intentus animus, neque concentus diuinos admittit, neque siderum impulsus suavissimos audit, neque beatissima hammonia flatitur. Fruuntur autem innocentiumvirorum animae: quibus hoc conceditur, ut
liriusquam homines esse desinant, immori es fiant:priusquam E terris recedan um Diis versentur. Tum demum purissimus ille sensus, explorator siderum, venit. qui priusquam e corpore abit, ad se redire solet, gaudiumque suum
512쪽
stum sentit priusquam habet ; fruitur prius
quam consecutus est. Croesi filium ferunt. Cum vocem toto vitae tempore emisisset nullam , viso percustare patris, exclamasse: idem sanctis viris euenire solet. Violentum est, quicquid est quod nos cum Deo conjungit, legesque corporis facillime transcendit qui
mox sine eo tuturus est. O felicem animam, quae nondum ex hominibus recesseras, & jam cum Deo eras: nondum cum corpore divortium feceras, & jam illud relinquebas: nondum mori posse desieras, dc jam aeternitatem inchoaras. Misierrimi sunt, qui cum morte contendunt: tu illam praeuenisti. Miserrimi' sunt, quos improbitatis suae sensus constrictos tenet: tu virtutis tuae praemium jam degustabas. Nec cum morte felicitatem adibas, sed praegressus eras . Beatissimus igitur spiritus translatus est, non discessit: locum mutauit, non reliquit ; quodque humanae felicitatis su premum est, nec dolore expressus, nec morbo labefactus. Sicut fialgur nubem siccam facillime perrumpit, exhalatio humida cum lenta & caliginosa diu luctatur: ita inculpatus
animus e puro corpore cito fertur, sceleribu contra inquinatus, tarde recedit. Non vacat cogitare quantum nos amiserimus, cum cog tamus quantum tu consecutus es. Et tamen
infelices sumus. Eodem enim tempore, & P rentem requirit Academia , & Senatorem Curia,
513쪽
492 DANIEL Is HEIN si ICuria, & civem inculpatum patria, & historicum Batavia. Delicatus aliorum luctus est. Patrem deplorat aliquis aut matrem: fratris causa publicum non videt, affinis cibum non capit. Angulta sunt haec nomina, &. quae suis conclusa parietibus limen non excedunt.Nos in eodem haec omnia, sed quod plus est, omnes. Neque tantum testari luctum possumus singuli, quantum debemus universi. Singula tempus requirunt, singula spacium merentur, singula oratorem flagitant. Nos nostra loquimur: reliquorum praetermittimus. Si quis vero vestrum est , Auditores Nobilissimi, qui
praestantissimi viri merita non ignoravit, is sal-.tem cogitatione nos juvet. Cogitate quantum Respubl. amittat,quantum Curia, quantum historia: nec enim aliorum mala commemorare possumus , qui vix nostra feramus. Nos vero qui eodem gradu Dousiam contingimus : quos literarum conjunxit non sanguinis necessitas, quid agemus Z Quid ego i qui
si Dousam non lugerem vobiscum, patrem ramen solus lugere debebam. Quem ille suis oculis & propemodum his studiis cariorem habuit: cui tot diuinis versibus famam, cui
nomen, cui aetemitatem reliquit. Ego vero, Deus immortalis, naufragium hoc omnium laborum meorum & curarum pertinaciter se
ram. Vt is quem vos incomparabili studiorum storum autore, patrono, inspectore, teste, Autore
514쪽
ORATIONES- Α' fautore mulctastis , is eorundem studiorum fructu reliquos omnes posthac mulctare inc piat Neque aliter sanctissimi viri manes quam aeterno silentio mactabo.
De Poetisseeorum Interpretibin. Habita, eum ad lescens Theocritum interpretaturus publice esset.
AD alteram professionis meae accessurus partem, Auditores Nobilissimi, Graecorum poetarum interpretationem, prouinciam nec poenitendam nec leuem ,duo optabo.Pr,mo, ut pauci hic adsint,qui poeticen oderunt: secundo,ut pauciores,qui nimium festinanter' eam amplectuntur. Quorum alteri diuinam facultatem contemnere ipsi, alteri apud omnes in contemptum adducere solent. Alteri verbis illi obstrepere: at teri re ipsa dignitatem ejus in dubium vocare. Alteri dum nunquam de ea cogitant: alteri dum sine eruditione ad eam accedunt. Quorum ab utrisque non igno ratione tantum illius facultatis cui nocent, sed Jc reliquarum omnium peccatur: quarum hanc interpretem, ducem, reginam, constituit occulta diuinitatis ratio. Non agam vobiscum, Atticorum more rhetorum, qui exordia circumgestabant quaedam , quae quibuslibet causis,rebus,argumetis,applicabant.Cauti via delicet homines eam ab auditoribus beneu lentiam initio postulabant,quam ei rei,de qua dicturi
515쪽
η' ANIEL Is HEIN sardicturi erant,deberi desperabant. At vero mcultas nostra neq; violeter ab ullo exigit quod est, neq; sibi ipsa tribuit quod non est: cum extra eam sit nihil. Itaq; aut odisse hanc oportet, qui ignorat reliquas: aut qui hanc ignorat, nescire omnes.Duo antiquissimi philosephi constituerunt,ad quae reliqua referrent; Deum dc
Poetam. Alterius munus esse existimabant,
quotidie agere: alterius, quotidie imitari. v-trumq; homini opponit Plato. Nam de homorum demum praestat, cum mente sua utitur: poeta tum demum, cum sua caret. Rursus opponitur ab illis,Dei praescietia, quam Gy6νοιαν dicimus, prudentiae, quae appellatur. Hujus prudentiae opus ars est, quae non a Deo sed ab hominibus excogitata est: illius, qui quid homines ignorant, poetae sciunt, quo tiescunque exuto homine, uniuersi praesidem in se admittunt Deum. Sicut ergo Dei praescientia , quae absolutissimum opus praestat, prudentiae opponitur humanae,quae caeca, imperfecta,limiti bus coercetur suis: ita opponuntur ars & poesis. Hac ratione de poesi cum agimus,omni arti, omni disciplinae,omni scientiae
valedicimus: ne nobis aut manum Grammatiacus injiciat, quod ab eo verba mutuemur, aut
Rhetor, quod ab eo vim probandi, aut reliquae scientiae,quod ab iis demonstrationes petamus. Ars iisdem rationibus quibus inuenta est,ab iisdem docetur a quibus δc excogitatur.
516쪽
ORATIONE . 49sHaec neqve discitur, quia praeceptis caret: noque quicquam ignorat, quia perfectissima eae Itaque & haec omnia de quibus homines gunt, pocta discit: & quod proprie poeta n uit, homines non discunt, ac ne ipse quidem.
Quemadmodum,cum a magnete ferrum trahitur, causa latet, cum ab homine tollitur. cuiuis patet: ita humanae scientiae origo apparet, diuinae ignoratur. Rideo saepenumero.
Nobilissimi iuuenes , cum philosophorum scripta tractare seleo, hos Pythagoricos, hos Aristotelicos, hos Platonicos, quosdam etiam ex posterioribus familiis, Successeres appellari. Atqui solus poeta discipulum non ha-yber, quia Deum praeceptorem habuit: succes.sorem non admittit, quia parem non reli quit. Sicut enim ignis coelestis cum lumine suo abit,iaeque tractum post se ostendit; flammae contra quas videmus , fumo quiduis inuoluunt : ira diuini animorum motus , n hil post se reliquum , praeter admirationem& stuporem, habent. Hujus ficultatis pasetes sunt duae : quarum altera naturae cogna ta, coaetanea, cum diuinitate cohaeret: alte
eam complectitur. Altera, quicquid videtur, aequat: altera, quicquid consideratur. comprehendit. Ab altera poetae dicuntur: ab altora diuinarum humanarumque rerum consulti iidem nuncupantur. Ex altera probamus, poetam scire quod ignorant homines: ex altera,
517쪽
96 DANIELIs HEINs II altera , quod sciunt homines, non ignorare
poetam. Alteram earum μιελοπιι - dicimus: alteram et δέαν appellamus . Quemadmodum olim musicam diuisit Plato, qui posteriorem partem paulo aliter considerauit. Prioris partis eadem est definitio, quae universi. Si itaque ex Pythagora quid sit uniuersum quaeras ; respondebit, harmonia : si ex Platone quid Poesis, idem de utroque fatebitur. Itaque si coelum terram que & quicquid vides, harmoniam dixeris, omnia complexus es: si facultatem hanc harmoniam definiueris, partem ejus alteram, expresseris: ita ut facilius
definire sit, quid sint omnia, quam quid sit
poesis tota. Pater harmoniae numerus est: ad quem mathematici linea & superficie peruenire solent, ut primum natura, postremum ordine. Porro sicut ex aequalitate numerorum quicquid est absoluitur: ita ex eadem anima consistit: neque melius animam definiueris , quam si organum dixeris. Mod ossi num bene temperatum, non solum cum seipso , sed de cum natura consonat : atque ita, impellente Deo, harmoniam absolutam perficit. Rursus inter hanc musicamque nostram, eadem est harmonia, quae inter illam& reliqua. Socratem pridie quam ad Deum profecturus erat, in Phaedone, quod Platonis scriptum nunquam sine lachrymis lego,' monebat aliquoties Deus, ut priusquam ὀ
518쪽
ORATIONES. 97 terra migraret, musicam experiretur. Volebat quippe sanctum senem, prius scire quid poeta es let, quam quid Deus: quia sine gradu
proximo ad diuinitatem non peruenitur. Anima praeterea prius cum musica aptanda crat, quam cum uniuerso misceretur. Paruit ille, .
hymnum conscripsit, fassusque est exemplo suo, plus poctam esse, quam Socratem : sicut minus est poeta, quam Deus. Ego summam Socratis felicitatem fuisse existimo,quod poc'ta prius esset, quam e terris excederet: iicut maximam calamitatem quorundam , quod prius homines esse desinunt, quam sapere in cipiunt. Atque haec causa est,cur Pythagoras, 'priusquam somno se daret, fides impelleret,
ut nimirum animum diuinitatis suae moneret, Asclepiades vero medicus mente turbatos, ratione symphoniae ad se reduceret. Iana quotiescunque pater harmoniae Deus, orga num poetae cum uniuerso temperat, aequalitas illarum partium inaequalitatem corporis excludit, inaequalitatem mentis humanae obducit, inaequalitatem rationis nostrae subterfugit, mentem tollit, animam impellit: momento
denique temporis, qui homo fuerat, id omne fit, quod profani nunquam erunt: priusque
hominem exuit. quam Deum excipit. Vnde a Platone, res levissima, res celerrima, res sanctissima, poeta definitur. Atque ita prior harmonia a Deo perficitur impellente , alte
519쪽
98 DANIELis HEIN si Iab organo ejus jam impulso, utramque plato audacter μελοποιι- in Ione dixit. Poeta igitur homo non est: quia dum hoc fit, mente privatur : homine major est, quia a majore impellitur. Altera harmonia inspiratur: altera addiscitur. Altera a Deo fit : altera vel a grammatico docetur. Altera a purissima essentia: altera a sordidissimo homine.Vt minus sere inter Deum dc poetam , quam poetam Ngrammaticum intersit. Hac ratione famulus poeseos numerus est. Non aIiter quam olim
philosophiae Dialogus: quo Socratici omnes, plerique etiam alii philosophorum , utebantur. Sicut enim qui philosophum Dialogistam definiret, contumeliosus esset: ita qui poetam ex numeris metitur. Quia cum his aliquis non poeta esse potest, &sine his, poeta esse quis potest. Non aliter, quam articulata oratio, hominem non constituit, soluta phialosophum: quamuis alteri illa a belluis; alteri hac a poeta iustinguuntur. Sicut autem vetus Comoedia profanatio philosophiae a quibus dam habita est, quod Dialogo abuteretur: ita
dignitatem nostrae facultatis, cum sibi numerum vindicat Grammaticus,contaminat. Atq; hac parte poeta diuinitatem; altera humanas
disciplinas ad se trahit. Quae quidem pama nobis dicta est. Ad quam jam perve Mimus. Haec est antiquissima illa Deum hominumque conciliatrix sapientia: quar qua
520쪽
ORATIONE . 699 ratione, quo jure, ad poetam peruenerit, audite. Porro si qui, prius ex nac ipsa, poeta
quid sit , ostendi postulet , ,icissim ab illo,
v t quid non sit, ostendat, petemus. Cum igitur ab lutissima illa uniuersi anima, Deus, aur quocunque tandem nomine illud appeti' lamus, quod prius, quam quae sunt, filii, magni sui operis contemplatorem, hominem fecisset, duo illi munera largitus est : quorum itero a reliquis distinxit: altero post reliqua perfecit. Rationem efferendi, & concipiendi dico : quarum haec ab Aristotelicis, illa λόγο- dicitur. Haee. in ore nascitur, dc leuiores disciplinas com-hlectitur, quae probabiles vocantur: illa in Mnimo sedem suam habet, de earum est quae
principiis muniuntur. Porro cum mundo recens nato, scientiae omnes , omnes disciplinae in medio constitutae essent , non secus quam terra , ut nimirum occupantis foturae' : eas autem non minus necesse esset transfundi ad omnes, quam ab uno inuenseri ; ibi animi nobilissimi & qui plurimum diauinitatis haberent , mente eas occuparunt, sermo iis vi propagarunt. Cum vero sermo duplex esset; tardus ille & claudicans, quique adnuc cum chao Eustaretur: alter velox,expeditus, levis; qui celeritate Deo proximus, Volubilitate coelo par, numeris naturae aequalis esset: ibi numerosa oratio, partim cognationis
