Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

1oo DANIEL Is HEiNs II iure quae Dei sunt; partim naturali inuasit,quae nullius erant. Propterea & in rythmo & har monia Platoni ἡ παιδεία consistit:quae duobus his utilitatem affert. Sive eniti iis Chaldaeos sapientes respicisi sero nati stant ut prophetas: sive Graecos,sero ut poetas praeverterent. Por ro sicut campi dc agri, ita scientiae omnes δίdisciplinae limitibus carebant. Omnia unius

erant:vna omnium Postquam vero campi te

minos, disciplinae limites receperunt; justitia ab his exulauit, poetice ab illis. Ita neque homines vim a se arcere potuerunt: neque disciplinae artes sordidas. Nam & nauta, & faber, sapientes dici coeperunt. Nec immerito. quia ut mechanicus operis sui principium in se haribet,ita de artes reliquae: poeta autem ex alio. Cujus prima pars a Deo agi ,secunda cum ii . minibus scire. Sicut proinde prioris genus ab Aristotele constituitur, imitari: ita posterioris a Platone,docere. Docuerunt igitur primo poetae,ante homines sapientes,post Deum ab-sbluti. Quia autem sapientes ab iis fiebant reliqui , poetae non nisi a Deo; sicut paulatim a Deo homines , ita reliquae disciplinae ab hac

defecerunt. Illud tamen ipsum quam non imuitae agnoscant,audite. Rhetor si de rebus cliuinis agat, nomen amittit, & Theologus vocatiar: Logicus si de triangulo scribat,Geom tra: nulla denique nomen suum tueri aut co

seruare potest. At vero quis, pro Deum axwς

522쪽

hominum fidem, Orpheum alio quam poetae nomine appellauit unquam, quod de rebus diuinis primo scripserit 3 Quis Empedoclem, quod de rebus naturalibus , quis Theognin, ruod de moribus , aut Nicandrum , quod

e medicis,aiit Homerum quod de omnibus ZNisi forte Hesiodum agricolam dicendum arbitremur , quod de hac praecepta tradit: aut Theocritum bubulcum,quia eos imitatur. At qui hercules scire omnia,poetae est:poetam es se, vix est hominis. Nam & qui poeta est,iam scit omnia,& qui scit omnia, nondum tamen est poeta. Atque haec causa, cur de singulis cum agit diseiplinis Plato, poesin m ολον vocet:

' quia reliqua ad eam se habent,sicut singula ad

omnia, partes ad totum. Grauissime itaque errarunt ex Aristotelicis nonnulli, qui τ πυφο-οικον poetae λυογον tribuunt, etsi λάλπην non recte demunt. Atqui, ut ex jure veteri, seruum qui habet,peculium possidetiita quae tot disciplinas sib te comprenendit , principiis

non caret. Cujus nisi fallimur erroris causa est, quod fabulam &demonstrationem inter se pugnare existimant .vt verum nempe & falsum. Cum, quemadmodum fabula talsa proponit,vera autem docet; ita demonstatio obscura esse possit aliqua, nulla falsa. Sicut igitur primus qui agit,Deus est, ita secundus,qui imitatur, Poeta. Sicut actio non una est, ita non una est imitatio. Sicut ad agendum varia

523쪽

1oi DAN iELis HEIN si Iscientia opus est, ita ad imitandum diuersa. Porro Aristoteles in libro poetices, cum genus poeseos, methodo usitata,ex diuersis ungularibus,imitationem constituit; nihil quam

priorem partem attingit. Quicquid autem in reliquis omnibus conscripsit, ad τα δείαν spectat. Ita sicut beneficii loco, philosophi, Homerum, primum philosophorum constituunt: ita nos,quicquid in Aristotele est , ad poetam spectare dicimus : ipsum poetam esse , pro

pterea non concedimus. Agit enim poeta de omnibus, verum modo ignoto reliquis. Nam& Aristoteles, ubi de poeta agit, poetam non perficit :&vbi de reliquis omnibus, poetam non excludit. Qui poetam enim sermant, suod praecipuum est, praetermittunt. id quod ἴνθεον vocamusr de qui caeteras disciplinas tr

elant,poetarum limites nonexcedunt.Quare,

quemadmodum poetae est scire omnia, ita&interpretis, ea interpretari: limitem enim qui interpretatur non magis habet, quam is quem interpretatur habuit. mobrem, cum Omnes ligillatim disciplinas enumerasti,ex omnibus nihil amplius quam poetam effecisti : &cum poetam dixisti, singulas comprehendisti. Neque alia causa est, cur viri in omni literarum genere praestantissimi, reliquos inter- . pretes,terminis quibusdam angustissimis concludi , poetarum vero per omnes impune

disciplinas vagari voluerint. Sicut eleganter dicebat

524쪽

on Aetio NEs. JQ3 dicebat olim Angelus Politianus , vir maximus, qui memoria patrum Florentiae poesin docuit, priusquam ad philosephiam perueniret. Docent autem poetae, partim quod inane sua discunt ipsi: partim quod in aliis retia qui. Quod autem poetae sciunt non discunt, reliqui non discunt, & ignorant ; Deo relinquitur. Ita & ipsi interpretes , in poetarum scriptis omnem sapientiam docent: non tamen poetam efficiunt. Atque haec eo dicta sint, partim ut sapere saltem discant illi, quilioetae esse nolunt. cum poeta esse possit nulus, qui non sapiat: sapere autem possint multi, qui poetae nunquam sunt futuri. Partim,' ut veniam a vobis impetremus, quod ne quidem pares tanto accedamus muneri: ne quod

nobis desit, id podiicae imputetis, sed quod illi superest, id nobis asscribatis. Illud flaturum spero, ut facilius jam vobis unum e multis poetam interpreter, quia omnium jam causam probaui.

ORATIO XXXI. Ad MLIOL-Amplis. A semia Curatores is Professores. Habita, cum Horatii Oda. adolescenspublica interpretari inciperet.

QV m metuo, Viri amplissimi, Doctores

clarissimi, Iuvenes novilissimi, ne cui t cere non licuit, eundem non deceat loqui.

Nam & antiquis ad cohibendum toga bra-

525쪽

so DAN iELis HErNsii chriam, annus constitutus erat:& prudentem existiinabat juvenem Pythagoras , si tacere

posset. Itaque & hoc ipsum, quod nos benedicere, ille male sapere appellabat: & quam nos dicendo sequimur laudem , illi, prius

quam dicerent, jam assequuti erant. Mihi vero, cum ora vultusque vestri,& hic tot clarissis morum virorum conuentus multo amplissimus, omnem tacendi praeripiant facultatem; unum hoc a vobis petam : ut orationi huic,

quam vestra mihi praescripsit auctoritas , vestra adsit beneuolentia. Ne melius jubere quam fauere videamini: dc postquam mandatis vestris paruero , ab humanitate vestra

destituar; qua abuti in praesentia, mihi animus non est. Ubi enim plura id quod agendum est flagitat, pauciora id quod agitur permittit. Grauissimum nobis, Auditores humanissimi, gravissimum onus incumbit, petas haec, & illa quam videtis adolescentia: quae nullis stilla praesidiis, nulla eruditionc instructa, nullis ingenii viribus innixa , opem vestram implorat. inam tamen si ingenuus comitetur pudor, si modestia, si simplicitas,praesidio raro quisquam destitutam vidit. Ego

vero, qui me hactenus praetulerim nemini, omnes mihi; tantum a calumniis aliorum, quas juventus nostra vix interdum deprccatur, abesse existimo ; quantum ab eruditione absum ac scientia. atatem hanc omnem in di-

526쪽

ORATIONE S. sos scendo' consumpsi ; ad docendum nunquam hactenus, ac ne nunc quidem, nisi inuitus, a cedo. Superbum illud nomen, ignoscite, si . detractet mea indoles: veniam date, si abhorreat natura: aequi consulite, si mihi cum pudore prius dc modestia certandum est quam vinluntati vestrae morem geram. Ego , Viri clarissimi , dum in illustri hac vixi Academia,

tot praeceptores habui, quot hic videtis viros et neque quenquam , vel inferiorem me aetate, putaui, sub quo non tantum proficere

me posse existimarem, qualitum mihi quotia die deesse videbam. Reliquae vero felicirati meae & illud accessit, quod quemadmodum' communibus in vivendo elementis, ita publicis in discendo praeceptoribus sum usus.

Nam ut magnus ille Sol, non minus omnibus lucem suppeditat terris, quod quisque

in patria exorientem eum videt: ita pro

clarorum virorum monumenta, non ad sin

gulos minus, quam ad omnes pertinent, si quis iis recte utatur. Iosepho primum Scaligero, cujus vos hic vultum & expressam magni Caesaris imaginem coram videtis: ingenium admiratur uterque orbis. Quo quidem nomine , Heros illustrissime, maxime mihi venerandus esses, nisi propiori tibi junctus sorem. Pater enim mavis vocari. Ita docuisti me non selum cum multis, sed amasti etiam cum paucis. Absit vero ut & te praeteream,

527쪽

sos DANIELis HEissii Vulcani clarissime, cujus scriptis publice , Iectionibus priuatim, tantum debeo, quantum

uni tibi me debere gaudeo. Et hi praecipui

quidem, non omnes tamen. Tot enim praeceptores putaui, non quot me docuerunt hactenus, sed quot docere poterant. Ita plures doctores colui, quam habui: plures veneratus quam expertus sum. Ante omnia vero, seaenis quibusdam juventutem hanc ab aliorum contemptu vindicaui: me quotidie, tanquam in speculo , mihi demonstrauri Existim ui enim, si ignorantiae meae probe conscius essem, de aliorum scientia facilius judicaturum. Inssat enim eruditio vel modica, nisi a ratione regatur. Suavis est, Auditores huma- fnissimi, suauis est ambitio, hac praesertim aethte: non oppugnat animum, sed flectit: ducit, non trahit: & cum voluptate quadam in perniciem abit. Praesertim vero, quotie unque meretricula illa, sanctissimae matronae viri tis larvam induit, & aliena pudicitia probat suam. Ipsum hoc monstrum patrocinatur subi, neque admirari se prius incipit, quam alios despicere: denique cum unum sit vitium, bis Peccat. Praecipue vero puellis his nostris, quas sapientiae praesides antiquitas voluit,vim infert: nec de aris & focis, sed de pectore humano, cum illis contendit. Narcissum olim juvenem pulcherrimum amabant hae Nymphae, Nymphae, inquam, Musae liue nostrae,

quas

528쪽

o RATIO HS s. 3 7 quas κατα γλωασαν Graeci, ut cum magistris

loquar, dicebant. Audite, quaeso: ii filix juvenis, virgines castissimas, nec illoc biles, a se reiecit. Amorem sibi reseruare coepit, se amauit, sibi placuit: in fonte gloriae nimirum & ambitionis, sese contemplatus est. Ita eodem tempore & rivalis fuit omnium, de amator sui. Quid vero λ Fugiunt eum Nymphae,& quae priu deperibant nunc relinquunt Deae. Quaeris, juvenum perditissime, cur te amaris ὶ reliquos contempsisti. Q ris, cur reliquos contempseris r te amasti. Hoc vero in amore miserrimum est, quod in reliquis optari solet.Rivalem non habent hi amantes: se mirantur, sed sine aemulo: se ambiunt, sed sine competitore.Semper ambiunt,nunquam exorant; semper proci sunt, nunquam mariti. Non enim facile consequuntur quod amant:

cum sit idem, & qui amat & qui amatur; qui petit, & qui petitur. Haec pestis adolescentiae suauiter obrepit: juventuti leniter adblanditur: utramque vero aetatem opprimit. Optandus hostis est, qui publice bellum indicit, qui

ariete muros quatit, qui vultum vultui, pectus pectori, pedem pedi opponit. Haec prius quam apparet, opprimit: priusquam pro 'cat, viduix est. Huic No hosti teterrimae, coram vobis, Viri Clarisumi,in hoc illustrissimo hominum simmorum conuentu, hodie bellum denuncio. Non aqua dc igni, quod dici

solet.

529쪽

so8 DANIELIS HEINs II soletsed hoc pectore interdico. Abeat, exce- .dar, facessat, in exilium se conferat. Triumphum de ea non ducam praeter eum quem vise

rus parit: quae hoc ipsiam praemium est quod

meretur. In ambitione expugnanda ambitiotiosus non ero. Spolia ejus tholo non assigam: fumus enim sunt de umbra. Solum vero mihi

id contingat , ut hoc ipso die prius a mode

stia quam ab eruditione vobis innotescam. Non cadit in artatem hanc scientia, non cadit eruditio: sed quo utrunque comparatur , la

bor & industria. Haec sibi vindicare potest quisquis appetit,haec possidet, quioptat. Haec

in elatum non cadunt animum. Quicquid enim Praeoccupat opinio, nunquam assequi- itur industila. Contra vero facile omnia con

sequitur, qui omnia deesse sibi videt: facile in scientia proficit,qui ea se carere nouit: facile discere incipit, qui nescire se prius didicit.

Humilitatem sequitur Sapientia.Montes odit ma illa , valles amplectitur. Videte colles camporum & tumulos.sublimiores sint infra, quam ut fontes ad eos perueniant; proniores supra quam ut imbres in iis permaneant. Pl nities contra,campiq; sedentes, lenibus aquarum scatebrisurrigantur. Eodem modo scientiam excludit, qui non prius fastuta exclusit. Opinio ejus necesse est e pectore migret,prius quam adueniat ipsa:persuasio eruditionis pereat, priusquam nascatur eruditio. Ad aetatem

vero

530쪽

vero hanc quod attinet: assirino vobis , Viri

clarissimi quod sine ambitione postam in ego

horas diligentia, menses labore, annos indostria aequabo : singula dierum vestigia promam: singula temporum puncta& momenta inuadam. 2sitatis enim cursum inhibere nemo, qtituis uti potest. Similes nos sibi natura esse voluit. . Diligentissima est illa mater nostra: gignit ut corrumpat, corrumpit vigignata Ita cum utrumque agit, in neutro cessat tamen. Si cessare enim posset, posset non esse. Nunc agendo aliquid, omnia constituit, se tuetur. Ei quisquis est dissimilis, spurius &iblegitimus est. ei, autem qui cessat. Sicut enim motu sublato natura non est itagenerosus anumus ocio non torpescit,sed perit.Si quis enim sit, Viri clarissimi, si quis sit, qui hoc coelum si pra se,& errantes illos ignes,infra hanc terram nunquam cessante,ociosus ipse intuetur, hoc est, teste coelo desidiosus est, hunc ego hominem,aut certe id quod nos sumus, ut esse credam,nunquam adducar: quibus hoc uno ninmine mors grauis est,quod in ea quiescendiuriputemus. Ita autem siet,ut quo longius ab eruditione absum , tanto plus temporis mihi ad eam vindicem : & quo minus ad vos scientiae adfero, tanto plus vobis promittere possim

Dissicillima hic, no nego,victoria est. Reliquis cum hoste, mihi cum adolescentia, id est ni cum,decertandum est:qui victor esse non pos

SEARCH

MENU NAVIGATION