Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

sio DANIELIs HEIN sirsum, nisi vincar: nec superior e pugna euade re, nisi prius succumbam. sed tamen ad dis cendum nihil minus serum est quam id unde

incipitur.. vi dolendum minus mihi videatur,

quod aetatis parum huc adserre possim, quam

gaudendum, quia multum restat. Fingite vobis, in Circensibus certantes duos : hunc ad metam,sed cessantem; illum in carceribus edcurrentem. Hic qui cessat, vici oriae est proximus: qui non cessat, eam consequitur. Ita alter victor futurus judicatur ; alter est : alter peruenit ad metam; alter prope tangit.In currente enim nihil tardum : incessante nihil est maturum. 2Etas est,quae addiscere possit: an, mus, qui optet: mens, quae gloriam nec contemnit, nec effuse expetit: quorum alterum virtus est,sed paucis laudata : alterum vitium, sed magnorum virorum. Nunc autem ad vos venio,Viri clarissimi,ut ad Horatium nostrum

de eo enim nihil dicturus sum , quod multa ad eum diceda esse videam peruenire queam. Ac primum ad vos, Heroes nobilissimi,teque adeo, Iane Dousa, celeberrimae hujus AcademiaeCurator dignissime, clarissimi hujus ordinis antistes maxime; tibi, inquam,sicut gratias ago, quod ut filii loco semper me habueris,ira ipse hoc die, praeter morem, non tuum modo , sed & hujus Academiae, praesentia tua, quanti me facias, testatum volueris: sic te per humanitatem tuam, reliquos enim indoctio-

532쪽

o R A et x o N A sit res per eruditionem , Dousam per virtutem illi propriam obtestari solemus : non quod haec lasit virtus tua, sed quod prima: m

jus enim eruditionem promouere, quam habere ; in aliis fouere, quam in se admirari. te igitur, vir maxime, oro obtestorque, ut tantisper dum me audies, eruditus esse desinas: . scientiam seponas , beneuolentiam induas. Tecum autem quomodo, aut quibus tandem

verbis agam , Neotadi amplissime a Quem

ante annos 'iginti doctorem haec Academia habuit: nuperrime patrem accepit. Gratulor ergo,gratulor ,Vir magne, utrique nostrum :tibi de honore nouo: mihi de beneuolentia hac' tua. Qui primum tantae dignitatis compos, non prius in hanc urbem quam in nostrum hoc auditorium venisti: vi,si digne de te loqui hoc loco velim , publica mihi voce opus esse

videam. cum omnes tibi tantum acceptum iferant, quantum oratio mea persoluere non potest. Te vero , incomparabilis Scaliger. Vt amare debeo , sic metuere nonnihil non possiam: non quidem, ut natus parentem: --rum ut qui timide causam suam agit, judicem: non quin causae confidat, sed quod de sed exhausta sapientia, perspectam habeo et cui. Yt quisque maximus est, ita libentissime cedidive jam Scaligeri nomen quod de Tullii eloquentia

533쪽

sia DANIEL Is HEINs Irquentia dixit Rhetor in non pro erudito homine, sed pro eruditione stimatur. Sed tamen a te, Maecenas magne,atauis edite regibu3 ,hoc petam; ut dum me docentem audias,doceri velle existimes.Vos vero, Viri clarissimi, Doctores obseruandi, tuque hujus ordinis princeps, Paule Merula. accipite eum, qui non modo prosecisse se sub vobis gloriari solet ; sed "idie id fusturum sese sperat. majori cum remini tamen: ut qui ante a vobis didicit, sed sibi tantum: didicit, ut discat; nunc vero, Vrdoceat: antehac quae uni prodesse poterant, nunc quae pluribus. Sic nihil mihi ascribo: nihil vobis detraho. Nam dc vos multos docebitis. de paucos ego: idque ope vestra. Vt jam nec beneficii vos in me collati poenitere possitiquo d id in alios transfiandam:nec id ipsum male collocatum videri,quod agnoscam. Vos vero, Iuvenes nobiliaimi, accipite socium dc

commilitonem quondam vestrum, nunc etiam amicum: qui certe optat, tam se in posterum prodesse vobis posse, quam vos hactenus amare potuit. Sed quoniam alterum potentiae, alterum voluntatis est; respicite aequitate

vestra quod adest , supplete beneuolentia

534쪽

CRATIONES. ORATIO XXXII. oratio Scipionis , postquam in Africam venisset, ante primum con lictum.

ΡRaeclare eo primum die tibi prospectum

est, Miles, cum hos gladios has manuS, inter perfidiam Poeni & salutem tuam posuisti. .ippe violator foederum, contemptor Deorum, fidei ignarus, quae mortalibus sanctissima habentur, omnibus, praeterqu horstibus, metuendus est. Dolus, perfidia. crudelitas, cum simplicitate hominum & miseria,

non cum virtute,pugnant : cujus mercedem

Deus in aperto posuit. Relliqua in acie,interque tela ferientium & commissas manus, nec autoribus praesidio, nec aliis terrori sunt: imbellis vero fiduciae vestigium in animis relinquunt. 'Quicquid securitati nostrae patuit, hoc die euasimus. In aduersam terram sponte venimus ; Italiam in Africa vindicaturi, nisi non vultis. Carthaginem petimus,ut Romam seruemus. Focos & aras, liberos &conjuges, Deos quoque ipsos, praemium victoriae habemus. Vinci non pssumus & superesse: neque fugere hostem, quem per mille incommoda vix inuenimus. Nemo pertinacius amicum quaerit.Ventos,& procellas, & iratum Iouem,& quaecunque alii timere solent, spe pugnandi tulimus: Mortem quoque, hostis videndi causa, sortiter contempsimus. A quo nihil vos

535쪽

si DANIELIs HEiNs II sejungit amplius. Patriam, opes, & salutem in virtute ac manu gestatis. Siquidem pugnando

vincere instantem mavultis,quam prementem fugiendo mori. Inaequalis tergo cum manibus pugna est.Stultissimum est salutem ex ea parte . sperare, quae tantum in vulnus patet. ullic

quid consilio fieri debuit, tum effectum est

cum licebat; non modo caute , sed & timide.Quod jam restat,in audacia habemus. Maxim nim prudentia est , omnia consilientem a tuere, pugnantem nihil. Quippe nec timori locus , ubi metuendo non vitatur probrum,sed incurritur. Qui in acie extimuit,

jam commisit quod timeri debet. Nam &victus,& miser,& insemis est. Nec timere gra- uiora potest,quam quod fecit.Quin & illa, cui nihil aeque metuendum ignaui illi putant,m e-

tuentem mors sequitur , sequentem metiatr.

Itaque qui expugnare metum potuit, eodem tempore,& mortem fugit,& hostem vicit.aut utrumque sellem contempsit: quod utroque majus est. Quia naturae vitio fit,ut cadas;virtute tua,ne fugias.Si quis autem vestrum est, Miles, qui vel mori non malit & vincere, vel postquam victus est,mori non possit; abeat, exce-ciat,viris locum relinquat.Ex alio acre flagitio- sim spiritu trahat:ubi inter scortorum suauia, & ebriorum ructum eunuchorum greges,& turpi morbo laborantes mares, & exoletorum agmina,petulante animam expuat: unde evita

536쪽

O R A T I . N E S. SI e vita,tanquam e ganeo, lubidinum satur excedat.Tibi vero dico,veterane,quicunque eo. dem tempore & vincere cogitat & non mori, ociosus est. Neque magis tua refert, qua parte Cadas, quam qua natus es. O quam pulchrum est, cum omnia praeclare gesseris, negligenter morit Multa prius meditanda sunt : quomodo aciem instruas, instantem ferias,fugientem

premas. Si quid post haec temporis superest, cogitabis quam sit turpe vinci.Vltimum quod

cum dolore magnus vir amittit, libertas est: quicquid ulterius timetur,citra miseriam con-ustit. Elige utrum velis: vel impenditur vita, . vel amittitur. Quicquid hodie virtuti negas , cras morti debes. cujus jus non perit, sed diffinditur. Equidem cum vultus vestros video, oratione abuti pudet, Miles. Novi enim ingrata esse verba, cum ferrum in manu

est. neq; tantum oratione animo alacritatis asdi, quantum mora festinationi demit. Nemo enim recte monetur ut felix sit,nec impellitur, quo volat. Rideo iape Xerxis consilium. quicum mare copiis strauisset, terret milite replesisti,neq; ullum relliquum, praeterquam in quo

vinci posset, spatiuin fecisset, turmis singillis lorarios dedisse fertur,qui a tergo cessantes se-rirent,flagrisq; ad virtutem impellerent. Vt in

tanto numero nullus esset,quem non flagellarent Vt vinceret, cogerent ut fortis esset. Meo

quidem judicio , Barbarorum ignauissime,

537쪽

sis, DANIELIS HEINs II non exercitum ducebas, sed armentum: n

que dux eras , sed bubulcus. Bobus orbem impleras. Pecudes prodigiosa ista tua classis

venebat. Graecorum vero etiam me miseret,

si aliquid ab his timere potuerunt, quorum nemo ibat ad praelium,sed agebatur. Lacedaemonios vincere potuisse , non miror ; sed voluisse indignor. Poterant enim fustibus cogi ut recederent, qui loris impellebantur ut venirent. Indignanimi,ut video,nec tam fiactam Barbarorum ferre ignauiam potestis: neque hόstem amplius timetis, sed turbam. Pauciores enim estis. Credo. Sed Romani tamen: etiam animo pares, ubi numero inferiores estis. Nemo de sortioribus quaerit, an suffecerint: nunquam pauci sunt, qui vincunt. Hostis Poenus est : cujus nemo fortis quicquam praeter fraudem timuit. Mens subdola,

scelestus animus, Dis hominibusque, postremo sibi inuisus ipse. Quantum immanitate possit,illustre documentum vos estis:quorum tormentis cruciatibusq; propinquos patreisq; sustulit, aut indignas hominibus leges praescripsit: citra mortem maxime crudelis. Uenas palpitantes , semimortuosque vultus Merrantes oculos, laetus intuetur. Gemitus δίsiispiria saepe moriemium audit cupidus. Neque enim clades vestras jam repeto: ne dolorem potius animi quam fiduciam pariam. D cinum, dc Trebiam, & Trasimenum,& fatale impe

538쪽

Ο R A T I o N E s. IIT imperii nostri vulnus Cannas , hic commemorare, antequam dedecora ista eluistis, pudet. Crudelitatem belluae videte. Militem itinere & oneribus defatigatum c pulcram hercules laborum mercedem ) pedis par te immaniter saccisa, volucribus reliquit. Alios cum feris,quosdam inter sessi,sed ad mortem omnes, dimicare jussit. Etiam in ista ludibrium quaesiuit.cum terrarum Victor populus, pontis loco viam properanti dedit. Vt,

quae alia immania patrauit, nunc omittam. Quae per omnesDeos uno proelio pensate.Imperare iis potestis , quorum imperium timetis. Si Annibalem metuitis, cum Syphacibus res vobis erit. Quos jam vinci posse, docuit Hispania. Illum esse absentem Dii voluerunt, non ut sic euaderet, sed ut victum se audiret,& quas debet poenas, tandem sic persolueret. Scelestissime hominum, fortis in captiuos : totam hanc immanitatem hodie vituri venimus. Caussa jam vincimus. Fortunam aut exorabimus, aut cogemus. Superos inserosque tibi aduersos fecisti. Alteros enim perfidia ac sceleribus irritasti: alteros crudelitate tua auxisti. Quod si manes injuria tangit aut

penetrat , neque cum vita sensus abit ; totis cum inferis aduersum te tuosque pugna bimus. Erumpent alicunde infelices Romanorum umbrae , quibus vitam aut extorsu

aut miseriorem ipsa morte effecisti. Praeterea

539쪽

sis DAN iELrs HEIN si IMiles, quicquid hic vides , nunc Poenorum, mox virtutis erit. Sed majora sic seruatis. Pulchram vobis rerum natura necessitatem imposuit, quibus felicibus esse non licet, nisi pariter & fortes sitis. Postremo, ne quis de vita magis cogitet quam de victoria, meo conssilio effectum est. Nauesque is aduecti sumus,jam soluerunt. Inter hosten3 versamini & mare. Vtrinque mors est. Illinc etiam vincere potes, hinc tantum perire. Qilid adhuc dubitas 3 Miles, jam eligendum est. Aut vinces, aut morie

Hoc, quem videtis, Athenienses, sanguine,victoriam vobis peperi. Nemo vulnera filii mei quaerat. Sic stetit cum pugnauit. Dubito an moriendo vicerit, an vincendo sit mortuus. Mors certe victoriam non interrupit, sed continuauit. Bis vicit; semel Xe Xen, iterum naturam. Mille vulnera pertulit, plura optauit. Totam Asiam sustinuit, nec cecidit: mortuus est, & stetit. Quod potuit mori, culpa Naturae; quod non cecidit, laus illius est. Rerum Natura, tecum mihi res est. Quare aut coelestem filio meo animum dedisti, aut mortale corpusὶ Moriantur qui timerem tem

540쪽

ΟRATIONE . FI' mortem possimi. Ille nec cadere potuit nec vinci, dc coactus est mori. Ille corpus non reliqait, sed a corpore relictus est. Primus est qui naturae cessit, de qua triumphauit: primus qui vivus vicit,mortuus non jacuit:primus qui virtutis documenta post obitum deditiprimus qui vitae spatium ipsa morte extendit. Quo honore dignus vobis, Athenienses, videtur, quo praemioὶ Nam si fortiter in bello cecidisse laus est: ille & fortis fuit, & non cecidit. Quaeritis, an mortem timueritὶ ne sensit quidem.Sepulchrum ambire debeam, nescio, an recusare. Vtinam loqui post mortem,Callimache, posses, sicut potuisti vincere: responderes hoc modo:Pro sepulchro, Athenienses, memoriamei vobis mando.Pudet jacere inter reliquos,

quorum multi ante mortem ceciderunt, nemo in acie post mortem stetit. Repetunt ignaua corpora terram, & in matrem suam toto

impetu feruntur. Abstine manum quicunque es, ne crudelior sis ipso hoste: qui occidere

potuit, nec potuit mouere. Nemo mihi statuam erigat. sussicit hoc cadaver. Nemo de Persis erigat trophaeum. sufficit hoc corpus. Vos Barbaros virtute vicistis: ego socios exemplo. Cur torpetis manus, cur non amplius pugnatis Z An timetis, ne quis non sit crediturust Ego vos hoc metu libero. Non minus cre

SEARCH

MENU NAVIGATION