Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

ORATIO XXXIV. Laus Pediculi, ad Conscriptos Mendicorum Patra.

8 Acxum morbum esse opinionem,uere pariter ac eleganter,Patres Mendicorit,ab antia quis proditu memoriae est. Cujus tanta vis est, ut si quem vel leuiter afflarit, eum, tanquam vinctum constrictumq; teneat, neq; ad veritatis lucem oculos attollere permittat. Id vero vel inprimis deplorandum,quod judicia,in quibus de salute agitur mortalium, cum semel tenuit, staffragia sententiasque moderetur, &in partem alteram , quodcunque animo concepit , ferat ac decernat. imo hercules pro judice se gerat. Quod in causa rei nostri manifestum esse, quis tam nullo praeditus est sensi, qui non fateatur λ Pediculum hunc, celebre animal ac cuiuis notum , hospitem ipsius hominis domesticumque, ortum ex homine ac creatum , in iisdem socis ac laribus eductum, ejusdem fortunae, Penatium, & si quae domestica sunt vobis sacra, omnium participem,Vestrum vero comitem fidissimum , premunt libenter homines, &in contemptum, quan tum possunt , hactenus adducunt : neque terra jam & mari, sed quam unam habet vitae ac fortunarum sedem, corpore humano inter- dicunt ac proscribunt.Cujus rei causam si quis quaerat, nullam praeter unicam inueniet opinionςm: quae vi penitus ex animo tollatur, ad salutem

542쪽

O R A T r o N B Fit salutem rei interesse existimo. Quam ut vobis diligenter commendem, satis est: si laudes ejus non ignotas vobis esse sinam. Ajunt primo Qmnitam, infame esse nomen. Dii ve stram demi quod a parte honestissima desumptum esse, ipsi ne negare quidem audent. Vnde Podem primo, mox Vt, blandientes ac amantes s lent, merito Pediculum dixerunt. non profecto minus casta voce, quam aut Oedipum aut Polypum :in quibus eadem vox extat. Opinionis ergo vim videte,ac semel penitus perspicite. Pediculorum montem, populos Pediculos,Pediculorum siue agrum siue flumen, dici nemo turpiter existimat. ne de foliorum& fiuctuum pediculis hic agam. Quanquam equidem Romani,ne praeclara quidem & magnifica deesse illis voluerunt nomina. Vt cum Serpentes &Sexupedes dixerunt. Multo vero minus Graeci,qui ab ipsa rationis ossicina, cerebro humano, unum inter caetera imposivere. Hebraei quoque ab esticaci voce canan, quod

fundare illis unde can, quod est basis, pes,sive findamentu dixerunt.Vel quod puncti in stat

animalium majoru fundamenta sint,vel quod multis pedibus, ut basi, nitantur. Ergo cinnim

genti antiquissimae vocantur. Graeci Sac rum interpretes, σν - , non ut diuersia animalia,

quod nobis semper vistim, sed a sitatio dixere.

quia σκνων,id quod exiguu,aut paruum. Vnde Chaldaeis,a contracto corpore,& cociso

543쪽

322 DANIELIs HEINs IIcimsin. A quo dc Arabum camti: qua voce hoc animal designant. Neq; est: quod quenquam

horum pudeat. cum subtilitatem corporis, ac modum , virtus vel excuset vel commendet. quam & in formicis quisque admiratur. quibus summam quoque antiqui prudentiam asi scribunt. Neque minus nostri, cum humana corpora inuadunt, strenue rem gerunt. Ut de

singulis eorum dici possit, quod de maximo

heroe summus vates, δευς--εην Corporeparaus erat T deus ed maximus armis.-Quanquam sane reus noster, nihil ad se pertinere quo dicatur nomine , existimauit unquam. Quam praeclaram Diis potam/, sine dubio e Stoicorum barbis superciliisque, in quibus olim vixit, idem traxit. Porro cum a patria plerumque fontem laudis ac originem de oratores & philosephi deducant, quod Platoni quoque in Menexeno proba-rur, noster, neque Athenis neque Romae natus est.quarum ciuitatum laudes sepe ad fastidirim jam usque magni oratores celebrarunt. Patria pediculi estHomo.Cujus merita ac laudes praedicare velle, putidi sit & inepti. Sicut autem solus ratione praeditus est homo , ita ratio in summa ejus editaque parte, domicilium ac sedem habet: capite nimirum. Quam Prosecto sibi, tanquam arcem quandam, minime, Ut reor, contemnendam , merito delegit.

544쪽

.git. In hac nascit ac educatur, in hac opes stabilitas ac fundatas habet. Hujus incola &ciuis est. Non inferiora, hercule,secutus. Cum Vero , quod antiquus vates eleganter cecinit, vicino bono nulla res sit melior, ille mentem, ille intellectum , ille prudentiam ac sapientiam, vicinas ac propemodum domesticas hic habet. A quibus cum longissime absit asinus, obtusum animal ac hebes, solus pediculos,ut vulgo creditur,non nouit. Contra autem prudentissimi mortales, praeter hominem, diuinum animal ac vere primum, canem quoque ac philomelam ardentissime sectantur: quos ingenio praestare norunt. Ne non verum sit,

quod primum ab Homero,mox ab Aristotele est dictum, Cum similibus plerumque similes m Platoni imposuit antiquitas. Cujus pediculi prouerbio circumseruntur.Ne de Pherecyde & Alcmane, quos ad necem usque comitati sunt,hic dicam. Porro nobilissimi in

capite morantur.

plebs habitat Apersa Iocis. Nam,colonias,ut plurimum,ubiq;,investibus, in superciliis,in barba,deductit: licet non ejusdem omnes generis ac formae. Antiquitatem si spectes, supra Erichteuac Cecropem,ad Deucalionis tempora continuabis. Simul enim spueritu humano incalescere coeperunt saxa, hunc calorem reus noster est secutus. Qui ut quami. Soli ex felicitate ingenii diuinitatis

545쪽

3α DANIELis HEIN SI Ilongissime ab omni frigore versetur, sita semper interesse existimauit. Homo igitur e saxis, ex homine prognatus est pediculus: tanto nobilior origine,quanto saxis ac lapidibus nobilior est homo. E carne nasci Aristoteles e sanguine autem Theophrastus voluit. Vtramque nobilissimam esse corporis nostri partem, nemo ignorat. 'unt vero e corruptione nasci.& hoc telum contra innocentiam valere, crudelissimi actores arbitrantur. Nolite pati, Paries, impetitiam in foro vestro ad calamitatem rei,vltra veritatem posse. Idem enim homini, si pergant, idem cunctis animalibus eueniet. Ex corruptione enim sanguinis ut semen, itac corruptione seminis cum homo, tum & animalia nascuntur caetera. Quid formosius pauone Ze corruptione oui nascitur. Quid apibus prudentius λ quid foedum minus, magis autem necessarium in terris ξ e corruptione botiis nascuntur. Nihil enim generat ex alio Natura, nisi ista lege, ut aliquid corrumpat. &hac lege omnia conseruat. Vnde omnia mutari, nihil interire, a Pythagora praeclare dictum. Contra vero, ita me Dii ament, mira ratione factum dicas,ut eodem modo duo celeberrima nascantur animalia ; Pediculus JePhoenix. Alter e parentis sui cinere : e tende alter. Vt non sine causa utriusque originem scriptores nobilissimi conjungant. At vero,

Aristoteli si credas,nihil fieri e tende, jam vicarium

546쪽

carium diuinitatis , primum feceris Pedic

li autorem. Calorem nempe universalem. quem non sine causa creatorem Arabes dixerunt. cui cum hoc animal est procreati dum , naturalis quoque accedit. Iam si ed cationem videas : simul ac usuram lucis pediculus usurpat , iis artibus ac disciplinis instituitur , in quibus plurimum utilitatis ad

institutum vitae repositum existimat. Natare non discit. in continente enim habitat.

Neque literas de disciplinas. quippe quas pro desse parum ad virtutem doctoribus pleramque videt. Igitur in re familiari & domesticis negociis plerunque occupatus, quicquid

edendi exercitio ac cura relliquum est, contemplationi ocioque impendit. Facilitate avitem vitae, ad Homeri Deos proxime accedit. Cibum enim quo se sustinet,

non quaerit, sed in promptu habet: qui qumcunque se conuertit, sine apparatu fruitur paratis. Vt omittam aliud quod cum Homerica diuinitate habent commune. Ο ὐ si μου πινες - ἰνον. Nec stuges comedunt, nec libant munera faciti. Terram non exercent aut arant, sed humanas carnes vellicant lenissime ac pungunt. Consitutionem corporis si quaeras , pene oculorum aciem excedit. Membra quidem certe maxima subtilitate artifex natura texuit . ut ad

intellectum proxime accedant: visum autem

547쪽

DANIELIS HEINs IIvix admittant. Quod cum incorporeis propemodum commune habent. Qis nobilit te sua sensus excedunt. quare & la ratione penetrari possunt. Etiam cum atomis. equi- . bus architectus olim Leucippus, fabri Democritus de Epicurus , orbem construxerunt. Quas idcirco corpora materiai, corpora prima, primordia, rerum femina, item, materiem, familiaris Epicuri Romanus poeta dixit. Sed praesertim Acari, notus Aristoteli, qui & nomen idem sere, certe ab eodem, traxit: caeterum

nec diuidi, nec findi, & propemodum videri non potest. Qui si incurreret in oculos, neque modo ipse sed & membra sub aspectum

ungula, inprimis autem pedes, venirent, faxo protinus hamatum illud, asperum, ac leue atomorum, spe stares. Iam uiuendi genus placidum delegit ac tranquillum. Non volatile, ut aues, neque desultorium, ut pulex : sed pro dignitate vitae suae, stabile ac quietum. Passutardo ac composito incedit, neque quicquam

e philosephia tam amplecti quam silentium

Pythagorae videtur. Intentionem enim men-

tis nihil aeque ac strepitus offendit. Quae si

est continua, felicitatem quidem certe humanam excedit. Neque ab actione tamen prorsiis abstinere solet. Semper enim epulatur. Sociale animal esse hominem, ideoque ciuitatis fundamentum esse ac Reipublicae , praeclare dixit Aristoteles. Quod inpri-

548쪽

ORATIONEM 12Tmis nostro conuenire, nemo ignorare potest nisi qui non vidit. Nam & inter se de cum homine libenter sectantur. De forma Reipubliacae,qua vulgo utuntur, haud perinde pronum iudicare est . Nisi quod a populari minimum recedat. Nam & numero censentur, & judiacio a plebe ac dignitate non vincuntur. In bello, non tam cuneatim quam globatim i cedunt. Neque inter sese, quod & seriosim est in homine ac dirum, sed cum ipse homiane confligunt. De quo & cepissime triumphant. Neque minus cum eodem amicitiam constanter colunt. fide vero ipsem vincunt.

Siquidem

- cadis

Cum faece siccaris amici; Ferre jugum pariter dolosi.

At Pediculus constanter manet: nec seri nam venientem sequitur aut segit recede tem . nisi quod aduersia, hoc est vestra ea est praeclarae mentis generositas in inprimis dei vitur. Paupertatis enim comes est & assecla, Forumqκe vitat, sesuperba ciuino Potentiorum limina. Quare, ut olim Scipio, de quo antiqui, mi quam minus ociosus erat, quam cum Ociosas esset e ita vos , Conscripti Patres, nunquam minus esse solos reor, quam cum si ii in compedibus ac carcere versimini. Adssent enim

vobis comites perpetui ac fidi, qui in crucem

549쪽

118 DANIELis ME INSIrusque vos sequuntur , sed praesertim Pessul tas sive Plachulas quas vocant: quae plerunque

in pube, axillis, barba , palpebrisque stabulantur : quemcunque semel invasere locum, ejus ad siupremum usque spiritum tenaces. At de caeteris, inprimis mirum est ac prope supra fidem,quod dicturus sum. Nam ut Trojano rum Deos Magnos & Penates, cum iam urbem inuasuri ellent Graeci, eam reliquisse nobilissimi autores tradidere, ita isti, cum quem

moriturum vident, agminatim cedunt. Neque id medicos prudentes unquam aut philosophos fefellit. Vnde ariolos nonnulli dc

diuinos autumant. Res eorum gestas, si mensuram corporis intueare, paucas esse aut nullas, credas.

At simul heroum laudes ac facta parentum Iam legere, O quasi poteris cognoscere virtus, in diuersum protinus bibis. Ipsi enim, siue

ingenua, ut arbitror, modestia, siue quod Annalium memorias contemnunt,rebus aliis intenti, laudes suas, & quae fortiter gessere, non nolentibus hominibus, dissimulant. Syllam quidem hercule, terrarum principem, ac Romanorum ducem,qui bis Marium bis Mithridatem profligauit, qui Athenas expugnauit ac euertit, ferro Italiam ac caedibus miscuit, facto simul agmine invasere. Ne Arnulphos, Antiochos, Herodas, Maximinianos, Phere-timas, Honorios, Cassandros, hic comm

morem,

550쪽

ORATIONE s. Fry morem , reges omnes principes ue, ne nunc

ad priuatos eam. Cum quibus sine ferro aut milite congressi, illustrillimam victoriam ab . iis retulere. Vt merito, si quicquam judicare possum,usurpare de se illud reus noster possit,

Quos Latine reddidissem , nisi carmen Romanum fugeret Pediculus: Graeculis non sine causa aequior. Quanquam sane de reliquos, cum quibus contrahit, benigne ac familiariter habere solet. Non enim lancinat aut laedit quenquam, scd titillat. nisi si quos facto

agmine expugnat. Qua in re, ut recte in Phaedone ait Socrates, majorne sit voluptas dubites an dolor. nisi quod ex ipso sit quis tamen dolor hic est oritur voluptas. ctiam quidem titillationem, ita vobis gratam esse equi dem confido, Patres, ut praecipuuum ac ma xime jucundum paupertatis vestrae ac calami tatis condimentum esse arbitrer. Saepe vidi, quanta delectatione, modo tergum , modo caput, modo latus,modo partem aliam,quam leniter sollicitare hospes vester coeperit, frica re soleatis. Si voluptas enim, teste Platone, mera est repletio, ea autem nascitur ex indigentia, causam voluptatis vestrae quae in frictione summa est,ullam praeter hunc quem ac

SEARCH

MENU NAVIGATION