Danielis Heinsii Orationum editio noua; tertia parte auctior; caeteris sic recensitis, vt alia videri possit

발행: 1627년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

sso DANittis AEIN si Ilepidum est dicam) caput dum scalpitis,mein bra fiteatis, hoc ipso non extinguitis , sed generatis. Cujus rei causam vos philosephi docere possunt. Quid quod medici officio fungunturὶ Sanum enim optimeque constitutum iis esse caput quos inuadunt, ipsi medicorum principes fatentur. Iam in morte qua constantia, Dii boni, qua praesentia est animit saepe enim fato jam vicinus,& in pectine ipse situs, in quo diem claudere supremum solet, spatia

securus ac sine ulla mentis perturbatione conficit: ne quid praeter vitae anteactae dignitatem agat, aut existimationi suae maculam inurat. cuius magnas Iraeclarasque animas , praecipuam habere semper rationem constat. Augustus quidem Caesar ευ9-ασγαν , hoc est, mortem facilem ac repentinam exoptasse semtur. Quam me judice unus hic consequitur. Non enim lentis, non acutis conficitur dot

loribus. Non laterum, non renum, non vesicae morbos experitur. Puto, quod nascente illo Uenus in octavo ab horoscopo loco constituta fuerit. quae, ut mathematici praeclare docent, mortem facilem , & ab omni immunem dolore, generi mortalium , in quo non postremum noster locum obtinet, decernit. Ille autem pollice conuerso, protinus extinguitur. Ea tantum parte deplorandus, quod immerito. Quanquam nec idcirco miser dici potest. Nemo enim innocentem s

552쪽

OR APT r o N E s. 13 item dc calamitosum , recte infelicem dicat. Quod 3c ante mortem Socratem dixisse ferunt, cum amici quidam ideo dolerent,quod

immerito id euevire viro optimo existimarent. Et plerique morte acerba extinguuntur: ideoque, sine pompa, ludis ac praecone, taci to non indictivo funere, exponuntur veriusquam efferuntur.Forte quia intra tyrocinium&ante sumptam publice virilem togam moriuntur. Vnde & intestati,ut plurimum, discedunt. Atq; haec quidem pauca sunt de multis. Nam quis omnia se posse speret Z Cum praecipuus scientiarum omnium consultus ac inter-- pres maximus Homerus, si quid Graecis creditur,naturam ejus cum quo semper vixerat,aenigmate delusus, explicare non potuerit, reique tam excella victus taedio, cum vita morte commutarit. Forte de in poenam. Sunt nonnulli

quippe, qui de dignitate ejus parum reuerentur alibi locutum ferunt. Grammatici inprimis: qui a reo nostro nunquam alieno animo fuerunt; paterni ejus hospites ac familiares. Vos vero, Patres Principesque Mendicorum, etiam atque etiam in posterum videte, quid

agatis. mippe si fiapplicium delectat; relegatio in promptu aut exilium. Possimi enim aut in terram comiter deponi, aut, quae vestra est ciuilitas, in alium honoris specie cum voluptate ac iudicio transferri. ubi aeuum,sicut

prius agant, neque quicquam praeter locum L l a . mutent.

553쪽

131 DANIELIS HEIN sirmu ent. Exemplo sane res non caret, & proficere in re magna, serum nunquam esse debet. Prudentissimos mortalium ac prope solos sapientes, Indos jam inde a Gymnosophistis, esse habitos, ignorare non potestis. Gentem apud eos esse ferunt, Bancanam quam vocant,ea parte quam GuZZaratam dicunt , qui cum admirandi hujus animalis soli prope intelligant praestantiam ac dotes, fo-Vent , quantum possunt, de hospitio indulgent. Caeterum, ut mire est foecundum, ubi

generis propago jam diffundi coepit,

Et nati natorum, ct qui nascuntur ab illis, e deserto sacerdotem vocant, qui diuinis eos manibus cum cepit, suo sibi capiti imponit, ac deinceps liberaliter educit. Sunt qui captos in parietum ruinis ponunt ac occultant: si quis autem mortem dum assistunt inserat aut tollat, lachrymis ac precibus plerunque intercedunt, ne in oculis atque in conspectri sio tantum facinus patretur.Quae si nihil possunt, auro vitam singulorum redimunt. quod protinus persoluunt. Cum quibus prudentissimi mortalium Iudaei hciunt: a quibus, ut eorum sapientes tradunt, naz a 'nn,hoc est, qui sabbatho pediculum trucidat, reprehenditur. quos dc ad luminaria, quae tum accendunt, venari nefas habent. Haec si nunquam audi-uistis, saltem nunc vos tangant, dc religione animum commoveant. Miseremini per ipsas

eorum

554쪽

ORATIONES. I eorum umbras ac manes, qui crudelitatem vestram sunt experti. Parcite miseris, supplicibus, victis, consanguineis vestris ac propinquis: qui e vobis nati, a vobis educati sunt. Qui vos colunt, vos sequuntur , vobis haerent, qui utranque vobiscum fortunam experiri sunt parati. Cauete, ne dum solam hic,ut alibi,opinionem sequimini,multis modis a veritate aberretis: aut dum nihil praeter persu sionem tuemini, scelere eam cumuletis.

Sequuntur, qua Apra in hunc locum rejecimus.' Ac primo

Da Auceto Ret Libelli de Mundo,emius prus Orationem X. Ist mentio:

OMnium controuersiarum grauissima delibelli hujus autore est, quem praeclari quidam nostrae aetatis viri asscripserunt Aristo, teli. A quibus quia abeundist nobis videmus,il lud viri diuini NicomachioruI.c.vI.nos sol bitur.vbi cotra Platonicas disputaturus Ideas, molestissimum sibi esse illud, quod a viris dis. sentire amicissimis cogatur,idem ille Aristote les profitetur. Neque minus tamen addit,δοξ εἰίω: e δειν, ὁ γ σωὶ ρμα γε β

555쪽

φους οντας οὐχ pota L ἴντ ιν φίλοιν,οσιον προῖμιαν ἀληθ/αν. Idem nos dicemus, & amicis salua veritate concedemus reliqua. Primo autem, aliorum argumenta proponemus ac refuta

bimus:deinde & nostra proponemus. Vtrius que autem finis erit veritas. Primum & praecipuum est eorum, qui Iustini Philosophi & Martyris nituntur testimonio, cujus verba in Admonitione ad Graecos

autem in eo quem ad Alexandrum Macedonem scripsis libro,breuem quandam philosophiasiua delineationem proponit: ubi manifeste quoque ac persticue Plato stollit sententiam.Neque enim in ignea ubstantia pultesse Deum,sed vero quintum aliquod aethereum atque immutabile constituit corpus, in quo eum ponit. . Locus alter mox sequetur. nunc hunc via deamus. Ait ergo primo omnium, Aristotelem philosophiae suae, in libello illo, brevem delineationem proposuisse. Atqui tantum abest, ut hoc huic conueniat scripto,ut ne qui

556쪽

ORATIONES, 13Idem id inscriptio admittat. Sive enim vera ea sit & legitima, nihil minus quam compendium philosophiae promittit: siue sit falsa. ut mox esse ostendemus , nulla tamen dari huic operi conuenientior potest quae tam magnum aliquid promittat, cum res ipse hoc non sinant. Vbi enim hic est celeberrima &illa Logica, in qua praecipuum Aristotelis inuentum est,demonstrandi ratioὶ Vbi totum illud, quod vulgo vocatur,& ad mores aut Renapub. spectat3 Contra vero, cum nihil hic sit, nisi quod ad contemplativam resertur; hujus quoque partem illam strictim tangit quam Philosophus absoluit, eam autem quam vix tangit, fuse persequitur. Nam cum uniuersum hoc, & quicquid existit, duo comprehendat, ea quae& quae dicuntur, veteres posteriora absoluisse Aristotelem, in prioribus vix quicquam scripsisse, fatentur. Ita ut non defuerint, qui ne quidem operam in iis positisse eum notarent. Quo Ammonii illud ad C

tegorias spectat. ου-- ριονα-ως

id est, Neque enim solum G qua in mundo fiunt, nquidam arbitrantur, sedct ea qua supra illum, n rat. Illud autem ut probaret, quia aliud videbat nihil, quam jejuno usis argumento esti Addit enim, rei Theologicae peritum sitisse vel ex eo posse ostendi, quod octauo N x.

557쪽

136 DANIEL Is HEIN fri Auscult. lib. primam docet causam, neqge perst, neque per accidens , mobilem esse. Ergo aut stipes, lapis , plumbum Ammonius Lit, qui hoc

argumento usus est, cum in hoc libello ea de diuinitate & Deo , de potentia, Vt, prouidentia, omnipotentia, dc mediata, ut ita dicam, omnipraesentia illius, dicantur, quae non sine maximo stupore ac admiratione,

ipsi Christiani legunt: aut libellum, quod dicebam, illum nemo illo tempore,philosopho asscripsit. Quid quod duas causas adfert Plu

toponus, cur in naturali contemplatione haeserit, mathemarica autem & theologica vix attigerit Aristoteles 3 Primo, quia naturalis contemplatio εο μαὶ E.ον τῆ φυ- τλκμεπιρα, id est, magu cum natura nostras con iuncta. Secundo, OG f

ἐξ ργισε ιέναι, το quia theologica se mathematica a multis ante Aristotelem e culta erant: naturalis autem pars non item. Quomodo igitur Alexandro sitae hic Philosophiae compendium proponitρ quod non est docere sed repetere. Adde quod aut nihil haec ad Alexandrum, aut minus certe, quam quae πζαῖκα vocantur. Cur enim non iis potius de rebus scripsit, quae vel quinto Politicorum tra tantur , ubi de Rerum publ. mutationibus ac conseruationibus earumque causis agitur: aut quae septimo,ubi de optimo statu agit,automum

558쪽

Ο R A T I o N E s. y3Toctauo ubi de liberorum educatione multa dixit ρ Cur non aliquid de regno ad regem tantum Z Quod profecto fecit. Scripsit enim librum De regno ad Alexandrum' Ecce Am

δει βοι πλευ ν , id est, Scripsit o ad Alexandrum De regno, unico volumine, in quo rationem regnandi illum docet. Quo & Plutarchus libro De Ale

id est, Alexander autem re ipsa doctrinam eam e pressit. disque enim scut Aristoteles suadebat, qui quidem Gratas regie, barbaros vero heriliter tractare eum jubebat. Alterius vero ad Alexandrum libri, nec Ammonius nec Laertius, in prolixo illo Indice meminit. Apud quem De coloniis brum inuenio, qui Alexandro inscriptus erat. Sequitur in Iustino , Vbi manifeste quoque ac persticue Platonis tollit sententiam. Neque enim in ignea vult Deum esse essentia,sed vero quintum athse reum, &c. Vbi vero in hoc scripto manifeste& expresse tollitur sententia Platonis3cum directis verbis in essentia quinta Deum statuat. Etenim capite quidem secundo, quinta eL sentia statuitur, sed, ut mox audiemus,sine ulla Platonis reprehensione , quod putarunt tamen docti viri: sexto auxem , Deo locus,

559쪽

133 D A N iE LI s H E i N s irverum in suprema coeli parte, tribuitur. , Sed jam reliqua audiamus.Ipsa enim verba adducit Iustinus: γε ζαφε γοῦν ἄτως, οὐχ' ως

ἀρω,ον MAO e νεφέλη n. Ante omnia iulud notandum est, hujus scripti autorem, non modo opiniones interdum sequi Aristotelis, ut de essentia quinta quamuis ne quidem Plato, sicut infra ostendemus,multo aliter de ea locutus sitὶ sed &saepe verba imitari & exprimere. Vt cum Aristoteles, exempli causa, lib. II. De coelo, cap. I. de Deo dixisset,

Talia sunt plura , quae jam praetermittentur. Porro quod ad locum priorem, quem adducit Iustinus, ne quidem in hoc scripto extat, sed pro eo non dissimilis. qui fortasse ex illo adumbratus aliquatenus videri posset. οὐροωου

Hoc longe est aliud. Primo enim nihil hic de loco Dei, sed de quintae essentiae origine, sue aetheris

560쪽

ORATIONE s. 139 aetheris etymologia. Secundo, qui hic reprehenditur, non est Plato, sed vero Anaxagoras. Id qui non existimat, ipsum Aristotelem audiat, qui de tota hac re ita lib I. De coelo.

MBO ἀντ πυρο id est Ideoque quod aliud quo sit a terra, igne, iuere is aqua, corpus primum, I cum omnium alti imum athera vocarunt: ex perpetuo enim ejus se aeterno cusι desium erunt hoc nomen. Ea autem voce Anaxagoras abustus est, cum aethere utitur pro igne. Vbi Simplicius, niλαμ-A'ναξαγορου , ου κοιλως εwμολογύντ τὸ ζονομαι re τά ab V, c - τοῦν μυου Mnύδδὶ ἔ πυρος. id est, Reprehendit autent. Anaxagoram, quod non recte atheris etymologiam ab id est, ardere, deducat, O idcirco pro igne νω- tur.Neque ergo locus hic usquam extat quem adducit Iustinus, neque Plato reprehenditur, in quinta essentia, sed Anaxagoras. Quod ad locum quem adducit alterum, Homeri quidem versus, sed aliter citatus, hic legitur: hoc, nimirum, modo: καθ' ονλογονου κοιλως ή, - νο ἀναπιφωνητ', Zῶς -ουρανον- BOs νεφέληαν. Ethaec quidem de Iustino. Argumentum secundum ex Apuleio peti-

SEARCH

MENU NAVIGATION