Spicilegium Romanum a cura di Angelo Mai Synodus Constantinopolitana, Constantinus diaconus, Severus ant., Leontius, Nicephorus patr., Nicolaus I. patr., Photius Ad Armenios, et minora alia

발행: 1844년

분량: 945페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

HOMILIA

Ei angeliea modo elaudenda nobis tuba aj est, modo tacendi nobis sunt apostoliel sensus, ut tua tantum lamentali nis propheticae resonet cantilena, quae dieit: α obmutui et . humillatus sum, et silui a bovis, et dolor meus renovatus . est. . Renovatur dolor pontineis christiani, quando gentilium error nee veterescit tempore, nec tanto fidei sulgore dispergitur. veniunt dies, ecce kalendae veniunt, et totadaemonum pompa pro dit, idolorum tota producitur ossicina, et sacrilegio vetusto anni novitas consecratur. Figurant Saturnum, laetunt Iovem, sormant Herculem, exponunt cum venantibus IV suis Dianam, circumducunt Vulcanum verbis hanelantem turpitudines suas, et plura quorum quia portenta sunt, nomina sunt taeenda; quorum deformitates quia natura non habet, creatura nescit, fingere ars laborat. ει terea vestiuntur homines in pecudes, et in seminas viros vertunt , honestatem rident, violant ludicia, censuram publicam rident, inludunt saeculo teste, et dicunt se saeientes ista lineari. Non sunt loca, sed sunt crimina. In idolum transfiguratur homo. Et si ire ad idola crimen est, esse idolum quid

videtur Τ Αd Dei imaginem factus est homo. Qui equid in te imple propria deformitate intuleris, ad Del pertendit iniuriam.

Plano non sunt he ee usquequaque tua vota, Sed ex parte maxima sunt iudicia Dei; ut eorum, quorum per Deum periteultus, per te Saeculorum pertendatur et maneat turpitudo. Namque talium Deorum lactes ut pemigrari possint, car-ho desieit; et ut eorum habitus pleno cumuletur horrore,

ain In alio eodica laetio pro tuba. sh Co ld. vernantibus.

272쪽

223 paleae, pelles, Panni, stercora, toto Saeculo perquiruntur; et quicquid est consusionis humanae, in eorum laete colloeatur. Et peius operantur qui orant bestiola sua ubi ignem accendunt, et in tali insania considunt: putant honum opus

sacere sibi, et sic incurrunt grave delictum. Quia ille inter tales Deos magnificentior creditur, qui inter turpes turpior invenltur. Et ille magniscus habetur, quem pro deformitate singulari potuerint ipsa monstra mirari. Impletum est in illis prophetleum maledictum: α similes illis fiant qui laclunt ea, i, et omnes qui considunt in eis. . Et hoe Christiani vident, Christiani expectant ain, admittunt in domos suas, Christiant in domibus suis recipiunt 3 immemores illius apostolici dicit: quoniam qui talia agunt, digni sunt morte. 'Sed dicis: qui faciunt ea . moriantur. Non te excusat Sermo quem Voluntas necusat, nec separat Officium quem constringit et adiungit adsensus. Audi quid sequitur: a non So- . tum qui laciunt ea, sed et qui consentiunt lactentibus . . Rogo vos, vel inter mala cessent mala. Credite, credite, dinsicerent, si ea Christianorum simulatio non transiret ibin. Fugite ista, o Christiant, fugite: elaudite vos ut non videatis

talia Insanientes: claudite vos vestrasque domos, quia Deus qui in occulto videt, circumveniri non potest in aperis. ExΙ- te, exite, sicut dixit propheta de medio eorum, et separamini ab eis, et ne immundum tetigeritis: ut tandem nostro resipiscant studio, qui hactenus nostro conludio sunt decepit. Fugito ergo daemonica ista, si divina desideratis audire. in continuatur in uno e codicibus, tamquam pars Pra dicti sermonis sic: quamquam non dubitem Vos, kariSSiml, per paternam sollicitudinem etc. qui videlicet est S. Maximiserano decimus seatus in romana Brunt editione, perperam

in codice cum Severiano conteaetus. aὶ Ita eodd. pro speetanι, ut alibi. bὶ Nempe tolertiret.

273쪽

PRAGMENTUM.

Placet nobis vacuam forte paginam occupare narratiuncula de imprudente quodam Phoeae imperatoris iussu , qui salutare baptismi mysterium sacrilegio et persinae inritorum Im eorum, contra morem ehristianae ecclesiae, polluendum O,stulit. Rem hane quinque tantum verbis attigerat vis manus bibl. Orient. T. II. p. 102: Phocas imperator Iudaeos bapti- rari compulit. Verumtamen integer Dionysii teatus in nostram linguam eonversus ita se habet.

Anno Graeeorum 928 lchristi 617ὶ lussit Phoeas imperator

ut omnes ditioni suae subiectu Iudaei baptizarentur; misitque Hierosolymam atque in universam Palaestinam Georgium provinciae praesectum, ut Iudaei euneu in ea et vltate finitimisque locis morantes ad baptismum adigerentur. Is primores illorum sibi adstantes interrogavit, num servi imperatoris essent 7 Quibus adfirmantibus, ait: mandat terrae dominus, ut baptismum admittatis. Silentibus ipsis; quid ni, inquit praelaetus, respondeus Τ Tune e primoribus unus, nomine rimnus, respondit: qui quid terrae dominus iusserit, eonfestim exsequemur, hoc uno excepto, quod praestare nequimus, quia nondum suscipiendi sacri baptismi tempus advenit. ΗΘ nullis, magnopere exeanduit praelaetus, Surgensque alapam uno inllixit dicens: qui servi estis, cur vestro domino morem non geritis 3 Mandavitque eos baptizari: atque ita volentes nolentes baptigati omnes fuerunt.

274쪽

JΝon posset aut verbis aut litteris expriini, sanctissime ac beatissime Pater, quanto Maudio quantaque laetitia intellexerim a sumptionem tuam ad Sumini apostolatus culmen, et te a Deo ad eam dignitatem assumptum, in qua bene administranda salus Christi lidelium Pontinetur i). Videtur profecto Altissimi providentia statui et conservationi ecclesiae catholicas ponsuluis- M. cum eum si hi successorem in terris conStituit, qui oves suas hoc est Christi populum tamquam paStor bonus Scimt paScere et ab incursu malignantium defensaret. Cognovi te senuior virum doctissimum esse, et ea doctrina excellentissimum in qua iit stitia et aequitas continetur; ut non aliorum, ut multis contigit, arbitrio, sed tuo iudicio verum discernens, rem p. Christianorum sanctissime gubernares. Scio te optimis moribus et vitae sanctimonia ita aetatem omnem ad hanc diem transegisse, ut ne suspieionis quidem locum ullum malivolis praebueris ad detrahendum. Scio te variis in relius gerendis ita versatum diutius , ut summam prudentiam summamque laudem fueris con-

electione Nicolat V. Dcintilicis sic Poestius etiam in epistola inodita ad Beneu letum aretinum lurisconstilliina. lib. xl I. eP. I. Habemus Ponti insem virum doetissimum atque utimum, et cui nihil uesit eorum quae in bono

principe requiruntur. Sed imperium diuelle suscepit multis in rebus conis turbatum, es quoia est usi ilius. mentim. Itaque di trahitur tanto remum turbine ae varieliau, ut neque sibi, ne e amicis more gueat. Ase eeris stitistit. et in primis honorat, earumque habet; Derum utor minissu hac tiaeentia. Cre .linabit a minibus multorum λεν minum, quibus cariυν mine vis quum Nirtus suit. Principis via idem sunt optima, et ut spero non eritatienus a priori vitu; quamvis cliorcillimum sit in principatu servare m uum , et iam te iam priorum meminisse. Sed his superaιiι σύ icultates omnes, et piartua virtuos Nuras operibus illustrabit. Item in epistola laedita. quase it,l praee dit ad Petrum Tliomastum. Te staudere electione hac novi Pontocis . arimodum probo: et recte et iure id facis. Est enim his. υι nosteruit Terentius, λι-O perpaucorum hominum, et quem caelitus natum nobia credam ad ornauclos atque excitandos egresti uoctrina viros.

275쪽

secutus. Scio in te Summum consilium eme Summam quo animi moderationem, ut haec tot tantaque dona ab Altissimo in te congesta, non Spem mihi tantum sed firmissimum testimonium praebeant, te a creatore nostro prae ceteri S nobis datum, qui

optimis consiliis et singulari virtute religionem augeres, fidem defenderes, pasceres oves Christi, teque omnibus praeberes tamquam divinum aliquod bonitatis et Sanctitatis exemplar lj. Scio tuam prudentiam, quamvis tempora mala sint et difficillimum videatur in tam eorrupto saeculo sequi verae virtutis iter, tamendisii cultates omnes cum nihil sit volenti dissicile superata .am. Semper in urduo virtutis actio constituta fuit; cuius opera qui sunt disiciliora, sto praeclariora videri Solent. Aderit tibi propterea auxilium eius, qui non elegit tuam Sanctitatem in hune

tam excelsum locum, ut eam relinquat Sua ope destitutam, sed

ut persciat quod incepit.

Sed stultus euo qui tam sapientis aures verhis meis inanibus obtundere audeam. Sed caritas, quam annis quinquaginta ad sedem apostolicam MeSSi, benivolentiaque et devotio qua erga tuam personam dum erat in minoribus assectus sum, cogunt me esse in scribendo impudentem. Tua enim humanitas patienter feret hanc insulsam verbositatem, ac Stultitiae meae quae a bona mente prosciscitur indulvebit. Ego semulus tuus sum, meque commendo Sanctitati tuae. Unum supplico, beatissime Pater, ut dignitatem officii, quo amplius quadraginta annos iunctus sum,

in me conserees, adscribasque inter reteros. Cum enim quatuor

Pontificum suerim spererarius, id non quaestus Sed honoris conservandi gratia cupio. Habes hic servum sine impensa, qui Omnia aget prout lacultas erit, quae Spectent ad laudem honorem et statum Sanctitatis tuas, quem conservet Altissi naus sospitem ad regimen ecclesiae suae sanctae. Florentiae ' XIII aprilis.

Nicolaum pontificem laudat Poggius etiam in opist in in dita lib. XII.

4. icod. s. I45. h. ad Dalmatium archiep Camaraugust. 8lc. P9nt rem habemus Dirum optimum ac sanctissimum. ab omni vitio alienum, doctissimum rem inter Omnes gutis noverim in omni genere litterarum. Mihi autem iam cus elat ia a viginti annis elapsis. Rursus Poggius lib. XVII. Py. 3I. lneu.ι eod. l. 226.ὶ laudat Nicolaum PP. Alc. Explicavit tepiscopus mutinensiis tonsto sermone Dirtutem , sapientiam , humanitatem , uoctrinum, et mores optimos S. D. x Pupae, lyxius me ema nostrum remp. benivolstntium sin--ωrm. Uua G re factum est, ut nomen eius celebretur eι colatur ab omni A , et merito iustus eι prudenti imus iudicetur, ut omnes η,em cretum conciμιiani. occlesiam Dei Sub eitia patrocinio ab eminentibus tempestatibus

emersuram.

276쪽

Veni Florentiam, beatissime Pater, incolumis cum familia, C. t. ni excepto eo qui elisiniicus rei norentinus. quem adhue tertiana febris vexat. Magna Omnium civium alacritate et plausu receptus sum, ita ut mihi videar aliqua in existimatione me apud cives esse. Insuper mihi, quod multi lacio, libertas est meo more vivendi concessa. Adeo tamen curiae consuetudo et iucunditas duleis fuit . ut videar non redisse in patriam sed a patria recessisse. Resero animum saepe ad Sanctitatem tuam, quae me uni- eo semper dilexit, ita ut in eius commemoratione vix seribendo contineam lacrymas. Resem mentem ad auliquam multorum consuetudinem ac suavi Mimam, quae essicit ut haec novae vitae institutio iniucundior videatur. Tameu paulatim haerebo moribus istorum, et continuo usu obsolewet paulatim curiae desidorium quod me nunc implicitum tenet. Fui et adhuc sum occupatus in comparanda domus supellectili, quae non parum molestiae attulit mihi. 'unc cum incipiam esse paulum liberior a curis reditio nil mortuorum consuetudinem , et cum uostris litteris redintegra Mratiam , a quarum familiaritate absui diutius quam vellem. Te oro per tuam in me caritatem, ne abicias memoriam hominis tibi deditissimi. Opto te bene et ex sententia valere. Florentiae XI' kal. ivliall.

III. Ni COLAO V. PP. Cum antea, sanctissime Pater, tum vero nunc expertus Rum C. f. Ibs.

maxime, quam suave sit et quam ceteris praeserendum rebus tum, quod legendo seri hemioque impenditur, quamque Iaudabile sit tempus quod consumitur in eo exercitio cuius munere agitur ne ipsum tempus nobis effluxime tamquam dormientibus videatur. Vivo eui in absque ullo rerum strepitu procul ab iis molestiis quae mentem conlurbant et curas ingerunt inanes quibus implicitus animus cogitationem deflectere a verae vi tutis indagatione cocatur Aulli rumores vulgi, qui ut plurimum sunt insaniae mixti; nulla praesentium temporum geSta, quae potius oblitteranda sunt quam tradenda memoriae; nulla rerum consilia, nulli bellorum apparatus, nullae acies ad me

deseruntur. Quid reges agant. quid principes, quid populi concertent, insenis Sum: ipsius rei p., in qua sum educatus, curas praeter quum praestandi ceus uS, et nae satis molestiae adserunt, ignoro. Denique romanae curiae, in qua omnem servie aetatem

277쪽

ponsumpsi, rura iam sere mihi delapsa est. Vacuus molestia liber a supervacaneis curis animus Versatur in leptione eorum . qui praesentium rerum studium abicere, et ad futura tempora mentem convertere exhortantur . eaque meditari, ea discere, ea tractare iubent, ex quibus aliqua elucescere queat virtutis laus: quod vero virtutis opus eme eximium solet, medentur animi morbis, monent modum cupiditatibus imponendum, areendas voluptates, futurae vitae incumbendum. consulendum animae saluti, unde venit, quo sit redit Dra, praemeditandum: iis antem praereptis mentem instituunt, quibus si pareremus, contiis nua selieitate vita hominum frateretur. Et certe haec vitae ratio, quae litterarum studiis, quae doctrinae, quae sapientum praeceptis, quae virtuti impenditur, est longe antefereuda rotiquis, sive regna suerint, sive principatus, sive opes, sive divitiae, sive quaevis alia bona quibus sortuna dominatur: sunt enim fragilia , imbecilla, momentanea, laborum, sollieitudinis, insidiarum plena, quae verissime infelieitatis instrumenta nobilia diei possunt:

haec vero solida, firma, stabilia, quae libertatem animo et co pori largiuntur, quae sollieitudines insanos demunt, patentem aditum rirtutibus praebent, omni mentem abstergunt molestia, vitam omni dignitate dignam praestant, et praeditam laude sempiterna. Huius fisententiae, quam Vera sit, tu ipso copiosus es testis, quem sola virtus nullis fortunae adminiculis adumbrata, sola praestantissimarum doctrinarum scientia, fiola litterarum studia, ex quibus virtutis nuxorunt incitamenta, ad eam quam merito tenes dignitatem ponti sciam extulerunt: ut eum omnia Deo no

tro, cuius providentia te fidei nostrae antistitem videmus, plura iis qui tua virtute ae probitate moti hunc tibi gradum tribuerunt, plurima tamen meo iudicio doetrinae et litterarum studiis debeamiis, quae et te insignem reddiderunt virtutibus omnibus, et mentem iniecerant ut quod aliquando precibus ambitionique concessum vidimus, nunc probitati virtuti sapientiae

tribueretur. Itaque nunquam satis dignas gratias bonarum artium studiis agere possumus, a quibus hoc tantum donum nostra haec sareula sus eperunt. It enim omittam cetera, Pacem, tranquillitatem, a bellorum fluctibus quietem, quae quidem pra clara sunt, a te nobis impensa, tua profecto virtute prudentiaque essectum tonspicimus, ut vulnus nonnullorum stultitia, ne dicam nequitia, Dei eeclesiae infixum. quo paene religio nostra meiderat, sanaretur. Quae Omnia si vere aestimare Pensitare-

278쪽

EPISTOLAE.

que voluerimus, Soli scientiae, doctrinae, litteris, accepta referre debemus. Quamobrem, Pater beatissime, si paulum temporis libris impertior, siquando mentem a Sensibus legendo revom, si a defunctis disco vivere, et ea ago ac tracto aliquando, quae tum mihi tum ceteris aliquid ad bene vivendum praesidii valeant aseserre, rectius mihi agere videor, quam iis negotiis impediri, in quibus magis sortunae bona quam dotes animi verearentur. V ruintamen eatenus haec a nobis tractari decet, quatenus etiam rei domeSticae consulatur. Durum quippe eSt egere, cum apud inferos egestatem turpem Virgilius describat, et contra osticium sit abduci a rebus necessariis, ut litteris vacemus. Quamquam bono animo me consolor, nullam egestatem, nullam inopiam, nullam fortunam te vivente extimescens. Sed eo maiori cura studiis nostris incumbam, quo ampliorem mihi spem . uberiorem voluntatem, mihi tua liberalitas praebuit. Sed nolo amplius obtundere insulsis verbis aures tuas, quas scio esse occupatissimas et plurimorum importunitate vexatas. Vereor praeterea ne mihi possis dicere: sus Miner am. Tua tamen laetus humanitate, postquam tecum coram loqui non datur, volui his litteris tecum loqui ut aliqua fruaris portiuncula otii non penitus ignavi. Commendo me tuae Sanctitati, et ut filii memineris oro, Si tempus detur. Timeo Aristotelis Senteu-tiam, amorem usu et consuetudine conservari. In Terra nova

die XXVI augusti.

Vellem aliquid posse litteris mandare, beatisSime Pater, quo C. l. Π6. h. tuae Beatitudini persuaderem, ne mei memoriam deponeres, prout multorum mos est qui parvam habent abSentium rationem. Sed nullum occurrit scribendi argumentum; ita rerum verborum ac sententiarum inops sum lactus: neque de rebus publicis scribere possum, neque in privatis Volo tibi esse molestus, quas in commodius tempus reservo. Illud mihi superest ut te rem atque Obsecrem, ut aliquando in mentem veniat Poggii tui, eamque erga me benivolentiam benignitatemque conser es, quam bonis quondam optimisque coeptam principiis diutius non conservasti solum, sed etiam multis tuis in me meritis auxisti. Similitudo enim studiorum morumque nos consuetudine primum tum mutua benivolentia devinxit: neque vero mercede aliqua aut quaretu nostra eo uetudo contracta est, sed litterarum studiis

279쪽

ot tu marum artium disciplina, ut certμ ronsidam ita radires suas fixisse altius tuam in me caritatem , ut nullo neqvst tempore ne- quo vento convelli possit. Hoc pilo ita mihi persuasi: tuae nune est sapientiae id agere ne Dufitra videar mihi persuasisse. Verum ne mihi d0 misso videor, seis duo mihi tuam Soractitatem pro summa eius humanitate pollieilam esse ; utriusque dobitum a te exigo cum tempus erit, ut simul et honori meo consulatur, et ne videor a to deieetus aut destitutus. Donaestione insuper quieti provideas, oro, qua saepius rareo, uxoris molestia pro patre et fratre intercedentis, meque chalpantis neglixentiae, ut qui ei 34-dear remissior in potPndo. Non predunt has importunas vexationes, qui non norunt neque sunt experti. At Petrus noster se-eretarius tuus mihi testis optimus esse poteSt; quem, te oro, testem pites cum de meis postulatis fueris acturus. Recommendo me Sanctitati tuas quam in Olumem conservet Allissi nulSi Florentiae die . . ianuarii Ati Mnι aia Aiolaum PP. I. is l. b. Ob arsumenti tenui tuti mominimus. Aliam rursus 'undem f. isT. b. Oh PD92 Pruritum malo licencii quibus ria hominibus.

C l. Iω. h. Quamquam sciam . mi Nicolae . non admodum probari tibi huius nostri temporis facta, reserenti ut opinor animum ad illa priscorum hirorum Resta maν uilica quidem atque onmi laude digna, tamen recentiora etiam minii ne tibi arbitror contempn im da, ea praesertim quae perraro et cum aliqua aestimatione n

minis ac rerum dignitate lieri Solent. Solo quippe permaximi iudicanda illa quae legimus, quae admirari cilius quam imitari nostri homines possunt; sed tamen nonnihil ad eorum diguitatem atque amplitudinem Scriptorum ingenia contulere qui etiam parva quaedam ita luculenter deseribunt, ut habeantur pro maximis. Nostra vero et nos ipsi spernimus atque verbis et indignatione quadam animi insectamur: et Siqua oguntur digna memoria, inopia scribentium absolescunt: ut non tam sua cui pa , quam nostro vitio parva ac ridicula videantur. Verum seniatiant ceteri quod volunt, em parvis istis quae dantur, quaeque longo intervallo temporum videmus, delector; et fit quando contingat aliquam nobis in ipsis pristinae imaginem gloriae repra sentari, duplici fruor voluptate; altera cerneus quae oblectant

280쪽

Dpulos. non sint procul ab usu ni stria mi inta; altera eoru- plectens eoxitatione. superiora illa videliret quae iscendo admiramur. Resserana tibi ivitiar ndventum Camaris nostri ad Urbem, eiusque coronation m , ut tu quoque inter leusndum a voeans mentem a curis privatiq. a quibus aliquando te angi necesse est aliqua merunt isti aris voluptate. audiens ea quas paucissimi no trae aetatis viri meminero. Tu vero velim, ut ollinissa illa aeri ensura, qua pra sentibus in rebus uti soles, si reliqua displi- cpant vel saltem me eonfabulant in patientser ousrultos.

Qua die Caesar introiit in Urbem, inpremus est autem et

ascensionis Donii ni die, et ea porta Meundum antiquas caerim nias, qua Pst penΘs sepulchrum Hadriani, omnis populi multitudo, viri pariter ac mulieres, se ad conspiciendum qua iteri acturus prat ei fudit. lJrbs Roma in ' lil reuiones nunc descripta es' paulo minore hominum num ro quam olim fuit, cum erat in ' XIlli' deseripta. F. reuione qualibet annis si ustulis deputantur eis oti px ordine P qumiri adolescentes Golo ad Pelebrandos publicos ludos, qui varia quisque veste eontecti, personati di-vemam pompam ludorum dueunt. Hi reliquique qui sollemnium Sacrorum ludis ad se consueverunt, Revμm pro Medere diem suo festum ager iussi sunt Praeibant ergo Rpueni primum omnium varii usnstris lolim orditas impedimpiata partim ad cultum eorΡ

ris, partim ad usunt militarem ne ommodata. Sequet,litur eque Atrium virorum invi us numerus tum civium tum Perearinorum . qui extra Ur in obviani lorant: tum diversae regum print i Pun que ac Pupulorum leuationes, in quibus graeci imperatoris oratorPs erant, attrahentim in se ora atque i culos omnium nil miratione quadam tum propter novitatμm , retinam torum, capitisque nitra quaedam intestimenta, tum vero comarum barbarumque prolixitate. His intermixti procedebant proceres permulti. qui variis ex locis ad lianc cplebritatem convenerant. Subibant deinceps tubicinum atque ii hicinum turba, multique praeterea vario Onorum strepitri aures adstanti uni replentes. Post hos aderant quos rptuli ex singulis regionibus instituti ad ludos, seriora qua dam vexilla tenentes manibus, et ipsi suo ornatu insignes sue- cedebant. Dehine magistratus omnis Urbis, et qui aliquo publico su nuuntur munere, suo quisque habitu, nonnulli vero cum aurea Veste qua equos quoque contexerant, quem ipsi priscum

esse habitum asserunt.

Postmodum sequebatur pedestrium aκmen partim gestantium olivarum ramos . partim eas quas ipsi taleolas vocant, nomen

SEARCH

MENU NAVIGATION