Spicilegium Romanum a cura di Angelo Mai Synodus Constantinopolitana, Constantinus diaconus, Severus ant., Leontius, Nicephorus patr., Nicolaus I. patr., Photius Ad Armenios, et minora alia

발행: 1844년

분량: 945페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

242arbor pomifera radices altius fixit, ut postea uberiores mulio efferret fructus, quam si e vestigio floruisset. Aecepto itaque dono, quod tui mihi oratores viri praestantissimi attulerunt, plane persi exi, non oblivione mei aut operis

contemptu te suisse tardiusculum in beneficio collocando, sed agendarum rerum multitudiue ac pondere diStraetum, cum mente in multis curis implicitam ad maiora divertisses tandem dato tempore, te tibi similem extitisse, hoc est illam tibi innatani liberalitat om ad tempus Sopitam, maiorem Lolere exsurgere a Nque ampliorem. Addiderunt insuper tuo nomine oratores propensam erga me voluntatem tuam , Si quid emet in quo me e tollere et ornare posses; hortatique sunt ut bono animo peterem si quid praecipuum a te cuperem impetrare . quae verba uberiorem tuam beneficentiam praestiterunt. Sunt omnes virtutes in principibus praeclarae maximeque in iis relucent qui rerum potiuntur; ssed nulla excellentior benescentia, nulla hominibus uratior, nulla quae maiorem benivolentiam regibus ronciliet. Quod verissimum esse, in te ipso potes intelligere, quem Omnes propter tuam in singulos munificentiam amant, omnes colunt.

et veluti communem omnium parentem Salvum cupiunt, Summaque veneratione tamquam Paelitus demimum principem venerantur. Sod parrius scribam, ne tibi videar adulari: quamquam do tuis laudibus et scripsi hactenus, et si vita suppeist. euiolam ut tua haec benignitas in homine minime ingrato collocata esse videatur. Agerein tibi nune gratias litteris, si ulla esset tam copiosa dicendi saeuitas, quae id vertiis adsequi posset. Verum a Deo id speres velim, qui non agere sed reddere bene meritis gratias consuevit. Ego quod ad me attinet praestabo ut profitear me quoad vita supererit tanti beneficii memorern, tuarum laudum et virtutum tamquam bucinatorem esse futurum Vale felix saeculi nostri decus.

C. f. h. Si unquam aut ea prudentia rege digna usus es, serenissime Princeps, nunc proeul dubio tantam in hoe perficiendo pacis opere ostendisti, ut non solum prudens ab Omnibus verum et iam sapienti sumus merito iudiceris. Docuisti prosecto in ii tam sancto communis conrordiae negotio, te propter publicam Italiae totius utilitatem magis componendae pacis quam belli gerendi rationem habere voluisse ci . Qua in re quantam laudem,

si, De hac italica pace Vespasianus in vii a Caru. Caprassicae D. I88-I

292쪽

EPISTOLAE.

quam eximiam, quam Singularem fueris adeptus, omnPs sunt testes Italiae provinciae, quae perpetuo famam tuam tamquam quietis et concordiae opificis grata memoria celebrahunt. Non ignoras quam suave quam dulce quam Salutare Sit nomen pacis, quam utile Singulis, quam Omnibus concupitum, ut sui se illius auctores profiteantur, posteritatis memoriae tum litterarum monumentis tum fama hominum commendentur. Sed praetor laudem insignem, quam modo PS consecutus, hoc maximi

suit consilii et prudentiae singularis, quod tuo laeto tibi simul et publicae Italorum tranquillitati consuluisti. Magnum sane

libi et posteris robur et firmitalem ex hoc communis pacis χωdere adi edisti ad regni tua virtute quondam parti conservationem. Quis enim tam potens erit, qui vires Italiae adeo unitas, adeo unum sentientes, non reformidet 8 Quis tam audax aut tam imperiosus, qui eius partem aliquam conetur lacessere, cum senserit universam Italiam ad mutuam defensionem et auxilium

convenisse ΘMaxima igitur tua virtus et sapientia haberi debet: ac omnibus saeculis praedicanda, cuius ope et publicae Omnium quieti paciquo provisum est, et locus tum tibi tum ceteris id optantibus datus vacandi aliquando nil defensionem fidelium contra potentiam Teucrorum. Nam quamvis nonnulli sint in populo christiano principes, quorum potentia praevalida est et virtus praeclara, qui id onus subire possent Si vellent, tamen absque Italorum viribus, qui classibus plurimum possunt, difficilis videtur dari aditus nd exercitus hostium terra marique superandos. Quare saeilior nunc videtur, Italiam unum Sentiente, ratio belli adversus infideles gerendi praesertim maritimi, in quo maxime videntur consistero victoriae fundamenta. Nam cum terra marique armis sit decernendum, utrumque vero bellum minime ab uno administrari possit, maritima utilior expeditio ac multo illustrior et utoriosior est futura. In ea quippe universi belli robur, eventus, et fortuna consistit; ut qui illud ex voto consecerit, maiori ex parto totius operis laudem Sit reportaturus. Qui

enim classρ hostem superaverit. terrestrem victoriam aliis lacilem praebebit. Audivi quosdam egregios pace et bello viros amerentes, nunquam Teucros Europa pelli posse, dum illis mare pervium erit,

dum ex Asia praesidia subministrabuntur. Quare Meetae reseut hostium classis superetur ac deleatur, si debilitari vires eorum eXPugnarique velimus. Europam aiunt corpus esse . ex Asia

293쪽

animam ac spiritus accersiri. Haee subsidiorum facultas eripiemda est, si potiri victoria optamus. Haud procul a ratione aberas quae diximus, facile apparebit tum prisca legentibus gesta, tum rogitantibus etiam quae nostro tempore contigerunt. Xerxes rex Asiae potentissimus cum in Graeeiam, eum decim tentenis m, libus hostium, iuncto Hellesponto navibus, maximo cum terrore Graecorum omnium transisset, Themistoclis virtute classe vietus, ne a reditu intercluderetur, relicto exercitu, qui se e totus sanae peste inedia periit, parva naricula cum paucis in iam transfretavit. Antiochus ac Mithridates prius maritimis bellis quam terrestribus sunt devieti. Bis paulo ante nostri exer-ellus et duces ab hostibus caesi, quoniam mare tutum Teucris in Europam transitum dedisset. Itaque haec prior expeditio oonsummanda est, quo facilius atque expeditina terrestre bellum reddatur. Verum considerianti mihi quinam aptior reperiri possit interebristianos principes ad hanc causam defendendam , tu certe primus oecurristi; cui, cum terrestribus copiis, maxime vero maritimis abundes, ae parvo maris tractu sis hosti propinquus, navalis expeditio prae ceteris Suscipienda videatur. Arbitrantur omnes cum Italiam consentientem ac laventem sis habiturus, tibi

soli hane ex hostibus devictis maritimam palmam deberi, in qua totius belli moles videtur consistere. Plures sunt Italiae opes. ut nosti, et magnis in rebus expertae, quae vel solae id bellum, ad quod omnes animati identur, conficere possent, si virtus aemulatione careret: sed capite illis et duce opus est, et tamquam signifero ad suscipiendam hanc maritimam expediti nem; ad quam nemo te aptior, nemo utilior, nemo aeeommodatior reperietur, qui rei militaris scientia, qui viribus, qui ela se , qui auctoritate, qui ronsilio rem ex sententia possis perficere , et triumphare de hostibus. Egregia videntur reris quae ad hanc diem et pace et bello a te gesta sunt; sed cum iis, quae pro sidelium defensione agenda supersunt, nequaquam ullo mo do comparanda. Sunt illa quidem summa virtute animi, summas de et clementia gesta magnifice; sed nescio quo pacto bella quae Christianorum eaedem et sanguinem secum serunt, in quihus multorum animae periclitantur, neque tam praeclara videri solent neque tam laudari, neque tam pleno ore a fidelibus commendari. Existimant enim nonnulli, ambitione magis quadam fleri talia et reginandi cupiditate, quam praescripto aut virtutis aut evangelliea doetrinae. quam sequi vere sapientum Prae -

294쪽

ptis admonemur. At vero quae pm religione, pro fide, protintela Christianorum, pro Dei reverentia ad salutem animarum κωruntur, magnum praebent campum magnumque theatrum, in quo vera virtus exerceri queat, vera laus et gloria vagari. sup riora laudent ii, quibus ea aut quaestui fuere aut emolumento; ceteri non idem sentiunt, sed sunt ad commendationem rerum eiusmodi tardiores: a singulis enim aut extolluntur aut deprimuntur pro animi libidine magis quam ratione. Te regnum neapolitonum armis sapientia virtute fuisse ad ytum, summae gloriae datur: at Sunt etiam qui eana verbis minuant, sunt quibus id placet, sunt quibus summe displieeat; ut qui pro animorum assectione in eontrarias sententias distrahantur: ut eiusmodi gloria saepius in maleditos inpurrat, qui eam verbis labefactare ponentur. Expeditio vero contra fidei hostes, eontra barbaros inmanes, contra crudelissimas atque efferas gemtes, laudem exprimet etiam ab invitis, qui ipsa veritate cogente victoriam tuam et neu piseere, honam fortunam precari. favere votis omnibus, laude celehrare, compellentur. Nullus enim tam iniquus erit rerum existimator, quin in hae tam laudabili tam iusta tam sancta causa non tibi faveat, non salutem optet, non superiorem in bello victoremque concupiscat. Est tanti prolaeto virtus ut ametur etiam in hoste, ut etiam ab invidis praedic tur, ut eam inimici veneratione quadam prosequi cogantur; cuius scuto qui proteguntur, omnium superant detractorum aemulationem, omnia maledicorum tela contemnunt. Ducem Burgui diae, priucipem ad omnia praestantissimum, pauci e nostris nisi fama eognoverunt: at is propter assectum quem pro tuenda fide- tum ineolumitate prae se tulit, propter apparatum quem adversus Τεuerum moliri rumor est effusus, omnes diligunt, extollunt, summis ornant laudibus, et in ore omnium gentium vulgo eius sama versatur. Imperatoris vero, ad quem ea cura

maxime pertinebat, ut remissioris animi quam publica utilitas postulet, prudentiam requirunt, dolentque illum adhue negligentiorem videri in ea causa, cuius patrocinium sumere. et Seducem reliquis praebere debuisset l . Haec ob eam rem seripsi ad te liberius, ut intelligas quanta laus, quanta gloria te ex eret, si vexillum erueis sumpseris assiversus fidei persecutores, si nullo modo hane aequirendae hominum famae et aeternae gloriae occasionem a Deo tibi zoncessam

295쪽

praetermiseris; si memineris, lianc rem solam esse quae te possit em pro immortalem; si hanc unam esse cogitaris expediti nem, in qua veluti persectior tuorum Operum netus Sit futurus. Equidem arbitror liane expediendae salutis 1ldplium tibi sucultatem ab Altissimo esse concessam, ut suorum erga te benesi piorum memor ei gratias uberrimas utque a septissimas ex haes dei tutela possis aliqua ex parte referre. Multi leguntur suisse reges christiani, quorum rebus gestis sit nomen illustre; at illos illustrior prae ceteris fama conspicuos et venerandos secit. quibus contig t ut suas curas, suam operam, Suam virtutem in reprimendis sui3erandisque hostibus nostrae fidei collocarent, quorum semper vigebit nomen nulla unquam Oblivione periturum. Aggredere igitur, gloriosissime Princeps, hoc lana insigne, tam sublime ac praeclarum opus, quod nulla unquam uetate consenescat, nulla possit delere pOSteritas. Suscipe magno animo lianc maritimam expeditionem, quae tibi erit facillima si ad ea tu converteris tuas cogitationes, qua nulla salutarior, nulla gloriosior, nulla Sanctior, nulla fructuosior esse potest: neque desis existimationi, quam omnes de te iam conceperunt, ut tu solus maris imperio praesis. Quamvis autem vel solus sis potens hoe totum munus obire, tamen aderunt filiis via eorum, quorum interest opes Teucrorum vel deleri vel debilitari. Da igitur operam, quaeso, immortalitati quae tibi parata est, quam nulla magis alia in ea usa poteris adipisci. Cogila vitae huius eurrieulum breve esse, gloriae vero longum atque immo tale. Fac ut id quod superest temporis, in eo bello gerendo colloces , quod tibi ad neternam laudem aditum praestabit. Quid enim haec noStra vita est, praeter umbram quamdam ac sumum ad modicum duraturum, nisi virtus eam vindicet ab occasu pVides praeteritorum principum memoriam ob res praeclaras pace et bello gestas vigere inter omnes perpetuae samae dicatam; quos non solum imitandi, sed eorum gesta superandi oblata est sacvitas. Sic existimant homines, tibi lianc victimam Deo gratissimam eius templo offerendam esse, cui adsint singula quae requirantur ad id sacri solum persciendum. Tuae sapientiae est non Solum salis facere hominum de te ponceptae opinioni, sed augere existimationem de tua virtute suseeptam; et maiori paratiorique animo, quam quod Opinentur homines, eam gloriam appetere, quae sit saluti animae sutura, et laudi posteritatis accommoda tu.

De hac magnifica Porgii ad repem epistola sermo recurret in alii itilarius epistolis.

296쪽

X. PRINCIPI HUNGARIAE GUBERNATORI.

Postilius insigni et illustri principi Iohanni Valuodae regni C. t. i η b

lungariae Euhernatori plurimam salutem dicit. Quamvis ipsa fama et sprmons hominum multa intellexerim de tuis virtutibus, deque praeclarissime gestis, ae singulari prudentia in aerendis bellis, tamen reverendus pater Episcopus e ronensis, quocum milii summa est amieitia, deinde egregius vir Nicolaus decanus era oriensis, quorum est mihi vetus confuditudo et benivolentia non vulgaris, an vera essent quae intellexeram percontanti, multo ampliora illa esse dixerunt quam se rentur sama. Et simul singulatim reosensuerunt quotiens susi ne fugati a te hostes fuerint, prostigatae I eucrorum acies, exercitus caesi; quotiens proeliis, quotiens iusta acie illorum vires attriveris, quotiens victricia signa magna cum hostium strage reportaris. Multa insuper oppida, plures provincias. gentes plurimas ex hostibus eaptas a te et in sidem misso receptas. Animum quoque excelsum atque egregium exposuere, et plenum roboris ac firmitatis, quem quotidio ostendis ad conterendam Teucrorum perfidiam: nullo enim labore, nullis neetoriis, nullis vigiliis, nullis incommodis terreri. quin semper aut agas aut pites quae spectent ad illorum oppressionem. Addidit uterque iangularem prudentiam, admirabilem humanitatem, praecipuam rei militaris solentiam, et iam saepius spectaram promissorum

et conventorum fidem. Denique plurimus sermo noster fuit summa cum animi voluptate in tuarum rerum commemoratione. quae adeo amplae magnificaeque sunt, ut mereantur meo iudi-eio gloriam sempiternam. Enimvero recte eonsiderantibus non vulgari a s ardua haec videri debent, maximique animi opera, ne digna quae eum an liquorum ducum atque imperatorum . quos prisci scriptores rommendant, virtutibus et rebus gestis dμheant comparari. Nam Sibellorum varietatem, commissa certamina, robustissimos 'ercitus a te profligatos, si caesorum hostium numerum, Si ree pias ac restitutas gentes consideres, nullas prosecto reperies iam pluribus merulis res bello gestas, quae tuis aequandae rese Virideantur; sed tantum superari a tuis, quanto in re magis pia Salutari Christi sidρlibus, Deo grata, tua virtus et opera vereatae reperiuntur. Nam mullorum principantiu in industriam in san- uine effundendo fideli una oecupatam videmus . tuam in salute

297쪽

I 8 Christianorum et infidelium oppressione li). Alii bello adversus

Christicolas gerendo tempus et vires terunt, tu pugnas contra hostes erucis Christi. Aliorum opes ad debilitaudam Christi an rum potentiam impenduntur, tuae ad augendam et corm randam. Illi Christicolarum sanguinem l nesarium diei u l) exhauriunt, tu ne a perfidis Oxhauriatur obsistis. Illi fidelium agros urbesque populantur, tu a populatione infidelium prohibes aetutoris. Denique alii via perversa gloriam armis impiis quaerunt in ea pxpeditione, in qua sempiterna versatur infamia, tua in

ea causa exercentur arma ex qua omnium gentium ae popul rum laudem adeptum videmus.

Quid enim gloriosius esse potest quam hellum suscipere adversus hostes fidei pro fidelium defensione Z Quid laudabilius. quam vexillo crucis, in qua Salvati et liberati sumus, propagare fidem , et Dei populum a Pharaonis saucibus liberare 3 Quid Deo neceptius quam propagare eius religionem, et impietatem erudelitatemque hostium eiusdem a fidelium cervicibus p pulsare pQuid autem scelestius, quid iniquius, quam perversa cupiditate et ambitione prava dominandi, inferre insanda arma fidelibus Quid turpius, quom in ea expeditione versari, ex qua apud Deum et homines dedisus et ignominia oriantur Z Quid vero seeleratius, quam iniquis atque iniustis bellis laetari Quid Deo odibilius quam pffundere sanguinem innoeentem, quam iidelium non Folum Porpora spd animas perditum ire in Satanae sacriscium detestandum 8 Non si delis aut christiani principis, non boni viri, non iusti hoe opus rei, sed Dei ac eliristianae religionis hostis perfidi, atque hominis nequam et latinorosi. Quid enim aliud Teucri, Tartari. Saraceni, raptores aut praedones agunt pQuid aliud intendunt, nisi ut i hristianos spolient, discrucient. vendant, in servitutem abducant 3 ut dominentur. ut eos suae ditioni subdant, ut imperium per aliorum iniurias et palamitatem in varias pmvineias diffundant At illorum iustior quaedam videtur pausa contra nos arma Drendi, quam ulli prinoipi christiano. Illi enim adversus non mae sectae riros bellantur, isti adversus eiusdem socios et cul- lares: illi, quod eorum leges iubent, adversus alienae religionis gentem, isti contra Dei praecepta mutuis ac intestinis taedibus eontra suae religionis homines grassantur: illi fidem suam licet

sIὸ Ela et aequentihus vectis vituperari a se Alpho tim regem, quI tunc bello Florentinos quatiebat, ait ipso P gglus in opistola infra recitanda MP. Tuom lum . quaa incipit nulla miro .

298쪽

salsam augere satagunt, isti nostram veramque delere nituntur. et eos rontra armis destertant, quos scelus est nefarium , nisi

iustissima probatissimaque ac divinis legibus permissa causa . lacessere bello. Nam qui ambitione dominandi, qui imperandi eupiditate, qui immoderato eminendi appetitu a Iiena per vim et arma quaerunt, hos non principes sed nefarios praedones, non reges sed insandos tyrannos, non fideles sed Dei hostes perii-dos, habendos esse sapientes volunt. Et quidem Teucris sunt deteriores; illi enim quos ceperunt, tuentur ae protegunt fial vosqus esse volunt, isti veluti canes rabidi spoliant trueidant diripiunt et miserrima adsieiunt calamitate. At illi adeptum in nostros imperium iustius exercere videntur atque humanius quam quidam ex principibus qui se fideles appellant; ut praestet sui, esse ac servire illis. quam apud istos liberos esse. Quo magis tua virtus laudem prae ceteris terrae principibus meretur, cuius omnis mens cogitatio ponsilium opera in fidei augmentis, in pauperum oppressoremque fidelium tutela, in liostium fidei extirpatione coli antur. Seri rem plura de gestis tuis, si ea mihi nota essent, cum nomen immortale mereri videantur. Sed tuae diligentiae erit dare operam, ut ea mihi innotescant per alleuius scripta. quae illa contineant singulatim; ego γ'tmodum enitar ut posterorum memoriast demandentur. Et quo amplior detur scribendi facultas, prosequere hoc inceptum tuum, et Omnes tuas curas vires consilia opes conser in hanc futuram expeditionem, in qua tibi aet Una gloria praeparata est. 1Iabes vires, habes animum,

habes saeuitatem, habes Deum adiutorem, qui tibi aderit; et ut dedit animum ut inciperes, ita ut perii eias, opes et subsidia

subministrabit. Tu velis hoe mortale tempus et labile tua virtute stabile reddere et immortale; et eam esse veram gloriam existima quam consequimur ex virtutis operibus, et quae bonorum virorum consensu , laude, vocibus comprobantur. Nam qui allia via illam quaerunt, et magis voluntatem passionemque, quam rationem aut honestatem suorum operum ducem habent pro laude vituperationem, pro fama infamiam, pro gloria sempiternam ignominiam eonsequuntur. Romae die quarta aprilis

ti in Ita in se ee, ubi e toroqui anniis quo clantur littorae earli ime inribitur.

299쪽

t. ΠΑ l, Licet stulti et temerarii hominis esse videatur, Serenitalem luam a multarum rerum agendarum et cogitationum varietat .

prout lanti regni ratio postulat, litteris meis haud magni exiti. niandis avocare, tamen quia Sapientiam et humani latoni tuam multis in rebus perspeetam iam diutum intellexi, tum etiam quia Prbis paucis sum usurus, cepi s duciam ad te scribendi de rebus praesertim quas tibi gratas sere existimavi. Narravit mihi venerabilis vir mihique amicissimus Nicolaus Vineli, qui ad tuam Serenitatem veniens hae iter feeit, te res meas summo cum desiderio legere, eisque plurimum delectari, quod ex tua humanitate accidere sentio, cum nil in meis sit opus ulis quod mereatur tanti Principis lectionem. Tamen vel ut desiderio tuo satis laetam, quod ille me rogavit, vel ut sim paulum importunior, quod hac una in re lieθre videtur, dedi Nicolao duo opuscula ex meis ad te deserenda, alterum contra hypocritas, alterum in quo tres continentur disputatiunculae, quas spem futuras tibi non iniucundas. Mitteroni alia opera magis egregia et te digniora, Si tempus pateretur. Sed alias, si novero opera mea tibi grata esse, rumulabo te ampliori munere, neque inutili ad boni prin-eipis osticium. Est enim liber Xenophontis de vita Cyri Persarum regis, in quo optimus describitur princeps, non qualis quisquam unquam fuit, sed qualem deceat esse eum qui velit iuste imperaro. Vat . Serenissime Princeps; et quoniam e episti, sequere studia littorarum, quas tibi maiorem laudem et cloriam quam ulla imperia praestabunt. Illa enim Pt eorum ministri perpetua oblivione defuncti in obseuro essent, nisi litterarum beneficio nomen illorum seret ali interitu vindieatum. Florpntiae. XII. CARD1NALI ANGLIAE si . l. m. h. Cogit me, praestiuntissime Pater, singularis o Melio quam Seli per erga te gessi, ut ea ad te Scribam quae cognoscam hoc tempore ad salutem animae, ad laudem et gloriam tui nominis , ad Posterorum memoriam, pertinere. Dedit libi omnipotens Deus multa bona in praesenti vita, et plura certe meliora ac stabiliora in sutura largietur, si volueris libi concessa, in eius, qui tribuit, honorem et laudem erogare. Et sane reliqua caduca sunt et fragilia . quibus homines pro voluptate saeculi vacant: quae

300쪽

LPISTOLAE.

vero pro lide Christi, pro reli Ionis inerem in si unt, lirina a ternaque permanent, nobisque tunc opitulantur maxime, eum omnium reliquarum rerum auxilia desunt: sola quae. pro Christo impenduntur, nos comitantur mortuos: neque qui equam nobiscum serimus, nisi quae Christi eausa damus. Seio Dei indulgentiam plures divitias et fortunae bona in te contulisse. ut nisi ingrati nomen subire volueris, gratiae non agendae tantum Milreddendae quoque sint ei a cuius illa honitate provenerunt. Sed ' tunc gratus animus praecipue Ostendendus eSt, cum nostri operis, nostri arbitrii, nostri consilii est agere quae plaeeunt Deo. ivos enim, non post obitum, decet ostendere pietatem in Deum, miseri eordiam in pauperos, liberalitatem in ecclesias reparandas, non relinquere aliis facienda. Nam in vita. sponte ea bona, reliquaque, sacere videmur; post obitum vero inviti linquontes distribuenda et danda ea quae nobiscum ferre nequimus. Nuda enim anima a corpore evolat, nullis indula vestibus . nullo ornatu treta, nullis opibus, nullo auro fulta, id solum serens Meum quod Christi gratia larvita est. Croesum Lydorum Opulentissimum regem poetae serunt cum tu,st mort om nil fluvium Acheruntem per enisset, quia obolum Secum ferre noli potuit qui Charonti daretur ad transvehendum, a numine reiectum transire seapha non Ipotuisse. Hoc eo spectat ut intelligan Opulenti et abundantes in saeculo, parandum esse nobis viaticum suturae vitae, dum in hoc corpore vivimus. Nam quid reliqui pro nobis facturi sint, . incertum est. Aobis ergo, dum tempus datur, nostra musa agenda est, et id curandum ut advocato minime egeamus. Nullis certe nostra salus carior post obitum erit, quam nobismet ipsis fuerit in vita. Ea vero in aetate iam es eo titutus, ut iam sit omni animo et mente de futura tibi

vita cogitandum, disponendumque de bonis fortunae, dum licet, arbitrio luo, et in iis rebus quas seiamus ad Dei gloria inspectare.

Sed cum mente rei olvo qua potissimum in re prae reteris Deo satis sacere valeas, nulla oecurrit maior, nulla gloriosior, quam quae ad praesens per sanctissimum dominum nostrum dominum Eugenium summum pontificem omni studio traetatur ei quaeritur. Nam cum semper avitasset animo quomodo Teucri de Europa expellerentur, liberarenturquo Christi fideles a tam calamitosa harbarorum oppressiono, dii duin iam, maxime triennio elapso, exquisitam ad id operam dedit. Iam et alterum le-Ratum nil Rendum exercitum per terram adversus infideles, al-

SEARCH

MENU NAVIGATION