Spicilegium Romanum a cura di Angelo Mai Synodus Constantinopolitana, Constantinus diaconus, Severus ant., Leontius, Nicephorus patr., Nicolaus I. patr., Photius Ad Armenios, et minora alia

발행: 1844년

분량: 945페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

252 POGGriterum per mare eum ingenti classe destinavit l . Quod si nostris

votis non respondit sinis, aut hominum error, aut Dei voluntas, cuius inscrutabile est iudieium, fuit. Tamen ita Teuerorum potentia confracta pluribus proeliis extitit, in quibus maiorem partem militum amisit, ita debilitatae vires, ut ex litteris multorum principum se ad id osserentium, Dominus noster cons- dat ius deles sutura aestate posse ex Europa exterminari. Sed ad tantam rem adgrediendam perficiendamque non suppetunt Vires romanae ecclesiae neque pontificii iuris 2 ; quippe cum multa alia consumenda et danda sint pro sua et terrarum ecclesiae dinsensione, quae quotidie ab eius hostibus oppugnantur, plura quinque in reparatione ecclesiarum Urbis, ad quae summo studio intendit, impendenda. In praelerita vero expeditione magna e clesiae et clerus universae Italiae pro facultatibus subsidia praebuerunt. Solus clerus dominii norentini viginti milia forenorum dedit. Et item singulorum dominiorum clerus pro lacultatibus subvenit. Nunc vero pro sutura expeditione , ut regum et principum extra Italiam auxilia quaerat, necesse est. Itaque misit

ad vos in Angliam, qui pro tam pia causa decimam iam olim indictam in subsidium peterent, quam spero, si estis qui PraeconSuevistis, vos esse prompto animo concesSuros. Verum cum

sis primus in regno tum natione tum dignitate tum opibus tum prudentia tum virtute, primus quoque debes esse huius rei lautor auctor et suasor, ut constet tua potissimum opera tantum num et pium opus consecutum: utque ii, qui te ceteris in rebus inseriores existunt, in hac una minime videantur eme Superiores.

Sed haec tibi impensa erit cum ceteris communis. Id quod a te requiritur, ad quod ego te hortor, amplius est et maius, quam quod ab aliis praestetur. Agendum tibi est quod dux Burgundiae egit, qui propriam armavit classem in subsidium Christianorum. Quapropter sicut olim tuis impensis, tuo Sumptu expeditionem stelati contra Boheinos pro sidei defensione, quae res

I, Ad maritimum quidem legatum Cardinalem Iegitur epistola Poggillin. XVIII. B. his vernis. Reverendissime ete. Cum audissem te tegatum factum esse ad parandam classem contra Teucrum, et maritimae expeditioni pra sectum , pro re qui mayni est uestimandus, sane sta Nisus sum, quoniam eam rem magna gloria conse etur. Sed tamen maluissem te in patrici residere, et id laboris alteri demandatum esse. Quicquid tamen Iuturum sit, oro Deum uι dirigat iter tuum, et eos praesteι merentia, qui sint aciraticlem religionis et Iidei suae augmentum e C.

ι2ὶ Nempe pontisciae stitionia.

302쪽

suit omnibus saeculis memorauda, ita nunc quoniam corpore non potes, tuis pecuniis subveni. et sis auxilio fidelibus Christi. et ad liberandos eos de infidelium servitute manus laruas porrigas. Mitte aliquem de tuis qui tuo nomine, tuis signis, tuo insigni classem tanto viro dignam pro hoc tam sancto opere paret atque instruat. Nulla res est in qua laudabilius valeas tua exponere, nulla quae tibi maiorem gloriam, maiorem ceteris utilitatem possit praebere. Quid autem Deo acceptius, quid tibi salutarius esse potest, quam liberare fideles a tam perfida oppressione, quam esse causam ut de faucibus Satanae tot milia

animarum pereuntium per tuum auxilium eruantur, pro quibus Salvator noster sanguinem in emee effundere et vitam ponere

dignatus est 3 Hoe erit salutare semen thesauri tui, qui in eaelis seretur, qui in immensum fructificabit, qui servabitur in aetemnum. Equidem eredo Dei providentiam tibi longiorem dedisse

vitam, et ad haec tempora reservasse, ut ostenderes omnibus non cumulasse te thesaurum ut illum in rebus inanibus et ea- ducis consumeres, sed in re hancta laudabili acceptissima Deo, et in multorum salute collocares.

Maxima saeuitas latur tibi imitandi illustrissimos reges Angliae, quorum es Sanguine ortus, eos dico qui saepius ad liberandum dominicum sepulchrum de manibus infidelium prolaeti sunt, qui potentiam a Deo eis datam in eiusdem musa posuerunt. Resuseita igitur illorum gloriam iam oblitteratam, et aliquid egregium in hae re opus peragas, quod sit non solum tibi sed toti regno ad memoriam sempiternam. Multa quondam mortales pro hae cadum et terrestri gloria, pm praemio non admodum duratum, maximas secerunt expeditiones, multa pmelia commiserunt ; infinitas pecunias consumpserunt. Quid tibi pro aeternis praemiis, pro eaelesti gloria , ym immortalibus meritis assequem dis agendum est y Certe non solum fortunas bona . sed vita quoque pro Christi laude videtur esse essundenda. Plures expellentes viri tamquam ignoti vitam transiere, eum non daretur saeuitas aut tempus in quo ostenderent virtutem suam. At modo tibi oblata est veluti divinitus pmpagandae gloriae occasio, qualismnitis iam saeculis nemini principi Christianorum concessa. Hahes voluntatem et preces Pontificis, qui ad haec negotia semper invigilat, hortaturque omnes ad capessendam defensionem rei p. christianae. Habes multos praeeres ad id paratos, qui classem expectant, et Suam operam pollicentur. Habes tempora accommodata, et hostium debilitatem; ut nunc tempus sit ea aμendi

303쪽

quae antea veluti immatura fuissent, et alisque fructu attentata. Velis icitur non omittere hanc aeternae gloriae, hanc hominum lauilis adipis 'endae occasionem. Da hoc decus regno, ut videatur in te maiorum virtus et ploria revixisse. Da celeris egregium de te magni animi exemplum, ut tamquam signifer publicae salutis fidelium extitisse videaris. Vellem osse tecum, ut verbis et voce haec potius a me quam litteris agerentur. Nam consido eam PSSe tuum sapientiam, ut non aspernareris pusilli hominis exhortationes ad eas praesertim rps quae essent tibi aeternam vitam et immortalem laudem allaturae. Haec Scripsi manu mea: et quamvis scribendi Iahor mihi iam ni gravis, tamen causa pro qua scribo, illum reddit leviorem. Te Oro. ut quae a ine Seribuntur pensites diligenter: nam cognosces, nullum melius, nullum praestantius, Dullum cloriosius

consilium ab ullo tibi posse concedi, quam quod tibi ad praesens a me adfertur. Nam licet quaecumque pro Deo dantur. illi Sint aecepta, speciosiora tamen videntur quae in rem publicam conseruntur quam quae in privatam. Sunt haec certe ampliora quae, praeter fidei et animarum utilitatem, ad famam quoque imminum speetant et dignitatem. Vixisti semper summa cum laude et honore, secisti multa commendatione digna: verum si hune extremum et veluti persectiorem tuorum operum fructum

ad utilitatem Christi fidelium contuleris, nillil addi poterit ad

amplitudinem memoriae tuae. Cum enim in rebus ad aeternitatem spectantibus bona tua a temet ipso eolloeabuntur, et immortalis laus et aeterna praemia rependentur: pro quibus eo sequendis qui operam Suam et diligentiam collocant, merito et apud Deum et opud omnes mortales sunt ceteris hominibus pra

serendi. Hi enim soli in hoc orbe vixisse diei possunt; reliqui

ita in more peregrinantium transegisse; quorum vitam ac mo tem in aequo ponendas Sapientes volunt; utraque etenim ignota est. Itaque ad ceteras virtutes tuas accedat hic cumulus in extremo vitae tamquam ad viaticum suturi saeculi reser atus. Romae die X decembris.

Si sorte mirum tibi videbitur . Princeps egregie, me hominem ignotum tibi longeque remotum , hanc veluti supervacaneam scribendi curam sumpsisse, id tribuas velim virtuti tuae quae loliue lateque dissusa me impulit animumque praebuit, ut te ad nil id meis verbis hortarer . ad quod tua te sponte nullo impul-

304쪽

sore video proficisci. Nam Cicemnis est sententia , tanti esse virtut sena , ut ea praeditos, etiam quos nunquam vidimus , diligamus. sicut autem ii qui in stadio cursu contendunt, permepe acclamantium vocibus excitantur, itidem ego mea cohortatione eventurum existimo, quamvis brevis futura sit, ut paulum te impellat spiritusque adiciat ad ea gesta P sequenda quae ultro egregia virtute animi nullis hominum eohortationibus incepisti. Sunt maxime extollendi qui suo ingenio freti, prout tibi eontigit, ad virtutum opera seruntur : sed et ipsi quoque ampliorem

laudem suam efficiunt, si non aspernentur aut contemnant eorum tonsilia quorum verbis ad virtutis perseverantiam pommonentur.

Audivi iam dudum a pluribus mihi familiaritate coniunctis

Porrugalisnsilius . cum de tuis actis quaererem , te magnitudine quadam animi motum , et virtutis veluti stimulo incitatum, eum certis triremibus per ultima maris Oeeani navigasse litora, eoque progressum quo nullum ex priscis neque imperatorem neque regem aut audivimus aut legimus penetrasse. Nam et Afri emeridiem versus transisse terminos, et usque Aethiopes pervenisse tradunt. Quae res non solum miranda est propter vastos oceani maris impetus exaestuantesque tempestatum fluctus , sed etiam propter eorum quae de iis locis seruntur novitatem, omnium laudibus celebranda. Gloriosum quippe videri debet, te unum tanti animi, tantae virtutis consiliique fuisse, ut quae nulli hactenus aut ingredi aut tentare sunt ausi, tu solus ignota maria, invisas regiones, incognitas arius exteras nationes, immanes gentes in ultimis finibus extra anni solisque vias constitutas , ad quas nullis antea patuit aedessus, navali bello lacessieris , multosque inde abduxeris captivos. Magna profecto expeditio et ingentem laudem merita l Quid enim praestabilius quam tantum animi robur atque amplitudinem in te fuisse. ut importuosa littora, tempestuosum mare, esseras nationes ab omnique cultu remotas. non solum adire ausus fueris, quod ipsum iugentis est consilii, Sed armis etiam primus Omnium gentium Superaris p Λlexander maredo terrarum orbem suis victoriis lustravit , sed eas provincias locaque aggressus est, ad quae plures antea accesserant: tua vero virtus ad eas se Oras orbis extendit, ad quas nemo ante te legitur penetrasse. Caesar Gallias subegit, Britanniam perdomuit, Germaniam lacessivit: at provincias a mis devieit partim notas, partim romano imperio propinquas: tua vem classis eas cireuit partes, quae neque eo nitae erant neque aditu saciles . et propter maris gentiumque barbararum

305쪽

' formidinem navigantibus suspeetae. Sed orianes dira cultates , omnes labores . omnia pericula tua sortitudo antini superavit, eaque esseeit quae sint aeternam tibi laudem paritura. Sapientissimus ac sortissimus olim princeps Porrugalliae, parens tuus, hanc tibi praeclarissimam omnium reliquit hereditatem . arma pontra insideles capiendi. Ipse enim singulari virtute animi praeditus, ceteris christianis regibus in salute fidelium Ofellantilius, solus ob egregiam virtutis praestantiam Africam ingenti classe aggressus, profligatis hostibus , Septam maritimamae populosissimam urbem expugnatam vi cepit, quae adhuc a vobis in Saracenorum saucibus detinetur. Haec tu praeelarissimi parentis gesta imitatus, non solum portionis regni sed Iaudis quoque heredem te relictum existimasti, paternaeque gloriae famam tuis operibus auctam ad posteros demandasti. Verum eum haee , tamquam primitiae futurorum, iis qui maiora a te expectant

esse videantur, hortor excellentiam tuam , ut nequaquam gestis rebus acquiescas, sed ampliora quaedam Ruperesse putes. quorum tibi palma et victoria reservatur. Neque enim virtus tua his, quae coepisti . Contenta esse debet, sed traducere omnis tuas curas, omnis cogitationes, Omnis vires ad subigendas eas gentes, in quarum victoria et laus hominum sequitur, et apud Deum sempiterna praemia comparantur. Christiani enim principis of-scium esse debet, ut adversus infideles, adversus haereticos, contra fidei hostes, arma convertat, Christi fidelium sanguini parcat: quae qui agunt, pietate et gloria insignes evadunt. Quod si, ut coepisti, imitari volueris, reliquos principes fama et rerum gestarum laude superabis. XIV. ILL i STAI PBlNCIPI IOI ANNI FRANCISCO NARCII OM MANTl ANO. a C. t. 76. Iohannes Cassianus vir doctissimus nostrae religionis illustris Princeps , in quadam collatione 2ὶ prioris operis sui partis scripsit, videri sibi discretionem team , ut opinor, prudentiam

ceteri appellant in esse virtutum omnium maximam et quasi ce-

si De hae epistola adhue inedita. allisque eiusdem argumenti sequent bus , fialix loquitur Q. Rhepherdius in vita Poggll. interprete Ca. Tonello cap. VII. Rogat hele Pogglus Iohannem Franciscum Mantua principem. ut parcat Ludovico lilia . qui ob iuvenilem gloriae militaris amorem, denelena a paterna auctoritate . ad Mediolani ducem. patris tune hofitem, tran tu- gerat. Rrnps veniam tandem impetravit: etenim et in principatu succesMi.

ut e stat.

306쪽

terarum parentem quamdam Ac moderatricem. id multis comprobare nititur tum rationibus tum exemplis. Plures enim fuisse refert, qui non adhibito recto iudicio ad res agendas, cum nequaquam discernerent vitia a virtutibus, Se in animae ac corporis ruinam praecipitarunt. Et quidem mea Sententia rectissime

sentire videtur. Nam cum plurimis virtutibus vitia quaedam proxima et serine similia videantur; non enim accipiuntur vitia ut ait Hieronymus, nisi sub umbra specieque virtutum; siquis non recte discreverit, quod aliqua graviori mentis perturbatione commotis solet accidere, quid ratio praescribat, quatenus quid appetendum fuerit aut fugiendum, necesse est delabi in errores Permultos, qui postea revocata ratione, adhibito consilio, ipso

etiam rerum usu , fiunt nobis notiores: ut iam tandem, licet Sem, et ubi paenitentia nihil confert, recognoscamus nos imprudentia lapsos et iudicio rerum pervereo. Quo magis Sapientis esse videtur, accommodata singulis negotiis discretione, et praesentibus rebus consulere, et prospicere futuris. Neque una quadam in sententia esse ita fixum ac perseverantem, ut multi solent, qui turpe ducunt mutare consilium, ne non recte Sen-Sisse videantur; cum id potius obdurati atque obstinati animi iudicetur, quam bene consulti. Illud quippe videtur esse turpissimum accidere in eo praesertim , de quo certa sit Opiuio sapientiae , ut cogatur dicere non putaram. Neque vero ea me sapientia praeditum esse credo, ut plus videre me, quam te ipsum arbitrer, praesertim in rebus tuis. Scio enim te principem esse omnium nostrae aetatis doctissimum et prudentissimum: scio te ad ea quae agis, posse adhibere summam sapientiam atque animi moderationem. Sed et illud etiam

novi, non solos principes esse sapientes, et eos aliquando labi,

salti, et decipi posse. Ducuntur enim saepius in actionibus suis

aliqua passione pergravi, quae illos Seducat a recta sententia Magnum est, inquit Cicero, revocare mentem a sensibus. Sed et illud etiam maximum, non cedere morbis animi, non Superaria passionibus quae nobis a sensibus ingeruntur; quae ubi dominantur, seducunt nos a recto eo illo, auserunt vere iudicandi facultatem, nec ulluin relinquunt rationi aut consilio locum.

Quod si qui sunt qui variis gravibusque iactentur pam Onibus,

qui suis Obsequantur cupiditatibus, qui suae prudentiae blandiantur, ii sunt maxime rerum domini, qui et ipsi sua sponte seruntur aliquando impetu quodam in praeceps , una aliqua iniuria aut cupiditate commoti, neque ab aliis sustentantur: uam

307쪽

Iule litici agunt, recte an perpriam, laudatur ab omnibus. Ad-xtat adulatorum turba, quac sola natio revibus ac principibus grata esse solet, reete consultum, rectisΝime esse sacrum asse- vorans : id tantum loquitur, quo putet se principis uratiam cou- qui ne benivolontiam. Potentiorim veritatem reticent, Ossensionem verentes: humili Oros non audent esseri e oh formidinem Im uae. Itaque cum apud eos ut plurimum verum sileat. accidit

persaepe ut veritatis audiendae inopia in magnas incidant molestias et palamitates. Augustus Caesar, cuius selieitas per om- nos historias de an latur. relegavit filiam ob adulterium , palam proposito pilicto, quod illius uagitia continebat Postmodum duetus paenit lilia, quod non illa silentio oppressisset, quod Se quod domum . quod genus suum tam turpi nola seeleris inaeulasset, saepissime exclamavit, eorum nihil sibi eventurum suisse, si M' Agrippa et Maecenas viverent, quos solos fuisse testabatur qui Albi vera loquerentur. Non autem deerant qui verum dioerent, si illud audire voluisset. Sed mos est regum atque imperatorum, praesentium odio laudare amissa , es id libere atque impune optare quod iam nequeat impetrari.

Ego autem rem ipsam . de qua sum seripturus . considerans 'diligenter, cum ad te animum verto. addubitare cogor, ne tu quoque in futurum sis culpaturus int3pium anal rarum. cum

turusque paucitatem eorum qui apud te in causa filii vera loquerentur, te lup traducerent ab acErbitate sententiae ad mansuetiorem ac rectam quamdam iudicandi rationem. Illud vero amrmare ausim , si animadversionem illam ad hane diem distulisses , mitiorem certe sententiam te fuisse laturum, potiusque obsecuturum pietati paternae . quam ulciscendi cupiditati. Dep sulmst tempus ipsum tam severi iudicis personam , induissetque caritatem atque asseetionem illam natura insitam; quae patres eo-git pios esse in filios ae in eorum erratis misericordes. Sed quoniam veteri proverbio aeta agi non possunt, id consilium adhibendum ridetur, ut non iracundia sed elementia, non inscitia sed consilio, non ad vindictam sed ad emendationem atque utilitatem tuorum id abs te summa prudentia laetum rese existimetur: quod erit, si nimiam severitatem ad clementiam traduces teque eum nobis restitues in filii errais, quem te esse aequitas iubet. natura postulat, amici optant, divinarum humanarumque legum ratio persuadet. Mulciasti olim filium praegrandi admodum poena. qui militiae cupiditate flagrans te invito abiit,ri se ud eum loeum contulit, unde aliqua suspicio oriri poterat

308쪽

EPISTOLAR.

25sapud nonnullos, qui id alio consilio laetum putarent. Quod si

tollatur e medio, omnis gravioris poenae causa cessabit. Omitto quaerere aut disputare, sapienter ne lactum suerit, tam aspere ulcisci levρ ut existimant filii crimen: varias enim video hominum sententias. Sunt qui filio ignoscendum dicant, qui bellicae laudis opinione motus egre viae indolis adolescens se ad eam negotii rationem contulit, ex quo plurimum gloriae SemnSecuturum sperabat. Cum enim permultos vidisset etiam insimae conditionis viros, qui sibi maximam famam, magnam P tentiam, plurimas opsts rei militaris ex prcitio comparassent, eosque solos haberi in pretio atque in honore quibus arma vires Subministrarunt, haud imprudenter id genus vitae videbatur appetere, vivo praesertim patre, qui ad gubernacula principatus vigilaret, quod sibi ac suis tum dominii conservandi tum adipiscendae gloriae facultatem suppeditare arbitrabatur. Quidam secus. nullam spem laudis et gloriae voluntati paternae praeponendam eMe censent, praestare aiunt ociosum atque ignohilem domi degere obtemperantem patriS praecepto, quam gloriosum extorrem a ' rebellem patri. Id tamen commendari ah omnibus sentio, quod in hoc suo sive errore rive lapsu, sive ut gravissime loquar stultitia, nihil se indignum admisit, nullo se maculavit scelere, nullo dedecore inquinavit, nihil seeum abstulit, nihil detulit; ut plane constet, iuvenili impetu impulsum nihil nisi de cupiditate honoris et gloriae cogitasse. Qua in re neque Solus, neque primus de via decessit. Extitere et nostra et Superiorum temporum memoria permulti, qui studio gloriae multo plura ac maiora patraverint, non solum advereus parentes Sed etiam contra patriam , quae longe est parentibus praeserenda. Dissicile est enim servare modum, ubi illustris gloriae aequirendae facultas videtur esse proposita, praesertim magnis ingeniis, et ad laudem ae virtutem erectis. Mihi vero ut erratum esse a lilio forsan concedatur, ita videtur fuisse castigationem tuam trucem nimis atque inhumanam. Nam quemadmodum non omnes filiorum excessus boni patres familias animadvertendos putant, ita etiam quidam eo pacto sunt vindicandi, ut prosit ad morum vitaeque emendationem. Eam legum mentem vult esse Plato, non ut cives perdant, Sed ut emetant meliores, utque omnis poena ad eorum quibus infligitur utilitatem reseratur. Leges enim medicorum more Salutem civitatis debent respicere et civium incolumitatem : at vero peruietosi medici cura esset , non ad salutem aegroti sed ad interi-

309쪽

Ilo P GH tum spectantis. Nee minus imprudentis patris esse videtur, mal- Ie nIium puniendo, ubi spes sit valitudinis, perdere quam servare. Quod si medicos videmus etiam alienissimos homines mo bo assectos non aestituere, quoad aliqua vitae spes relinquatur. sed afferre remedia quibus restituatur valitudo; nonne omnia uni tentanda patri, ut auimum filii labentem et aegrotum ad meliorem mentem sua cura indulgentiaque reducat Prosereo non minus pro animorum quam pro corporum salute censeo elaborandum. At vero tu quamdam insuetam severitatis normam in filii morbo prae te se reus, ad demonstrandum nescio quam mentis s veritatem , id egisti quod ante nemo pater admisit: e vestigio ad extrema et deplorata remedia descendisti. Reiectus est a patre filius, abdicatus, relegatus, reus capitis iudieatus. Quid hoc asperius' quid truculentius etiam erga facinorosum axternum quemdam potuit excogitari y Si contra te i Ile aliquando, si in fratres eo pirasset, si patriam hostibus prodere studuisset, si civili aut fraterno sanguine implas laedasset manus, nequaquam ad expetendam a filio vindictam vehementior extitisses. Vide , quaeso, ne dum prudentis viri aut severi patris in maiorum nostrorum exemplis imitandis nomen subire cupis, crudelis vel minus providi famam consequaris. Neque enim tibi aut Brutum illum superiorem ante oculos pro uas, aut Manlium Torquatum , quorum alter natos ad poenam pulchra pro libertate voravit infelix, ut Virgilius scripsit; alter transgressorem sui edicti filium saevus securi pereussit. Non isti suain, Sed reip. pro cuius incolumitate certabatur, causam agebant; non suo. Red patriae nomine poenam a filiis exigebaut. Nolo enim existimes Torquatum illum, semota patriae utilitate, quae rei militaris diseiplina continebatur , tam asperum aut acerbum in filii su plieio fuisse futurum. Non paternum edictum, sed reip. auet ritatem filius contempsit, neque ille parentis sed patriae salutem in diserimen suo exemplo vertebat: non in privatam Torquat rum familiam , sed in universam urbem perniciosum exemplum contempti consulis inserebat. Itaque ut severitas tune laudata est patris ob publieam utilitatem. ita crudelitas damnata extitisset si illa securi suas non reip. iniurias ultus suisset. Perseruteris licet veteres ac novos annales, neminem prorsus reperies patrem ob tam Ieve erratum tam graviter in filium animadvertisse. Tu olus novo exemplo inventus es, qui durius lexem filii eulpam mulctasti, quam ceteri gravissimas hostium offensiones. Quid enim, per Deum immortalem , commisit quod esset tali gen-

310쪽

26ltentia vindieandum Z Non ille in remp. deliquit. sed in parentem et non contra publicam venit utilitatem sed privatam l;; non aliorum salutem sed pri priam in discrimen adduxit: nullos excitavit seditionum fluctus, nullos tumultus procuravit, uulla arma intulit, non tibi nocuit sed sibi. Vel contempsit quae e teri appetunt, vel aliis utenda reliquiti sprevit ad tempus paterni dominii usum , alienis servire maluit quam suis imperare. Adeo ne atrox hoc vindicandum est facinus. ut extremo supplicio dignum putes 3 Equidem multos novi, qui hoe potius existimant

laudaudum, qui haue erectam mentem ad praemia virtutis summopere extollant, qui vel pariun errasse situm asserant, vel leviter esse reprehendendum. Abiit ille eoutra tuam voluntatem, contempsit edictum patris: at non levi ex causa, non exigua spe ingentis gloriae domum reportandae; non dolo. sed virtutis gratia consequendae.

An quia maiora quaedam sibi proponebat ad honorem et decus natus adolesrens, quam forsan illa aetas serebat, idcirco de-huit ira patris tantum efferves re ad iniuriam reserendam 8 Nomne cogitasse oportuit, patris esse ngere silii causam , tueri etiam errores Nonne ipso immanitatis iure. ipsa caritate paterna, ipso naturae praerepto. quae filios etiam dyscolos parentibus commendat, fuit abs te ad mitiorem sententiam declinandum 8 Nonne adolescentiae indulgendum p Nonne erroris ratio habenda 3 Perspice quid sentiam. Ego hoe excellens ingevium, hane egregiam virtutis indolem, hane animi magnitudinem, qua te, qua Patriam . qua paternas opes, qua coaequalium studia reliquit, non eulpandam sed quodammodo laudandam, non puniendam sed praemio donandam duco. Si de parricidio , quod est omnium se Ius immanissimum, filius aliquando cogitasset, leviori reris pomna iuvenile erratum ulciscendum suit. Adhibitus olim Caesar Augustus in consilio a Tito quodam Arrio, qui filio in parricidio

deprehenso, de eo statuere de amicorum sententia volebat audita causa petiit ut quisque suam senten hiam scriberet . ut cuiusque liberum esset iudicium : tum postremus omnium censuit relegandum, memor non de quo censeret, sed eui in eo illo ademet.

O singularem et paene divinam sapientissimi imperatoris prudentiami Videbat ipsa lege naturae Augustus, etiam in manifesti parricidii reo. quo nihil scelestius, nihil sceleratius excogitari potest, tamen non esse a patre extremum Bupplietum. eru-

Nimirum Lue leus 1m igna1,atur Carolo minori natu tram, quam Pater praecipue ili ligere viae tum

SEARCH

MENU NAVIGATION