Syderei leonis philosophica lux duplici compendiario libro pro doctoratus laurea ad publicam concertationem exposita. Auspiciis ... Aloysii Homodei S.R.E. card. ampliss. a Carolo Federico Trezzio Mediolanensi S.R.C

발행: 1653년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

PRIMUS. 229

netrabilitate enim oritur , quod quaa-' titas diuidi possit diuisione materiali, &sensibili orta ex resistentia, & facta per

scissionem v.g, vel fractionem, Ex illa oritur, quod per vires agentis naturalis tolli non possit a partibus earum extrei tas in ordine ad locum, ex qua deinde sequatur ratio firma mensurae aptitudinalis, tam activae, quam passiuae. Ve- . rum quidem est, quod habore partes,&earum extreitas in Ordine ad se, non o Iuntur ex impenetrabilitate , sed ad huc neutrum ex his potest esse praedicarum primarium, & ratio formalis quantitatis, tum quia haec conueniunt a si)s, ut vidimus: tum quia alia praedicata quantitatis non oriunm rex his: Quare habere partes erit praedicaetum a

genericum, impenetrabilitas vero praedicatum specificum quantitatis; Ide que quando Aristoteles definiuit quantitatem per diuisibili tatem , vel explica-eti debet , quod quantitas sit id , quod est diuisibile in partes impenetrabiles et

quod Aristoteles tradere noluerit exactam quantitatis definitionem cuiatis modo illam per diuisibilitatem, modo per mensurabilitaten, explicuerit. Dixi rationem formalem quantitatis confidere in impenetrabilitate, seu in exigen-

252쪽

23o LIBER

tia naturali impenetrationis, quia liceressentiale sit quantitati hanc exigeuciam habere , non tamen illi essentiale , sed solum conna curale est,quod tali exigeniatiae facisfiat, ma remanente exigentia si estetrationis potest illi a Deci superia naturaliter operante .actualis impenetratio denegari

SECTIO TERTIA

quantitas per Mens extensiva sit accidens dininiactum real ter u rebus quantis

1 Vi rationem formalem quan- titatis dixerimus esse impenetrabilitatem idem erit quaereTe, an

quantitas si realiter distincta,ac utrunx impenetrabilitas sit accidens. realiter diastilictum a rebus. , qvie per quantitate redduntur impenetrabiles: ad quod re-ψondendum est inrmati , & probatur ex Augustissimo Eucharistiae Sacra mento, in quo destructa tota substantia panis, & vini leniquet impenetrabi-

253쪽

litas, sed haec non est unum ex alijs accidentibus , quae remanent, ergo erit peculiare accidens realiter distinctum tam a substantia , quam ab aliis accia dentibus. Maior constat raperientia , neque enim Hostia Penetratur cum manu Sacerdotis. Μinor probatur,quia alia accidentia penetrantur cum substantia, & cum alijs accidentibus, tam eiusdem, quam diuersae rationis; unus enim gradus caloris penetratur cui msubstantia, & cum alijs gradibus caloris , quos suo loco admittemus lacimogeneos cum albedine , alijsque a cidentibuS 1 Praeterea impenetrabilitas. specieruEucharisticarum haberi non potest ab ubicatione substantiae panis; pereunt senim substantia, perire etiam debuit v-bicatio illi essentialiter alligata; neque , ab ubicatione aliorum accidentium , tum quia si alia accidentia sunt de se Penetrabilia, penetrabiles etiam erunt eorum ubicationes; tum etiam quia

modis utpoth entitatibus imperfectissimis non est tribuendum aliud praedic tum, & persectio nisi merε hoc quod est tollere talem indisserentiam, & determinare ad illam denominationem,

254쪽

LIBER

a natura, aliter non imminuimus en-ἔitates, sed persectionem, quam ab alijs accidentibus adimimus, damus modis,

quibus non debetur. - .s Dices primo, Hostiam Consecra tam fore de se penetrabilem, nisi Deus ad o: cultandum mysterium suppleret impenetrabili tatem substantia:, quae peribi. sed contra quia habemus praecipue ei Tridentino , quod rem meantabecies panis, vini, ergo remanent accidentia,quae sensibus percipi possunt; de his enim ad minus loquuntur Concilia uin illa appellant species, quia in ingerunt speciem sui, & sunt immediatum principium obiectivum iIostra run1 sensationum . Cum ergo Trideu-tinum indefinite loquatur, & non fit maior ratio de una specie ,quam alia , dreendum est, quod remaneant amnes, cum omnes que faciant,quod Sacramentum sit signum vere sensibi

le, & quod nullis praesti js illuda

4 Sicut ergo,quia experimur visio Rem de albedine,dicimus dari in hostia veram albectine in , a qua tamquam a Prinsipio obiectivo oriatur talis visio p. Similiter quia experimur talem gusta-. nena de dulcedine pex applicatieno;

r ... hostiae

255쪽

PRIMVS. 233

hostiae ad organum gustus, dicimus da ri in hostia veram dulcedinem , neque possumus dicere, quod talia principia obiectiva nostrarum sensationum suppleantur a Deo miraculose: ita quia experimur ab hostia impediri manum, ne ulterius tendat , &. succedat in locum, in quo est hostia,dicendum est vere daiari ia, a quo manus impeditur, & quod

est principium obiectivum, a quo oritur talis sensatio de impedimento , de . impenetrabilitate .s Dices secundo, Quando species Eucharisticae calefactae reducunt se ad

suum counatur te tempera mentum ,

supplet Deus desectum substautiae efficiendo id, quod fieri deberet a substantia, ergo idem poterimus dicere de imis penetrabilitate . Sed contra quia Tridentinum definiuit tanrum, quod remaneant species, hoc est immediatum principium obiectivum nostrarum seu sationum, quia hoc est id , quod pertinet ad sensibilitatem Sacramenti. De eo autem, quod est principium , & causa huius immediati principi, obiectivi, nodixit quod remaneat, ideoque bene re- . currimus ad Deum miraculos h reproducentem stigus, & quidem verum, ac

reala lagus, quod sit principium obiectivum

256쪽

χ34 LIBER

etiuum nostrarum scillationum . Cum ergo impenetrabilitas fit immediat imprincipium obiectiumn nostrarum sensationum, hoc debuit verε, & realiter adesse, licet Deus suppleat in genere scausae efficientis causalitatem materialem substantiae, sine qua impenetrabiliatas deberet perire . 6 Idem dicendum in casu , in quo quis nutriretur, & viueret solis speciebus Eucharisticis, bene enim pollemus in hoc casu dicere, quod Deus miraculose suppleret desectum substantiae ab que eo, quod quidquam diceremus cointra Concilia, nam ea, quae immediate Qxperimur per comestionem sunt talia accidentia,& haec vero dantur. At quod deinde per species i lias nutriamur, &viminus, mediate, & per discursum inferremus, dum in tali casu Ita ratiocinaremur; Nihil aliud comedimus nisi pecies Eucharisticas,& tamen viximus, ec nutriti sumus,ergo per illas viximu s,& nutriti sumus . De principio autem huius effetius remoti nihil Concilium definire voluisse est apud omnes in confesso, neque pro hoc eius verba quidquam faciunt; ideoque bene possumus,e debemus ad Deum recurrere 47 Adnotandum denique est imp

257쪽

netrabilitatem ex multiplici capite haiaberi posse, potest enim haberi vel extrinia sece ex decreto Dei nolentis, quod duo Angeli v.g. se penetrent,vel ex eo quod aliqua duo sint essentialiter afixa diueriasis locis, & talia sunt duo ubi,quae si sint arua diuersis locis imaginari,s, eidein correspondere non possunt,sed impeneia trabilitas propria quantitatis est, qua vnλ quantitas naturaliter excludit alia a loco, quem ipsa praeoccupauit, non ex eo, quod illa alia qualitas in tali loco non possit existere; sed ex eo, quod una qualitas habeat de se resistere, Si expetalere aliam . loco,quem praeoccupauit

An quantitas , ct aliud quodli

bet continuum componatur

ex sesis indivisibilibus 'uir, vel in

nitis

' x Icendum primo est non como poni ex indivisibilibus infinitis, indivisibiliter locatis, hoc est correspo--dentibus spatio indivisibili loci, qui μ

258쪽

236 LIBER

daretur infinitum actu non modo in numero, ut per se patet, sed etiam in Oextenfione. vel enirn punctum additu in puncto faceret,vel non faceret extensionem aliquam; si nullam faceret exten- fionem, ergo neque infinita puncta vi- Iam facerent extenfionem; si vero dicat: quod duo puncta facerent aliquam extensionem,dicas etiam necesse est,quod infinita binaria punctorum facerent e tensionem constantem partibus infinitis aequalibus illi certae, ac determinatae eitensioni, quam faceret binarium punctorum.

x . Sed siue fingantur puncta finita, siue infinita, ex solis punctis inditii sibi- locatis, componi non posse ntinuum, probatur eae eo, quod punctum additum puncto non facit extetaonem, curn enim unum punctcm non possit tangere aliud punctum secundum partem, quia caret partibus, Poterit tantum illud tangere secundum se totum;

sed quod tangit aliud secundum se totum penetratur cum illo,ergo cum illo Mon lacit extensionem is Minor proba-

Iur, quia di Deus velit, quod duo puncta se penetrent, quid aliud fiet, nisi quod duo puncta se tangant secudum)

be tota dc si velit, quod duae manus se

259쪽

penetrent, nihil aliud fiet, nisi quod se

tangant sectandum se totas: ergo idem est aliqua duo penetrari, ac se tangerό secundum se tota . Praeterea si vellet Deus duo puncta prius penetrari, deinde vero quod desinerent ese penetrata , non posset velle , quod remaneret eorum contactus; est enim imperceptibile, quod remaneat eorum e niλ-ctus, & non snt penetrata.' 3 Quod si dicas hoc non ita facile percipi; ratio erit,quia difficillime punetum imaginamur; caeterum duo puncta indivisibiliter locata, & se se immediate tangentia , licet aliquid plus sint, quam unum punctum , fi spectemus

numerum, non tamen aliquid plus sitiit, quoad extensionem. Non ita aq-cidit in rebus diuisibilibus se se immediatἡ tangentibus , in his enim nUlla 4. interuenit penetratio , quia nihil est aiasgnabile, quod tangat aliud secundum se totum , quamcunque enim partem assignaueris, semper in illa assignare poteris aliquid , quod i mediate tangit, aliquid quod non immediate tangit. Ad

hanc probationem reducitur aliud argumentum Peripateticorum, quod nimirum ex non quantis, qualia sunt pucta, non potest fieri quan rum, eX Pun-- cti.

260쪽

238 LIBER'

ehis enim iton quantis, quae si immediath se tangant non faciunt extensionem, sed penetrantur , non potest fieri aliquid quantum , & extensum.' Praeterea si continuum constaret solis itidiuisibilibus indivisibiliter locatis: Achilles velocissimε currens nota moueretur velocius, quam testudo , si enim chntinuum permanens constaret indivisibi Iibus, etiam tempus, & spatiueonstaret indivisibilibus, ergo dum num punctum Achillis in uno puncto temporis Percurreret unum punctum spatii etia unum punctum testudinis in uno puncto teporis percurreret unu pii. Etsi sipatij;ergo non moueretur velocius Achilles, quam testudo; neque enim vnum punctum Achillis in uno puncto temporis potest esse in daplici, vel pluribus punctis spatij, quia esset natura liter replicatu m,neq; potest vim punctii testudinis in uno puncto temporis eΩfe in spatio minori; quam sit unam Puchum , cum non detur spatium minus

puncto : Quod autem dictum est dμ .vno puncto Achillis , & testudinis , i telligendum etia est de alus punctis, ex quibus Achilles,& testudo in sententia,

quam impugnamus, componuntur.

s QEod si dicas punctum testudia

SEARCH

MENU NAVIGATION