Cursus philosophicus Thomisticus. Vbi conclusiones singulae ex principiis tribus expositis ... authore p. f. Alexandro Piny ordinis ff. Prædicatorum ... Tomus primus quintus

발행: 1670년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

13 4 Liber I. de Ente creato

munis Doctorum dc totius Ecclesiae consensus, ut videatur esse doctrina fidei proxima; sitque eius definitio fere manifesta ; cum ex Conci- aio Lateranensi iub Innocentio III. habeatur. Deum ab initio temporis simul utramque condidisse naturam , Spiritualhm ct corpoream , Angelicam υidelicet o mundanam , hoc autem ex eo a posteriori colligitur , quia daemones penetrant corpora, ubi vatias in mundi partes deferuntur. Item simul possunt pIutes existere eodem in loco, dc eo dcm in corpore ;quo modo legimus Luc. 8. extitisse in vito homine legionem Daemonum , hoc est ingentem

multitudinem : ergo necesse eit, ut non sint corporei ; nam corpora simul penetrative non Pollunt naturaliter existere. Quod autem non Taro S S. Patres cum platonicis tradant Angelose isse quaedam animalia rationalia immortalia ac proinde esse corporeo S, respondetur oli in quidem grauissimam extitisse inter SS. Patres ea deIe controuersiam: at sopita est tandem, vicitque Ecesesiae ac Doctorum communis consensus.

Hoc ergo supposito , iam quod in praetenti inquiritur , est utrum sint aut possint esse Angeli intra eandem speciem numero multi ἔ an verosit hoc omnino impossibile, ex eo scilicet quod sola matella, qua quidem carent Angeli utpote incorporei, videatur esse principium multiplicationis numericae , iuxta illud Aristotelis Id. 'Metaph. c 8 . text. Ouaecumque numero sunt multa, ea materiam Habent. Pi amittendum 2. pro declaratione principiorum ad quae conclusionis veritas reduci de ber, quod haec tria sunt apud omnes receptissi-

ma , subindeque & vim habitura principii Iesi pectu conclusionis inferendae , puta quod An-

gelud quia materia caret halci egie sepecificum

irreceptum; quod Augelus quia materia caret,

caret is eo quod isse potest sub hac mel illa Gν-

ma ; quod Angelus quia materia caret, est sub

ratione natura, omnino plex o incompostus

152쪽

Quas. VI. utrum Angelus possitisc. iues

Ratio autem primi est quia cum esse specificum habeatur per formam siue per actum , de quapropterea dici solet , quod forma est quae dat

esse rei, in tantum per consequciis i pl um esse specificum potest este receptum , in quantum forma cuius est formalis effectus, habet esse recepta ; iam sic est quod Angelus quia materia caret, non habet nec habere potest formam scaactualitatem quam importat, aut potius in qua

consistit, in aliquo Ieceptam, cum recept HIum ,

fotinae non sit aliud quam Materia: verissimum ergo est primum illud , quod scilicet Angelus quia materia caret habet esse spe cuicum irre-oeptum.

Secundum vero , puta quod Angelus quia materia caret, caret Sc eo quod esse potest lubhae vel illa forma, ex se patet, nec adduci potest' quid euidentius quo clarius pateat, cum id quod iubest formae non aliud sit quam materia , quae scilicet actuat ut de informatur per formam, quaeque cum nullam ha bcat formamsbi camam , utpote pura potentia , potest per consequens esse indifferenter sub hac vel illa

forina: ergo quia Angesus caret materia, carct dc

eo quod esse potest sub hac vel illa forma.

Quantum vero ad tertium, quod scilicet Angelus quia materia caret, est ei iam sub ratione naturae omnino simplex Scin compos ius, ratio huius cst, quia cum ex una parte omnis compo- latio sit ex actu de potentia, dc ex alteia compo- filio naturae sub ratione naturae non sit nec esse

possit, nisi ex essentialibus. 1eu ex partibus quae snt de ementia , consequenter fit quod omnis natura quae composita est sub iacione naturae constare debeat ex aliquo quod sit e sientialiter potentia , dc ex aliquo quod sit essent ali ter actus : iam sic est quod Angelus quia caret ma. teria, non potest conflari ex aliquo quod sit ese sentialiter potentia; cum potentia quae est entiam. Iiter talis est, non aliud sit quam mazeria, cum

ut talis condistincta sit contra actum, sitque per

153쪽

xιε Liber I. de Ente creato.

oonsequens pura potentia in quo ipsa consistit materia : ergo receptissimum est,& verissimum illud tertium, puta quod Angelus quia materi1 earet, est etiam sub ratione naturae omnino simplex & incompositus. His ergo tribus suppositis Ianquam certis 8c apud omnes indubitatis

principiis,iam pro quaesiti resolutione, & coninclusionis ad eadem principia reductione sit CONCLusIO: Natura Angelica , quia materia caret, non potest intra eanaem θι ciem numerice multiplicari. Probatur I. ex primo praemisso principio:

Angelin, quia materia caret habet esse speci

cum omnino irreceptum , Ergo quia materia Oaret non potest intra eandem speciem nume-1ice multiplicari. Probatur conti quentia, omne

esse irreceptum est immultiplicabile: Ergo hoc ipso quod Angelus, quia materia caret, habet esse specificum omnino irreceptum, non potest hoc ipso intra eandem speciem multiplicari. Consequentia est euidens Probatur antecedens, omne ens multiplicatum est etiam hoc ipso quod tale habitum modo limitato: sed nullum csse irreceptum potest qua tale esse habitummodo limitato et ergo nullum esse irreceptum est secundum quod tale multiplicabile. Maior est euidens ; cum enim illimitatum ens dicatur tale per hoc quod In se adunat di congregat omnia, sequitur per consequens ex ratione

Oppositorum , quod hoc ipso quod in se non adunat omnia sed potius dii persum est de

multiplicatum in pluribus , debet esse hoc ipso limi:atum ens , & limitato modo habi- sum. Prabatur Minor , esse habitum limitato modo est esse habitum secundum partem , M secundum partem relictum , subindeque ecparticipatum ; sed nullum esse irreceptum potest esse ita participatum : ergo nullum esse irreceptum potest esse habitum modo limi- aio, Maior patet ca terminio. Probatur Minor,

154쪽

seu f. VI. Utrum Angelus possit,ser. Is

no is datur esse pas icipatum quin detur hoe ipso aliud quod sit participans ; cum participans sit correlatiuum ad participatum, ut per se patet: sed esse irreceptum excludit aliud quod sit participans alias cum in eo reciperetur fieret osse receptum dc hahitum : ergo nullum e sse irreceptum esse potest ita participatum rergo nullum esse irreceptum potest esse habitum modo limitato : ergo nullum esse irreceptum potest sub tali ratione esse multiplicabile ; Ergo hoc ipso quod Angelus, quia materia carens habet esse 1 pecificum omnino ir- receptum, quod est primum prae inissum principium ) non potest, quia materia carens, intra eandem speciem numerice multiplicari. Probatur secundo , ex secundo praemisso principio : Angelus quia materia carens , ca

ret eo quod esse potest sub hac vel illa for

rna : Ergo quia materia caret non potest intra eandem 1 peciem numerice multiplicari

Pr6batur consequentia , non aliud esse potest principium multiplicationis intra eand m lpe cicin , quam id quod est e potest sub hac vel illa forma : Ergo hoc ipso quod eo caret Αn-S lus , nec potest hoc iplo intra eandem speciem numerice multiplicari. 6onseqmntia est uidens. Probatur antecedens , principium multiplicationis intra eandem speciem debet esse aliquid speciei : sed nihil spcciei esse potest principium huius multiplicationis , prae ter id quod esse potest sub hac vel illa for-Ina : ergo non aliud esse potest principium multiplicationis intra eandem l peciem , quam id quod esse potest sub hae vel illa f8rma. PM-ior est certissima , non enim potest species intrinsece atque entitatiue multiplicari per aliquid tibi extraneum dc extrinsecum. Probώ- tur Mi in or , in qua sita est dissicultas. Illud de quo verificatur, quod fit talis speciei. non aliud

est quam id , quod esse potest tub hac vel illa

forma:

155쪽

1 3 8 Liber L de Ente ereato. forma : sed nihil speciei esse potest privet.

Pium praefatae multiplicationis , praeter id de quo velificatur quod fit talis speciei : exgo nihil speciei esse potest praefatae multiplicationis principium, pr ter id quod esse potest subtiae vel bila forma. Maior est euidens; id enim de quo verificatur quod fit talis speciei, est illud idem quod determinatur ad tale esse specificum , subindeque de est illud idem quod de se indifferens est ad esse talis speciei , quod quidem non est aliud quam id quod esse potest sub hae vel illa forma. P=obatur Minor rquidquid est speciei, vel est quia est ipsa species , vel quia facit esse talis speciei , vel quia fit talis speciei ; sed praefatae multiplicationis principium esse non potest ipsa species ; cum species 1i: id quod multiplicatur , ipsum veI principium non tam sit id quod multiplicatur, quam id quo ipsa multiplicatur species , ut exterminis patet: nec etiam praefatae multiplicationis principium esse potest id quod facit esse talis speciei , cum tale quid vi pote constituens specifice , sit etiam specifice distinguens, ac Proinde esse non possit principium Numericae scillim distinctionis ergo nihil speciei esse potest principium multiplicationis intra eandem speciem , pr Ster id de quo verificatur quod fit talis speciei . crgo nihil esse potest principium praela ae multiplicationis praeter id quod indifferens est ad e Te talis vel talis speciei: ergo

nihil esse potest praefatae multiplicationis principium , praeter id quod esse potest sub hae vel illa forma : ergo hoc ipso quod Angelus, quia

materia carens caret dc eo quod esse potest sub hae vel illa forma , hoc ipso etiam caret principio praefatae multiplicationis , seu multiplicationis numericae intra eamdem speciem. Probatur 3. ex tertio praemisso principior

Velin quia materia caret est omnino ρυχ ct incompositus sub ratione natura e er-go quia materia caret est immultiplicabilis in-IIa

156쪽

tra eandem speciem Probatur cohsequentia: hoc ipso quod Angelus est per idem principium Sc Angelus et hic Angelus, est hoc ipso immultiplicabilis intra eand cm speciem : sed hoc ipso quod est sub ratione naturae omnino simplex , per idem mei principium per quod conitituitur Angelus , constituitur hic Angelus : ergo hoc ipso quod est sub ratione natu Iae omnino simplex , est iminultiplicabilis intra eandem speciem. Maior est certa , siquidem hoc ipso quod per idem mei principium constituitur Anglius ec hic Angelus , noni pO- teli multiplicari numerice , quin distinguatur& multiplicetur specifice , cum principium tunc numericu diitinguens , sit e :iam dili:nguens , dc constituens specifice. Probatur Minor : quod cst Angelus dc hic Angelus secundum quod est simples , est per idem pi incipium de Angelus de hic Angelus ; cum in ente simplici secundum quod est tale non sit assignabile aliud Jc aliud : sed hoci p. o quod est Angelus sub ratione na urae omnino ii mPl ex , eit Angelus de hic Angelus le-cundum quod est simplex ; ergo dc hoc ipso quod est lub ratione naturae omnino simple X, est per idem principium dc Angelus Zc hic Angelus Probatur Minor e natura quae uis angelica est sub ratione naturae & Angelus, de hic Angelus , seu sisdulatis 3 eum secluso omni eo quod non est de ratione naturae , sit adhuc af

iumptibilis a persona diuina , quod fieri non poliet si non esset ut istis sngularis 1iue hic Angelus ut per se patet : ergo hoc ipso quod

Angelus est sub ratione naturae omnino simplex. est secundum quod est simplex de Angelus di hic Angelus : ergo hoc ipio quod Angeis Ius est sub ratione naturae omnino simplex, per idem mei principium constituitur dc Ange lus , dc hic Angelus : ergo hoc iplo quod Angelus est sub Iatione naturae omnino simplex

multiplicari nequit numerice seu ut hic Ange -

- . lus,

157쪽

x o Zibo I. de Ente creato. Ius , quin multiplicetur specifice , siue ut Angelus: ergo hoc ipso quod Angelus quia ea-rens materia est sub ratione naturae omnino

simplex quod est tertium praemissum princi pium ) eit hoc ipso immultiplicabilis intra eandem speciem. Soluuntur obiectiones. Vid.- obiicies x. si esset Angelus immultiplieabi-

ων alia lis intra eamdem speciem , idem Aret dieen--ael ο- dum de anima rationali et sed in anima ration fundi nati hoc reperitur falsum ; alias non differmenta in rent homines solo numero : ergo & similiter solutioni- falsum est in natura angeliea. Probamur sequelahus obie. Maioris. Ideo dicitur Angelus immultiplica-Horum, bilis intra eamdem speeiem , siuὶ solum indiuidualiter, quia non pendet a materia in sui indiuiduatione ; sed neque rationalis anima pendere potest a materia in sui indiuiduatione : ergo idem, quantum ad hoc , dicendum foret de anima rationali , quod de Angelo. Maior eolligitur ex dictis supra, ubi scilicet toties dictum fuit, quod quia angelus relateria caret, ideo est immultiplicabilis. Probatur Minor . pari modo philosophandum est de indi-duatione seu unitate indiuiduali quantum ad dependentiam, ac de entitate in sua fundatur, cum unitas nihil addat positiuum supra entitatem , sed sit ipsam et entitas z atqui rationa- Iis anima pendere non potest a materia quan . tum ad esse seu entitatem ; aliis penderet ab ea in fieri. & sic educeretur , non autem fieret per creationem , quod est contra fidem , autia cςrte parum in fide tutum : ergo neque ratio. nalis anima pendeu potest a materia in sui indiuiduatione. Respondeo negando sequelam maioris et ut enim profundὶ discurrit D. Thomas I. pari.

quast. 7 6. art. i. ad primum : licet, inquit, '

- ' anima

158쪽

Luast. VI. utrum Angelus possit sec. I r

anima intellectiva non habeat materiam ex

qua sit, sicut nec Angeli, tamen es forma matere alicuit s , quρd Angelo non conuenit; bideo secundum diuisionem materia sunt multa anima cnim Jeciei ; multi autem Angeli unius speciei omnino esse non possunt. Haec D.

Thomas , ex quibus argumentor sic : hoc ipso quod ex animabus rationalibus una est forma huius materiae , & altera forma illius , habent hoc ipso numerice solum differre dc intra eandem speciem multiplicari , cum ut patet, reducatur tunc eorum differentia ad duo numerice tantum differentia , puta ad hanc Scillam materiam : iam sic est quod hoc habet

anima rationalis , nec tamen hoc habet Ange- Ius : ergo quamuis nec anima nec Angelus sint ex materia , a qua petatur numerica multiplicatio , possunt hoc non obstante multiplicari numerice dc intra eamdem speciem animae rationales , absque eo quod non sit idem dicendum de Angelis. Vnde ad probationem nego maiorem , si nimirum sumatur , ut de facto sumit arguens , ly dependere proprie N. in rigore termini. Non enim ideo e it ita immultiplicabilis Angelus indiuidualiter , quia non Pendet a materia in sui indiuiduatione ; cum

ut bene probat argumentum neque etiam Iationalis anima ab ea in hoc pendere possit, sed ideo est immultiplicabilis Angelus ; quia

non est. eius indiuidualio connexa cum materia ; in quo quidem differt ab anima rationali , quae licet dependens non sit a materia in sua unitate indiuiduali , sicut nec in sua entitate , utpote quae est eleuata supra materiam, est tamen haec anima rationalis connexa cum materia in sua indiuiduatione , inquantum est haec indiuidualiter prout est forma huius mariae : ac proinde quamuis non sit anima rationalis dependens a materia in sua indiuiduali unitate, sicut nec Angelus ; adhuc tamen habetur ex quo peti pollit multiplicatio nume-

159쪽

rica animarum . non Angelorum , ratione scilicet connexionis quam nabent animae in tui indiuiduatione cum materia numerice diuisibili , & quam habere non pote it Angelus , ex eo scilicet quod ex propria natura eit substantia i piritualis completa. Instabis r iron minus excluuit anima rationalis in univate sua indiuiduali connexionem cum materia , quam dependentiam a materia: in ergo non minus esse deberet immultiplicabilis intra eandem speciem . quam ipse Angelus. Probatur antecedens : eleuatio alicuiuS entis biu per aliud non minus excludit connexionem cum illo , quam dependentiam ab illo : sed unitas indiuidualis animae rationalis suum habet esse eleuatum supra materiam , ut proba tum fuit in superiori argumento : ergo minu Sexcludit connexionem cum materia, quam de 'pendentiam a materia. Re 'ondeo negando antecedens. Proe quo placet afferre locum unum ex D. Thoma , in quo aperte insinuatur connexio animae cumma Ieria quantum ad unitatem indiuidualem; de ibidem expressis terminis omnis excluditur dependentia. Sic ergo discurrit D. ThOm. lib. 2.

- coutra gent. cap. 81. si igitur esse forma depen-ket is materia , multiplicatio i us a materia

dependet, is similiter emitas si autem esse

forma a materra non dependet , erit quid mnecessaritim muli 3licari se mam secundum multiplicationem materia id est ymul cum materia proportionem ipsius, non autem ita, quod depen eat nitas mel multitudo ipsiuι forma is materia di ostensum est autem quod anima humana est forma secundum tuum esse a materia non is pendens ; umie equitur quod multiplicentuν quidem anima

secundum quod multiplicantur corpora, non tamen multiplicatio corporum erit causa multiplicationis animarum. Haec D Thomas , ex quibus arguo stic. Non potest verificari, quod

160쪽

Luast. VI. utrum possit Angelus see. r 3

nec est artum sit, multiplicari animas secundum multiplicationem materiae, siue simul cum materia, quin sit connexio quaedam siue ncce Isitudo inter eius unitatem & multiplicitatem indiuidualem cum ipsa maῖe Ila , ut per se patet : sed hoc verificatur e X D. Thoma, seclusa omni a materia dependentia ; ergo ex D. Tl1Oma salua vir connexio inter indiuiduationem antinae rationalis cum materia , omni seclusarie pendentia. Vnde ad probationem nego maiorem , cuius quidem falsitas patet 8c exemplo& ratione : diuina namque omnipotentia est omnino eleuata super elle possibile creaturarum dc omnino inde pendens ; item prius se cundum quod tale eit etiam cleuatum super posterius oc ab eo inde pendens ; tum etiam causa re duplicatiue ut cauta eleuata est super effictum, nec ab eo de pandens ; de nihilominus Dei omnipotentia connexa dicitur cum esse possibili creaturarum , & prius cum posteriori , bc causa cum effectii: non ergo eleuatio entis super aliud , nec consequenter animae super materiam excludit connexionem quamuis excludat dependentiam.

Ratio autem huius doctrinae, quam quidem multum notandam velim pro multis soluendis difficultatibus, huius,inquam, ratio est quia ad connexionem unius cum alio, lassicit, quod ta- Ie quid , quod solum dicitur connexum, terminet dependentiam, Ordinem , & habitudinem alterius ad illud ; cum terminus haud dubie

connexus sit cum eo quod terminat , utpote qui est alicuius terminus ; unde cum non repugnet , inamo Omnino congruum sit dc consonum naturae rerum , quod id quod est super aliud et matum , eius terminet dependentiam. ordinem, de habitudinem , consequenter fit, quod non repugnet quod anima humana qua tumuis inde pendens , & eleuata super conditiones materiae . adhuc connexa sit cum ipsa

in ateria, adeo ut ad multiplicationem materia: su

SEARCH

MENU NAVIGATION