Cursus philosophicus Thomisticus. Vbi conclusiones singulae ex principiis tribus expositis ... authore p. f. Alexandro Piny ordinis ff. Prædicatorum ... Tomus primus quintus

발행: 1670년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

is, Luer I. de Ente erealo. Soluuntur obiectiones.

. . r

obiicies r. contra ptimam dc secundam cona/ elusionem : quod est in loco localiter anteem in denter ad operationem, non potest ita per Operationem constitui in loco , sed constitui debet in eo per tuam substantiam : sed Angelus est in loco localiter antecedenter ad operationem: ergo non potest per operationem sic in loco constitui, sed eit in eo constituendus per suam substantiam Probatur . inor r in tantum est Angelus in loco localiter inquantum est in eo per modum agentis Zc operantis : sed ut sit in loco per modum agentis oc operantis, esse de

bet in illo antecedenter ad operationem e ergo est Angelus localiter in loco antes edenter ad operationem. Maior patet ex diciis supra in Probando secundam conclusionem. 'Probatur Minor sicut se habet esse ut sic ad operari.ut sic , sic se habet esse in loco ad operari in lo-' co: sed esse ut sic antecedit operari ut sie; prius enim est esse quam operari et ergo & esse aliquid in loco ut operetur antecedere debet ipsum operari in loco. Respondeo negando minorem primi & se eundi argumenti. Ad tertium vero nego parietatem maioris , cuius disparitas simul & falsitas patent euidenter in hoc argumento facto a simiali , quod ego retorqueo in aduersarios. Sicut se habet substantia corporea ut sic ad quantitatem ut sic, ita & substantia corporea in loco ad quantitatem in loco : sed substantia corporea ut sic est prior quantitate ut sic, ut per se patet: ergo di substantia illa ut in loco esse debet prior ipsa quantitate in loco , quod est

falsissimum , etiam ex ipso ore aduersariorum. Ratio autem huius disparitatis colligitur ex D.

Thoma quodlibeto I. art. 4. ad primum , ubi ait , quod nihil prohibet, aliquid esse prius simpliciter Ioquendq , quod tamen non sit

182쪽

suasi. VII. per quid Angeli cte. iς s

quantum ad hoc : sicut i ubiectum est simpliciter prius superficie, nec tamen est prius quantum v d hoc quod est colorari; dc similiter prius simpliciter est corpus quam tactus corporis , dc nihilominus quantum ad hoc quod est esse in loco non est corpus prius, sed potius posteriusi pio tactu corporeo seu minen uuae quantitatis: sic ergo 'similiter dicendum est de Angelis

quantum ad contactum virtutis. Haec D. Thomas , ex quibus abunde soluitur argumentum& patet disparitas praefatae maioris ἱ cui addo Ego , quod esse ut sic simpliciter sumptu in se habet ad operari sicut caula ad effectu in , dc ideo debet esse prius : at vero esse Angeli ut in loco non est causa operationis sed magis est eius effectus, cum operatio sit illud per quod Angelus tangit locum localiter, seu a d modum continentis ; ac proinde esse ipsius Angeli yro- ut in loco non debet esse prius eiusdem ope

ratione.

Instabis applicatio agentis ad passum est

conditio praerequisita ad operandum : sed hoc ipso quod Angelus est in Ioco ad modum ope. Tantis , comparatur ad illum ut agens ad pansum: ergo & debet esse applicatus loco, priusquam operetur in loco. Respondeo distinguendo maiorem sic : appli-eatio agentis ad passum est conditio prae requisita ad operandum , si sit sermo de agente corporeo, Concedo : si sit sermo, ut est in praesenti, de agente spirituali Nego. Ratio autem huius disparitatis est , quia in agente corpo Ie O , V. g. igne virtus seu potentia activa , cum sit accidens materiale, praesupponit quantitatem quae est primum inter accidentia materialia , ac proinde & illius applicatio ad Iocum praesu Eponit huius applicationem , per quam corpus est in loco. hi virtus agentis spiritualis nullam in eo praesupponit quantitatem per quam supponi possit applicatum , sed ipsam et activa virtus est eius virtualis quantitas ι unde cum

183쪽

res non sit in loco loealiter ante applicationemi suae quantitatis , cum non nisi per illam in eo taliter sit; & operatio agentis spiritualis, qualis est Angelus, sit applicatio ipsius quanti- tatis , eum sit applicatio eius virtutis , quae est virtualis eius quantitas'; propterea fit quod agens spirituale non debeat esse ita applicatum loco antecedenter ad operationem , sed concomitanter , sicut solemus dicere quod anima ut informet requirit corpus organicum,

. non quod sit organicum ante illam , sed quod per illam fiat organicum. Obiicies a . quotiescumque vaIiatur ratio foris malis variari debet de formalis effectus e sed

variata operatione transeunte Angeli, non pro 'pterea Angelus mutat locum: ergo non est Angelus per suam operationem tanquam per rationem formalem localiter in loco . Malor constat e variato enim colore, v. g. non potest non variari Sc mutari coloratum. Probatur Minor:

sue producat aliquid Angelus circa aliquod corpus , siue illud solummodo moueat , non propterea mutat locum: sed Angelus, postquam produxit aliquid circa corpus , potest illud deinde mouere: ergo vaIiata operatione transeunte Angeli,no propterea Angelus mutat locum.

Resip. distinguendo maiorem: quotiescumque variatur formalis ratio , variari debet & effectus formalis, si varietur formalis ratio forma liter ut talis , Concedo : si vero non varietur formaliter inquantum est formalis ratio . sed solum materialiter & sub aIIa ratione Nego: effectus namque formalis non est talis nisi per rationem formalem formaliter ut talem 3 ac proinde nisi varietur formalis ratio formaliter.& inquantum talis , non propterea variari debet effectus formalis : iam sic est quod Angelus siue producat aliquid circa locum, seu cir- ea corpus in quo supponitur esse localiter , siue illud moueat , non propterea variatur eius operatio formaliter, inquantum est ratio con

stitu

184쪽

VII. per quid Angeli cte. rg

nitutiva Angeli localiter in loco , siquidem haeduae oeerationes dc sic de caeteris operationibus transeuntibus ) conueniunt ic adunantur in hoc , quod sint Angelo ratio continendi locum , cum continere nequeat Angelus locum Ut causa informans, nec ut causa rccipiens, sed solum ratione efficientiae; unde cum ratio continendi locum sit ratio formalis aut quasi formalis essendi localiter in loco, ut constat ex dia octis supra in probando secundam conclusionem, consequenter fit, quod siue producat Angelus aliquid eirca corpus , siue illud moueat, non propterea varietur eius operatio, inquantum est formalis ratio essendi localiter in loco , subindeque nec mirum quod non varie rur praesentia illa localis quam habebat Angelus per primam operationem circa locum. Instabis r esto non varietur ibi formaliter formalis ratio essendi in loco , saltem forma liter & non tantum materialiter cessat, duo cessat Angelus operari: sed tunc non propterea cessat praesentia localis Angeli : ergo non potest praefata operatio se habere ad praesentiam localem Angeli , velut ratio formalis ad effectum formalem. Probatur Minor : Angeli custodes ordinarie praesentes sunt localiter eis, qui eorum curae commissi sunt: sed incredibi- ile videtur, eos continua operatione circa clientes agere et ergo cessante operatione Angeli circa locum non propterea cessat localis ciuiae in praesentia.

Res' ondeo negando minorem e ad cuius Probationem , quam possunt aduersarii confirmare ex eo quod sunt Angeli in Coelo empy-

Teo, in quo tamen nihil Iran leunter operantur , cum illud mouere non possint nee alteraxe , in qua tamen motione ic aIteratione videtur sita esse operatio transiens Angelorum , ad hanc. inquam , probationem dico , hanc macgnam certe pati dissicultatem in sententia communi Thomistarum , qui omnem modum essendi

185쪽

igg Liber i . de Ente creato:

essendi in rebus , siue localiter , siue mere in indistanter tribuunt soli Angelorum operationi;& licet multa Sc egregia proferant pro ilibus solutione , ut tamen ab eo se expediant , v lint nolint , fateri debent , se in omne Iatus vertere , dc pro euacuanda dissicultate

multum insudare , nescio an multum utiliter. At nullius plane est roboris hoc ar-Nota. gumentum in sententia nostra supra exposita,

iuxta quam dicendum est , quod in locis re rebus, in quibus nihil operantur Angeli, sunt ibi quidem in distanter praesentia quali intro

Q missionis, approximationis,& in distantiae . qualiter unus Angelus est praesens alteri quando in eodem loco operantur ; non tamen 1 unt ibi Iocaliter ic tanquam in loco; cum seclusa ope ratione non se habeant tunc ad modum continentis Iocum , ut dictum fuit supra , qualiter tamen deberent se habere , ad hoe ut essent ibi Iacaliter , ut etiam supra ostensum est in probatione secundae conclusionis. Oblimes 3. contra tertiam conclusio tria esse Angelum in rebus mere in distanter , & esse in illis localiter & ut in loco coincidunt: ergo hoc

ipso quod nisi per operationem est Angelus in

rebua localiter, ut statuit secunda conclusio non nisi etiam per operationem est Angelus in rebus in distanter. Probatur anteced ns: non po-' teli Angelus esse in rebus mere indistanter nisi sit per contactum sed hoc ipso quod in aliquo est Angelus per contactum , est in eo localiter seu per operationem: ergo esse in rebus in distanter & in illis elle localiter conuertuntur, siue coincidunt in Angelo. Maior videtur euidens. Trobatur Minor. Omnis contactus vel est proprius . seu quantitativus , vel Meta phoricus inu virtutis: sed Angelus habere non potest contactum quantitatiuum : ergo habere tantum potest contactum virtutis et sed conta- . . Eius virtutis fit media operatione : ergo hoc

. ipso quod in aliquo est Angelus per coma A ctum

186쪽

ctum , est hoc ipso in eo per operationem, siue localiter. Respondeo negando antecedens , cuius quidem falsitas constat ex dictis supra , praecipue in praemissis. unde ad probationem distinguo maiorem : non potest Angelus esse in distanter in rebus nisi sit per eontactum , loquendo de contacta locali, seu continentiae Nego: loquendo de contactu in distantiae , tu tromissionis de quasi penetrationis, Transeat. Similiter distinguo minorini : sed esse in rebus per contactum, de esse in illis localiter seu per cle- rationem coincidunt & conuertuntur, si sermo sit de contactu locali, seu continentiae Concedo 3 propterea quod ut notatum fuit su-Pra, non habet Angelus rationem continentis respectu loci, nisi sub ratione efficientis causae , subindeque ic media operatione : si autem sermo sit de contactu aut quasi contactu merae in distantiae dc intromissionis, Nego minorem dc consequentiam. Dixi autem supra loquendo de contactu indistantiae & intromissionis . Transeat: inita existimo ego , nec sine fundamento , quod contactus quo unum est in alio mere indis anter dicendus non est nec dici potest pro-Prie contactus , quod quidem ostendo sic rquandocumque duo aliqua se habent mere in-

distanter, tune dici non potest proprie quod unum sit in alio , eo quod scilicet ly in alio importet continentiam quae ibi tune minime reperitur , sed potest tantum dici quod unum sit ubi est aliud: iam sie est quod quae se ita habent, ut unum sit ubi est aliud , non autem unum sit in alio , non possunt , si proprieas quamur, dici se tangere & habere containctum ad inuicem ; cum talia tune se habeant veluti sine connexione , dc habeant virum

que suum ubi intrinsecum, siue praesentiam suam quasi absolutam & quasi intransitive acceptam, quod haud dubie dici nequit de

Nota

187쪽

idio Liber L ia ente creato. ijs quae habent contactum proprium ad inuicem : ergo hoc ipso quod est Angelus in aliquo mere in distanter, non est tunc in eo pex contactum, cum ex vi in distantiae sequatur

solum , non quod sit in illo , sed quod sit ubi est illud per praesentiam quasi absolutam de

quasi intransitive acceptam, non autem cO nexam per contactum.

InstabM : pari modo philosophandum est

de Angelis re de Deo quoad rationem essendi in rebus t sed non est Deus in rebus etiam in distanter nisi per contactum localem re continentiae per operationem habitum : ergo Ac idem dicendum de Angelis. Probatur minor o non potest Deus esse in rebus etiam in distanter , quin rebus eo existat ; sed non potest rebus coexistere nisi per contactum continentiae per operationem habitum et ergo nec esse potest in illis etiam in distanter nisi medio tali contactu. Probatur minor : non habet Deus eo existere rebas , nisi existentibus rebus e sed res non habent existere nisi ipsius Dei operatione et ergo nec illis coexistit Deus nisi per operationem , siue per eontinentiae contactum per Operationem habitum. Respondeo negando minorem, cuius falsi istas abunde colligitur ex dictis supra in probatione cones usionis tertiae . ubi ostensum Dir, esse Deum in rebus omnibus in distanter ratione immensitatis ut distinctae amiualiter ab operatione , quod quidem dictum potest v I-terius explicari exemplo aeternitatis ad hoc aptissimo , & ex quo non parum confirmabitur praefata conclusio et enim vero sicut aeternitas talis est naturae , quod extenditur ad omnes mensuras & durationes distinctas re- Nora. Ium, & extenderetur ad illas, eisque coexisteret, etiam si per possibile vel impossibi Ienon produceret eas Deus : ita similiter diuina immensitas talis est & debet esse naturae, Ut vi illius quasi penetretur Deus cum quacum

188쪽

QuasVII. per quid Angeli sec. I r

que alia re distincta , ac penetraretur, licet per possibile vel impossibile daretur talis res independenter ab ipsa Dei operatione. Utriusque enim est eadem rario , 1 cilicet infinitas utriusque attributi in sua linea : quia enim aeternitas e fi infinita in ratione durationis , habet hoc ipso coexistere cuicumque durationi, etiam quomodolibet factae & existenti. atqui etiam immensitas est in linea ubicationis infinita : ergo ad instar aeternitatis debet ratione sui & ex vi propriae lineae intromittidi quasi per in distantiam penetrari cum rebus omnibus, etiam quomodolibet fuerint factae, dea quocumque fuerint productae ; atque ita falsum eit , quod esse ita in distanter dc penetrati-ue in rebus non nisi ex ipsa Dei operatione proueniat. Vnde ad probationem Distinguo

Alinorem : sed non habet Deus co existere praesentialiter rebus nisi per contactum continen, tiae seu opere rationis ; Ιta quod formaliter se habeat contactus ille operationis ad hanc cOexistentiam, Nego : ita ut materialiter, prae suppositiue , dc concomitanter soliun se habeat, Concedo ; sed exinde nihil ad intentum, cumagatur hic de ratione formali bc formaliter se habente. Dico igitur, quod sicut a ternitas independenter a rebus creatis de sine connexione cum illis conuenit Deo , ita similiter immensitas ; Et sicut durantibus rebus creatis ex vi diuinae operationis , durat aeternitas culuillis, ac intromittitur in ipsarum durationes ratione sui, seclusa, formaliter loquendo, diuinae

Operatione , dc solum concomitanter Sc materialiter ibi exercita ; sic similiter existentibus

rebus omnibus ex vi diuinae operationis , seu diuinae omnipotentiae intromittitur in eas Dei immensitas, solum praesuppositive dc materialiter se habente exercitio Omnipotentiae se ii diuina opς ratione.

189쪽

I r. Liber I. de ente streato, Ruanam fuerit mens D. Thomsi circa agi-.tatam dissicultatem. Respondeo D. Thomam fauere haud dubie

praefatae nostrae sententiae ; adeo ut quamuis in infinitis propemodum locis doceat esse Αngelos in loco per operationem , ibi solum loquatur de modo essendi in rebus Ioealiter &tanquam in loco ; non autem de modo essendi in rebus mere in distanter et quod quidem Praeter quam quod iam supra insinuatum est,

hoc praeterea ex tribus colligo. Primo ex D. Thoma quodlibeto 6.art. 3. po test Deus ponere Angelum extra caelum Em pyreum : sed esset ibi Angelus sine operatione Virtualiter transeunte , 8c tamen haberet suum ubi intrinse eum: ergo verum non est in doctrina D. Thomae, quod nullum habeat vel habere possit Angelus ubi intrinsecum quam per opexationem, siue quod sola operatio sit ratio formalis ubi cationis Angeli. Minor quoad primam partem per se patet, cum extra caelum Empy- reum nullum reperiatur corpus circa quod operetur. Probatur igitur quoad secundam partem Actio illa, qua moueret Deus Angelum, eumque poneret extra caelum Empyreum ha-.beret terminum extra is 3 cum esset virtualiter transiens,& inferret aliquam mutationem : sed terminus ille non alius imaginari potest, prae ter ubi intrinsecum Angeli de nouo positum, nee illa mutatio in alio esse potest , quam in Vbicatione , ut patet: ergo esset ibi Angelus sine operatione virtualiter transeunte, & tamen ibi habetet ubi intrinsecum s atque ita loquendo de ubi catione siue praesentia Angeli absoluta, de intrinseca & quasi intransitive accepta , non sentit D. Thomas , eam reducendam esse ad operationem Angeli . sed ad quemdam modum intrinsecum ad praedicamentum ubi reducendum. seeund

190쪽

Sectaricio D. Thomas in infinitis propemo- ctiam Iocis eodem modo loquitur de Deo flecte Angelis quantum ad rationem essendi in Ioco , Ut in I. sentent. Distinct. 37. dcc. sed Deus e X D. Thoma , quamuis sit in loco Io Calit CT per operationem , est tamen in Iebus in distanter per quid virtualiter distinctum ab OPeratione : ergo idem sentit D. Thomas de Angelis. Probatur minor: dicit D.Thomas in

prologo quaest. et . se ibi incipere tractare de i js

quae ad diuinam spectant operationem : sed idem S. Doctor iam in quasi 8. egerat de e Xi- Rentia Dei in rebus, de consequenter de modo essendi in illis in distanter : Ergo est Deus eκ D. Τhorna in distanter in Iebus per qμ id ab ipsa operatione distinctum. Tertio hoc idem colligo ex his quae habet

mam Christi Domini dum ad limbos descendit fuisse ibi dupliciter, scilicet per operatio

nem , dc per substantiam. Ex qua doctrina argumentor sic. Par est ratio de anima separataec de Angelis , in ordine ad essendum in Ioco: sed distinguit S. Doctor in anima separata modum essendi in loco per operationem dc per substantiam : ergo Ec in Angelis alius erit ex D. Thoma modus essendi in loco per operationem , dc alius modus essendi per substantiam : iam sic est, quod admittens D. Thomasti in anima Sc in Angelis modum essendi in ' si loco per substantiam , non sumit ibi substantiam active dc ut locantem ' sed passue de ut

locatam ; cum ex eodem D. Thoma infras . art. nulla substantia creata sit pereiplam activa 8c immediate operativa et ergo ex D. Thoma substantia tum antinae tum Angelorum esse potest in loco per aliud quam

per operationem e sed ex eodem D. Thomanon potest Angelus esse in rebus localiter ictanquam in loco , nisi per operationem et ergo ex D. Thoma datur alius modus essendi in H 3 Iebus

SEARCH

MENU NAVIGATION