Cursus philosophicus Thomisticus. Vbi conclusiones singulae ex principiis tribus expositis ... authore p. f. Alexandro Piny ordinis ff. Prædicatorum ... Tomus primus quintus

발행: 1670년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

i 1 4 Liber L de ente ereato.

Tebus respectu Angeli, quam modus essendi in illis localiter , qui non sit habitus per operationem 3 Qui quidem essendi modus . non alius imaginari potest . quam quem diximus supra modum essendi in rebus me-xe in distanter , qui scilicet habendus sit per modum accidentalem Angelo superadditum . ad praedicamentum Vbi reducendum , & per

eius localem motum productum ilicet enim Io galis motus comparatus ad rem extrinsecam.

qua habet Angelus indistantiam , sit modus

'solummodo adductivus, comparatus tamen

ad ubi successivum , siue ad localem praesentiam quam sueeessiu. acquirit est productivus. Dices. ex D.Thoma quo. 3. de potentia art. ad a. potest Angelus, si velit, non esse in Deo : sed si esset per aliud in loco quam per

operationem transeuntem dc liberam , non posset non esse in loco: ergo ex D. Thoma non datur alius modus essendi in rebus respecta Angeli quam per operationem. Resspondeo distinguendo di explieando dictum D. Thomae epotest Angelus ex D. Thomamon esse in loco , si velit, 3c loquitur D. Thomas de modo essendi localiter, & ut in loco, Concedo : & loquitur de modo essendi in rebus mere indistanter, Nego. Concedit igitur D. Thomas, posse Angelum non esse in loco localiter , quia est ibi tunc ad modum continentis , subindeque per operationem , quam cum possit suspendere, potest consequenter non esse in loco tanquam in loco ; non tamen Vult Propterea nec velle potest D. Thomas , quod

facta suppositione, ut supponit ipse, quod maneat Angelus intra uniuersum , quod nullo fit in loco indistanter, adeo ut nullum habeat bi intrinsecum per quod sit non quidem in alio, sed ibi ubi est aliud ; eum ex eo colligae D. Thomas , posse Angelum non esse in loco et quia in eo est per operationem, quam quidem

potest suspendere ι di possit Angelus esse in alio

192쪽

Quast. VI I. per quid Angeli cte. I s

alio in uillanter absque operatione , ut constat ex dictis supra. & ulterius ostendo ex casa quem ipse S. Doctor admittit possibilem : ad

mittit namque S. Doctor in qu . 6. art. 3. posse Angelum poni extra caelum Empyreum , quo potito Quaero a Thomistis nobis hic aduersantibus, numquid manente Angelo extia crium Empyreum , eo modo quo esset ibi a Deo positus puta sine operatione ab iplo virtualiter transeunte, posset ibidem Deus ponere corpus altem gloriosum ; cum ex eodem D. Thoma loco citato , non tantum Angelus sed etiam

orpus gloriosum possit poni extra carium, dc aliunde non repugnet effe Angelum ubi est zorpus gloIiosum : iam sic est, quod in hoc ca-i u qui possibilis est in doctrina D. Thoma , esset Angelus in distanter in corpore gloriolo,

nec tamen esset in eo localiter di tanquam in loco siue ad modum continentis , cum eri suppositione facta est et in eo sine ulla operatione ab iplo Angelo virtualiter transeunte : ergo e X

D. Thoma aliud eli esse Angelum in aliquo localiter & tanquam in Ioco, de aliud esse in

eo mere in distanter. ε

Urgebis : dicit D. Thomas posse Angelum non esse in loco absolute loquendo e 1ed esse in aliquo per in distantiam est absolute loquendo esse in Ioco : ergo intendit D. Thoma S , posse Angelum non esse in loco etiam per in distantiam. Restondeo negando minorem : non enim e De in loco praecise per in distantiam , est essen loco absolute loquendo, dato quod sit essen loco secundum quid & cum hoc addito, er in distantiam. Ratio autem huius est, quia ille in loco absolute loquendo inuoluit con-aexionem inter id quod est in loco de locum n quo est, eo quod scilicet ly in .est relatiuum Juid : modo sic est, quod illud quod est in aliquo per in distantiam tantum, non importat Perὶ Oc Praecise connexionem cum illo , ted habet

193쪽

luo. VIII. Utrum de nouo sec. 177

tia quae non est nec esse potest forma corporis accipere non potest species intelligibiles ab obiectis corporalibus, cum ratio cur sub stantia puta anima species accipit a corpora libus sit, quia est forma corporis ; ex eo scilicet quod ratio cur uniatur corpori sit, quia est corporis forma, bc vniatur corpori ut species a re bus accipiat 3 propterea quod unitur anima

corpori propter bonum suum , cum id exigat naturalis ordo , quod imperfectiori a sint propter perfectioria ; dc honum quod aduenit animae ut intellectivae ex corpore sit in hoc quod ministrat intellectui corpus species intelligibilibus med ijs phantasmatibus : ergo cum An gelus nec sit nec esse possit forma corporis, non habet per consequens accipere species a rebus ; sed debuit eas accepisse a Deo infusas ab initio creationis, dc sic periectus sit de plenus sapientia a die conditionis suae ut dicit

scriptura. Porro haec doctrina non solum concludit pro speciebus repraesentantibus res incommuni Jc in uniuersali, sed etiam pro speciebus repraesentantibus res singulares ic in

lingulari, quod quidem confirmari potest ex his quae habet D. Augustinus lib. z. mper Genesim ad litteram cap. 3. O lib. . cap. 24. Vbi

asserit, res fuisse a Deo creatas prius in ment cAngelorum , puta in esse intentionali Zc re-yrat lentativo quod habent in speciebus) quam in proprio genere , seu in seipsis : iam si e est

quod res illa: a Deo creatae creationem terminant secundum esse singulare , dc in singulari,

non autem solum in communi : ergo intendit D. Auguilinus , mentibus Angelorum fuisse inditas ab initio creationi; species intelligibiles ri praesentantes res etiam in singulari, de non tantum in uniuersali 8c in communi.

His ergo praemissis dc suppositis ortum habet in via dc doctrina Thomistarum dc D. Thomae dissicultas grauissi ima , quo scilicet modo

incipiant Angeli cognoscere singularia dc con I. s, lingen

194쪽

tingentia quae de nouo ponuntur in rerum, natura , oc quae supponuntur naturaliter cognosci posse ab Angelis 3 cum ad hoc videatur opus esse quod fiat mutatio aliqua intrinseca in Anselo quantum ad ipsas species quibus cognoicit tunc , quod antea non valebat cognoscere ; Et ex alio capite in intelligibile

est quid sit illud additum , quo fiat praefata.

mutatio intrinseca , cum supponatur Angelus accepisse ab initio creationis species omnes. rerum naturaliter cognoscendarum repraesentativas. Igitur pra hac tam graui soluenda difficultate non seruabimus solitam metho indum, reducendo scilicet conclusionem ad praemissa bc exposita principia ; propterea quod talis est conditionis concludens sententia M. ut non melius δc clarius probari possit, quam elim obiectionibus Et quaesitis aliquibus examinando. Quia vero in hoc soluendo non sequar modum communiorem apud Thomistas;

Quin immo auget potius meo iudicio ) talis

dicendi modus dissicultatem, nec usquam illi aequiescere potui, ideo breuiter refutabo. communiorem illum soluendi modum , priusquam itabiliatur dc proponatur resolutoria conis Uusio. Unde. Tramittendum secundo , minime euacuari

propositam dissicultatem , sed magis potius implicati ex illo soluendi modo quem plures

sequuntur Thomistae, dum dicunt cognoscero de nouo Angelos singularia quae de nouo ponuntur in rerum natura , non quidem per ali. quid additum seu de nouo productum in Angelo, quod sit veluti formalis causa nouae exurgentis eo gnitionis , sed per hoc solum quod species impressa Angeli sine ulla mutatione scvariatione intrinseca habet fieri posse ex non. Iepraesentante repraesentans , adeo ut habeat. repraesentare singularia existentia quando po

nuntur extra caulas V quae tamen non reprae in

195쪽

Quas. VIII. utrum de nouo sec. I sctu scilicet con notati seu defectu requisitae ad hoc existentiae prout de facto positae : hoc, inquam , dicendi & soluendi modo augetur magis bc magis implicatur dissicultas , quia impossibile est , ex ipsis terminis, id quod supponitur , scilicet speciem impressam transite de

non repraesentante intrinscce , est enim repraesentatio omnino intrinseca speciei, imo dc est totum eius intrinsecum ut species est transire , inquam , de non repraesentante intrinsece ad repraesentantem intrinsece de nouo , dc tamen id fieri absque mutatione dc perfectione intrinseca. Transire namque de carentia alicuius formae positiuae ad eandem

Positivam formam est mutari , nec id negari Vot potest in bona Philosophia : ergo transire de priuatione alicuius intrinseci positivi dc realis ad idem intrinsecum positiuum Sc reale, est mutati positive, de re aliter : atqui species secundum hanc doctrinam transit de non re- . praesentante ad repraesentantem , Sc repraesen

tare istud , quod nunc habet , est in ea aliquid intrinsecum , quo intrinseco antea carebat : ergo debet in tali specie fieri mutatio

intrinseca.

Diccs quod totum intrinsecum habebat antea species , dc solum defectu extrinseci con- notati , scilicet existentiae singularis positae a parte rei non repraesentabat de facto ; qua tamen posita statim repraesentat : sed contra hoe responsum urgeo sic. Ex hac responsione totum quod intrinsece est requisitum ex parte speciei ad repraescia tandum singulare, erat in specie ante existentiam singularis r ergo antequam existeret, poterat illud repraesentare. Probo consequentiam species infusae animae Christi repraesentant singularia antequam sint, vi concedunt Theologi, quia ab intrinseco sunt potentes ad id faciendam , qua intrinseca virtute supposita non pendent nee posta

sunt pendere ab caistentia actuali sngulas

196쪽

Piso LiΩν I. ιse Ente ereato rium : ergo similiter si species impressa Ange , li habet quidquid intrinsecum requiritur ad

Iepraesentandum , Angelus qui comprehendit totam intrinsecam virtutem suae speciei cognoscet conlequenter in ea repraesentabilitatem talis singularis , quam tumuis non sit pOsium , sicut di qui comprehenderet totam Virtutem intrinsecam spcciei infusae animae Christi , haud dubie comprehenderet 8c cognosceret contineri in illa repraesentabilitatem talis singularis, scut hoc cognoscit Acomprehendit ipsa anima Christi. Hoc ergo reiecto dicendi modo , ut pote magis intricato

di in intelligibili, quam sit ipsa dissicultas , ad

quam adducitur , iam pro nostra exponenda sententia sit.

gnoscit Angelus singularia de nouo posi ta per Hoc quod cies impre1sa , qua in reprae len

tando inuariata manet, quia talia non nisi

sub ratione essenii a reprasentat , vim habet producendi fletum notiam expressam ea tunc in singulari is in actu exercito reprae se mantem ; cum tamen antequam in rerum natura

ponerentur , selum produceret is produxissethbeciem expressam eadem sub carentia existentiae reprε entantem : itaque fit in Angelo mutatio variatio & additio intrinseca , ut actu de nouo cognoscat singularia , non quidem quae se teneat ex parte speciei impressae, ted quae teneat se ex parte speci est ex prestae de nouo productae, ut pote quae repraesentat tunc singularia in actu exercito & in singulari , cum lamen species expressa quae antea fuerat elicita ex vi eiusdem speciei impressae non nisi sub caronita existemiae repraesentaret, unde dc alia entitatiue & intrinsece erat ab ea quae nunc producitur, dc quae taliter sub existentia rea Praesentat. Ut aute in pateat veritas huius nostrae Iesolutionis, nec non & ut discutiantur plura, quibus non parum iuuabitur animus ad alia, PluI

197쪽

plura percipienda dc penetranda, iuuat eam alia quibus obiectionibus, siue quaesitis examinare, dc sic veritatis radicem inuestigar erigitur.

Obῆcies primo, fundatur hic dicendi, seu resoluendi modus , in eo quod species impressa

in uariata manens in sui repraesentatione , vina habet producendi aliam dc aliam speciem ex pressam, seu producendi nunc speciem expres-1am repraesentantem obiectum sub singularitate di existenti 1, 6c producendi tune aliam speciem expressam potius repraesentantem sub carentia existentiae : sed hoc videtur gratis dici, & sine fundamento : ergo nec lassicienter fundatur praefatus dieendi de resoluendi modus, ut dici debeat resolutoIius & verus. . Respondeo negando minorem : est enim verum & eommuniter admissum ne dum in Angelis sed etiam in nobis , quod nunc cognoscimus obiectum praesens & postea absens , de quod in specie expressa repraesentetur hoc cum variatione eius intrinseca , adeo ut alia sit species expressa sicut & alia eo gnitio rei ut absentis , & alia repraesentativa rei ut praesentis : atqui non propterea fit variatio in ipsa specie impressa , sed una semper & eadem Perseuerat, quod quidem ex eo communiter admittitur & conceditur verum , quia communiter conceditur quod semel elicita species impressa lapidis, v. g ab intellecta agente , conseruatur semper eadem in memoria, dc ea modo absentem, modo praesentem cognosco ego lapidem : Non ergo gratis dicitur, nec sine fundamento quod species impressa Angeli in uariata manens in repraesentando, quia, ut dicemus, habet solum repraesentare sub ratione essentiae vim habeat producendi aliam & aliam speciem expressam , ad cuius propterea speeipi expressae variationem sussicienter mutetur & variet ut Angelus intentionaliter , ut diei possit eo gnoscere nunc sin

gularia sub statu singularitatis re existentiae.

198쪽

Liber I. de ente ereato ,

quae antea non ita cognoscebat.

Jnstabis : QSod species impressa inuariata

manens vim habeat producendi sic aliam beatiam speciem expressam ad variationem Obiecti absentis vel praesentis , hoe ideo est quia non e 1t species impressa repraesentativa nisi eius quod in obiecto in uariatum manet, scilicet essentiae ; cum e contra ad expressam pertineat repraesentare status accidentales

eiusdem obiecti, puta esse sub existentia de singularitate, vel sub earentia : sed hoo videtur gratis & sine fundamento dici : ergo Millud. Resspondeo negando minorem. Huius namque fundamentum babetur duplex: primo quidem, quia ipsa species impressa est comprincipium intellectionis & speciei expressae cum intellectu , quod quidem comprincipium habere de . bet sicut habet & alterum comprincipium Pu ta intellectus quod unum existens causet diuersos actus , alium intuitiuum & alium ab stractivum, subindeque & diuersas species expressas , aliam repraesentantem intuitiuὸ, re alteram repraesentantem sub abstractione : iam, se est quod si species impressa e se et repraesentativa eius quod variatur in obiecto , seu statuum eius accidentalium , non posset tunc verificari, quod unum existens comprincipium posset talia diuersa facere 3 eum tunc ad va-xiationem ipsius obiecti variaretur & ipsa in zepraesentando,subindeque &intrinsece dc entitati vh, vi probatum fuit supra in praemissi se ergo non gratis id dictum fuit. Item hoc idem colligo ex eo quod Deus hin sua essentia praeeiso omni libero decreto non cognoscit res creatas , nisi secundum quod est in eis in uariatum , puta sub ratione essentiae & eniis possibilis r ergo essentia Dei nuda ab omni decreto libero non repraesentat res nisi secundum id quod habent in uariatum α inuasiabile, . non autem secundum statum

199쪽

rariabilem de accidentalem earum, puta vel e cundum existentiam vel secundum careniam existentiae , quorum quidem utrumque earum essentiae omnino aecidit: atqui species pressae creatae sunt participationes essentiae Dei prout repraesentantis naturaliter ic inde- endenter ab omni decreto libero: Ergo diendum est , quod species impressa solum lia.

γ et 5c accipit virtutem repta sentandi quid. litatem & essentiam rerum, non vero exerci ia accidentalia, quae diuersa reperiuntur in ea. lem essentia & obiecto ; sed quod horum re- iraesentatio ad ipsam pertinet speciem expres-am , ex eo scilicet quod cum talia exercitia in t accidentia quaedam accidentaliter coniun- ibilia cum obiectis , eisque conuenientia Ia-ione existentiae & durationis, debent per cono equens in sui repraesentatione ad ipsas perti. iere species expressas , quae sunt veluti exor

ilia & existentiae obiectorum in esse intelli-:i bili.

Ut σUtis e nihil repraesentatur in specie exiressa quod non repraesentetur in impressa, um sit illa expressio istius : Ergo vel debet pecies impressa ipsa exercitia seu status acidentales obiecto tum repraesentare , & non .antum quod est in ipsis in uariarum , vel ta-ia non poterit species expressa repraesen

Resspondeo distinguendo antecedens : nihil. epraesentatur in specie expressa quod none praesentetur in impressa , modo ipsi impres- ae proprio , puta sub ratione quid ditatis, Con- edo : quod non repraesentetur in impressa eo-lem modo quo in expressa puta sub ratione:xercitii, Nego. Concedo igitur quod ipsa. net entitas existentiae & entitas praesentiae acingularitatis repraetentatur in specie impre a 3 id tamen fit modo ipsi speciei impressae.=roprio, scilicet per modum quid ditatis ; cum auton spicies expressa caldem entitates suω

200쪽

84. Liber L de Ente ereato.

ratione exercitii, si in re exercentur, vel ex e citae carentiae , si non sunt in re , representet.

Qu* doctrina non inepte poterit explicati alia communiori, magisque familiari, exemplo scilicet scientiae Dei liberae , & scientiae Dei necessariae , de quibus passim dieitur Ec docetur, quod nullam realitatem attingit scientia libera, quam non attingat scientia necessaria, caeterum cum diuerso modo ; siquidem attingit scientia Dei necessaria per modum quid ditatis& sub ratione possibilis omnem entitatem, im mo & omnem existentiam, singularitatem, ac quacumque exercitia accidentalia , attingit, inquam, haec omnia per modum quid ditatis &sub ratione possibilis , non vero per modum exerciti j exerciti; cum e contra scientia libera attingat sub ratione exercitii sua obiecta , di quatenus coniunguntur cum existentia & singularitate exercita : Ita ergo quidquid attingit species expressa , attingit & impressa: diuersimode tamen ; nec mirum , cum sint diuersae

ratio is ab inuicem.

UrgebM iterum: In intelligibile est quod species impressa vim habeat producendi species expressas ita repraesentates res sub ratione exercit ij, & singularitatis exercitae ; dc quod ipsa ita non repraesintet: ergo ruit Doctrina supra posita. Re*ondeo negando antee edens: id enim facile intelligitur si ad sequentia attendamu S. Primo quod cu species impressa producere debeat expressam ut diuersae rationis quamlum ouis sit eius expressio, cosequenter fit quod cum ex illa diuersitate rationis sequi non possit quod aliquid repraesentetur in expressa quod nullo modo repraesentetur in impressa, alias maIe diceretur huius expressio , inde inquam fit debere saltem sequi. quod alio modo reprae, sentetur in impressa alio modo in expressa- proindeq; quod in impressa repraesentetur subi

ratione quid ditatis di possibili , di in expressa

SEARCH

MENU NAVIGATION