Cursus philosophicus Thomisticus. Vbi conclusiones singulae ex principiis tribus expositis ... authore p. f. Alexandro Piny ordinis ff. Prædicatorum ... Tomus primus quintus

발행: 1670년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

lab ratione exerciti j, modo supra exposito. Se cundo id facile intelligitur si attendamus ade emplum solis, quod quidem virtutem habet producendi aurum, quamuis diuersimode con- lineatur aurum in sole ac est in seipso. Tertio id facile intelligitur , si velimus attendere ad exemylu generationis naturalis N enlitatiuae, in qua quidem non continet generans Omnia accidentia geniti, & tamen quia continet illud secundum naturam Sc quid ditatem, potest illud; enerare cum variis illis accidentibus, propte- ea quod illa sequuntur varia , hoc ipso quod generatio alterius : ergo Sc in generationententionali, qualis est productio speciei ex Vestae, poterit species expressa intentionaliter; en ita dc producta continere accidens, siue sta-us accidentales obiecti, quam tumuis in semite seu specie impressa obiecti generantis mi- ime, aut certe non ita contineantur ; quia, ut licebamus supra , hoc de necessitate sequitur, ioc ipso quod species expresta quae generatur c concipitur, generatur ut species diuersae ra-ionis. Tandem mirum esse non debet , quod id mittamus nos, aliquid ita contineri in e Xyressa , quod ita non contineatur in impressa ;um dc ipsi, qui contra hoc arguunt, nobiscum id mittant, reperiri tum falsitatem, tum verita-em , tum discursum in specie expressa- , qua amen in impressa non reperiuntur Urgebis ultimo , 5c inquires : Undenam er- . o prouenit quod species illa impressa. quae ta-em vim habet producendi speciem expreseam ita repraesentantem res sub ratione exerciij & singularitatis exercitae, eam ab initio noni roduxit, sed solum quando ponuntur de factoe in rerum natura singularia. Respondeo , hoc ex eodem capite proueniren Angelis , quo & ipse arguens cogitur res- ondere Prouenire in nobis , dum ex specie inpressa semel ab intellectu agente elicita, k in memoria conteruata, modo cognoscimuSobicctum.

202쪽

modo praesens, modo abstrahens a praesentia. Si ergo huius rationem quaeram ab ipso arguente, numquid de ipse rei pondebit, de bene, hoeinde prouenire quia species impressa rationem habet actus primi, qui quidem actus primus non est expeditus ut in actu secundo producat intuitionem obiecti actualem , nisi obiectum ipsum sit actu existens & praesens, quia actua lis intuitio pendet ab existentia & praesentia obiecti. Cum vero postea ponitur 6c existit obiectum , fit tunς species illa impressa , seu actus ille primus intentionalis expeditus; non quidem per hoc quod mutetur intrinsece species haec impressa quoad actum primum , hoc enim totum habebat absque tali extrinseco; sed quia ponitur istud con notatum extrinsecum a suo pendebat haec species impressa quantum ad actualem influxum in speciem expressam, quae illud extrinsecum actu intuitiuo Ieprae

sentaret. -

Ita ergo similiter dieendum de specie impressa angelica 3 & ad maiorem huius in- telligentiam placet id explicare exemplo fidei, ad hoc meo iudicio) aptissimo. Mea

namque fideS, v. g. quae nunc est, potest obscure cognoscere Omnia, quae Deus reuelauerit; Quod si Deus ea actu non habet Ieuelata nunc, bc postea revelet , quamuis nihil intrinsecum ponatur in fide , verificatur ta men quod ante reuelationem actualem fidesi non posset ea credere ob defectum extrinsecae applicationis, qua facta potest fides credere absque intrinseca mutatione sui actus primi ; ista enim impotentia non erat intrinseca , sed extrinseca modo explicato et sic ergo a pari philosophandum est de specie impressa quoad productionem nouam noua speciei expressae qua debet repraesentari singulare in actu exercito tu sub existentia. Norabis tamen, & quidem serio quod vera est

203쪽

Luas. VIII. utrum de novo, ctc. I 8

praefata doctrina , & a nobis solum admittitur ut vera in rebus , quae consistunt in actu primo , ut sunt species impressae & habitusti dei : at in rebus quae consistunt in actu secundo non sic : unde non posset Angelus eadem specie expressa qua antea non cognoscebat Petrum existentem , nunc illum ita cognoscere ; Quia scilicet quid ditas speciei expressae consistit in actu secundo sicut impressae in actu primo ; unde neque impressa absque

intrinleca mutatione potest acquirere de nouo vim repraesentativam , neque eXpressa potest de nouo acquirere actualem Iepraesenta tionem absque intrinseca mutatione.

Colliges igitur , speciem impressam Angeli

semper Iepraesentare eodem modo singularia, siue existant siue non , non autem ita fieri de novo i mrinsecε repraesentantem dum produruntur ut volunt plures Thom istae, quos, me

vidicio , sum cienter & satis emcaciter refuta a Linus in praemissis : eodem , inquam , modo epraesentare singulare, quia illud repraesentat, 'raecise ut possibile , dc per modum quid dita-is : Neque propterea sequitur de nouo co-; nosci & reprae lentati singulare sine ulla va-iatione & additione facta in Angelo ex pare specierum ; quia quando ita cognoscit An-Nlus singularia ut existentia dc praesentia , fitiariatio di additio ex parte speciei expressaero uiter productae , non autem ex parte specieimpressae , quae sine variatione suae repraesenationis per quam constituitur , habet posse, roducere distinctam speciem expressam nuncto sito obiecto a parte rei, quam non poteratntea , non quidem Ob defectum virtutis in-rinsecae , sed quia pendet essentialiter notitiant uitiua ab obiecto praesenti ; unde nequit co noscere Angelus an talia singularia futura int vel non : eo autem ipso ac singularia po-untur in rerum natura , expeditus est Ange as ad ea cognoscenda dc intueri, non quidem Iez

204쪽

per additionem nouae speeiei impressae, aut pravariationem repraesentationis in impressa praesupposita , ut volunt illi contra quos egimus, sed per additionem nouae speciei expressae,m-.do iupra explicato.

In quo varia de Angelo expenduntur o re soluuntur notatu digna. Q rares 1. virum in Angelis possit esse di

cursus proprie dictus, Reipondeo negative. Pro quo notandum est quod ad verum di proprium diseursum non lassicit, quod unum obiectum sit ratio cognoscendi aliud : alias scientia Dei & visio beatifica essent discursiuae, eum essentia diuina sit ipsi Deo Se beatis ratio eognoscendi creaturas 3 imo Ee ipsa potentia visiva esset discursiuata eum lumen sit illa ratio videndi colores e requiritur ergo ad verum discursum quod non

tantum ex parte obiectorum exerceatur illa

tio de causalitas , sed etiam ex parte actuum attingentium obiecta , quod quidem accidit quando intellectus ex uno prius cognito deuenit in cognitionem alterius posterius cΟ-Sniit et quamvis haec prioritas Ac posterioritas non sit semper durationis , sed saepe si naturae& rationis : Iam sie est quod in Angelis reperiri non potest talis ordo cognitionum , sed ipsi potius uno de simplici intuitu de principia vident de in ipsis principiis conclusiones ; tuta quia id exigit natura Angelica ratione suae perfectionis & excesIus iupra naturas intellectuales inferiores , seu rationales , in quibus scilicet ex imperfectione de debilitate luminis intellectualis prouenit, quod non statim intueamur ex vi visionis princiyiorum concla-- sionea

205쪽

Coroli. in quo varia de Angel sec. I 8 9

siori es in ipsis contenta: ; tum quia quae sunt Perfecta in aliquo genere non debent tuam a C quirere perfectionem eo modo quo illa quae fiant in eodem ordine imperfecta ; qua de cau sa me C acquirit coelum suam perfectionem permotiam alterationis N augmentationis sicut Cor Pora inferiora ; unde cum sit Angelus perfectas in ordine intellectuali non debet con sequenter acquirere suam perfectionem permotum illum discursiuum , qualis est praefatu S.Ido Cognitionum , eo modo quo intellectus humarius qui infimum tenet locum in eodem genere ; non ergo discurrunt Angeli nec di DCurrere possunt; & ideo communiter dicuntur intelligentiae, cum tamen homines appellentur rationales , quia scilicet homines ratiocinando seu discurrendo ad cognitionem veritati SPerueniunt, Angeli vero per simplicem intuitum vident conclusiones in principiis ec effectus in causis. SHAres 2. virum unus Angelus alium illuminet, ec quomodo.

Respondeo, quod cum nomine illuminationis nihil aliud in praesenti intelligatur, quam

manifestatio veritatis ignotae , in quantum scilicet , sicut per lumen corporeum manifestantur colores, quando illuminantur ; ita in spiritualibus cum veritas aliqua manifestatur, dicitur fieri illuminatio , iuxta illud ad Ephesios

s . cap. Omne quod manifestatur lumen est, hinc colligunt communiter Theologi , quod unus Angelus alium illuminat puta superior Angelus inferiorem , propterea quod acci 'piens a Deo veritatem in uniuersali quadam conceptione quam inferior non potest percipere , Ut pol e cui est con naturale altingere veritatem magis in particulari, cum non habeat species ita uniuersales sicut Angelus superior, ad ipsum consequenter spectat sit periorem Angelum inferiori talem manifestare verita

tem , utendo scilicet suis speciebus inadaequa-

206쪽

te Sc multiplicando actus, ut ita illam reddat proportionatam intellectui inferioris Angeli sEt hoc maxime ex eo quod sicut Deus licet possit omnia per seipsum immediate causare, non tamen vult, ut scilicet perfectionem illam causandi tribuat ereaturis 3 ita etiam nec vult omnes creaturas intellectuales per seipsum immediate illuminare , sed aliquas aIiis mediantibus , ut de hanc perfectionem illuminandi illis communicet.

Quo autem modo fiat praedicta illuminatio, respondeo Ac eseo cum D. Thoma , illam fieri ad modum cuiusdam artificiosi magister ij quatenus Angelus superior proponit inferiori obiectum antea ipsi incognitum modo illi proportionato , dc ostendi medium ad illud concipiendum proportionatum. Ita D. Thomas quaesi. s. de verit art. 1. ct s . ubi sic habet: Su perior Angelus habet cognitionem de rebus Per formas magis uniuertales , unde inferior Angelus non est proportionatus ad accipiendam cognitionem a superiori Angelo , nisi superior Angelus cognitionem suam quodam--odo diuidat de distinguat, concipiendo in se illud de quo vult illuminare per talem modii. quo fit comprehensibile ab inferiori Angelo ;de talem tunc conceptum suum alteri Angelo

manifestando eum illuminat. Et est simile de Magistro qui videt discipulum non posse capere ea quae ipse cognoscit, per i Ilum modum quo ipse cognoscit , dc ideo studet distinguere dc multiplicare per exempla , ut sic possint a discipulo comprehendi. - Haec Diuus

Thomas.

Qua res 3 . quo modo fiat locutio Angelorum de in quo consistat. Resspondeo , locutionem Angelorum consio stere in sola ordinatione , seu directione conceptuum per voluntatem loquentis ad eum cui loquitur, ut docet D. Thomas quae β. s. de ve

207쪽

Coroli. in quo υaria de Ariel. sec. I s L

Ari gelas vult quod suus conceptus manifestetur alteri , per hoc praecise fiat illi manifestas, fiati indeque & fiat locutio Angelica, quae iri tali conceptus manifestatione consiliit. Ratio a atem huius est , quia quilibet Angelus Matias est per species quas in se habet, sinea Ιia impressione vel actione obiecti in ipsum, intelligere quidq0id ad se pertinet : Iam sic est qaod per hoc praecise quod unus finge

IMA UOluntarie ordinat suum conceptum ad

ali iam , eo scilicet fine , ut illi innote icat , eoi pio reddit eiusmodi conceptum de pertinen tibias ad ipsum , cum eo ipso cedat domini Ota iuri quod habet super praedictum conceptum in quantum liberum , ut alteri occultetur : er Lo per hoc praecise quod unus Ange Ius suum ordinat conceptum ad alte Ium , eo fine ut ei manifestetur, eundem illi sufficienter manifestat, subindeque Angelus sic suum manifestans conceptum censetur sussicienter alterum Angelum alloqui. Et hic dicendi modus facile saluat, quod locutio Angeli possit Esse 1ecteta uni tantum cognita , quia scilicet Angelus loquens pote it suum Ordinare Conceptum ad unum & non ad alios . Item facile explicat quomodo pol si unus Angelus alloqui si in ut plures alios etiam distantes, siquidem ad plures potest etiam distantes dirigere

suum conceptum.

ιyres . ex quo, & ad quid distinguantur Angeli in Hierarchias di choros. Re*ondeo distingui primo Angelos in Hie

Iarchias, tum Hierarclitas singulas in tres alios ordines seu choros pro diuersitate munerum quae ab iis exercentur ; unde tres prim L Hierarchiae Ordines, puta Seraphim, Cherubim, re Throni, ex ea dicuntur ordines primae Hic Iar

chiae dc primi ordines, quia Dei gloriam per se immediate intendunt ue Seraphim quidem peram Orem eximium ipsis proprium ; Cherubim per scientiam;4c sic de aliis. Secunda vero Hie Iarchia

208쪽

iyi Liber I. de Ente ereato. rate hia dicitur ordine secunda , quia bonum

commane mundi uniuersi Procurat, continetque dominationes, virtutes, ac potestate S. Tertia

denique Hierarchia dicitur ordine tertia siue postretna, quia bono minus uniuersali, puta hominibus gubernandis est destinata, suntque in ea. I. Principatus, qui singulis gentibus praesunt. a. Archangeli, iis hominibus addicti qui caeteros dignitate antecellunt. 3. Denique sunt ii qui nomine communi appellantur Angeli, ac tingulis hominibus ab ipso ortu quali tutela res& custodes dedicantur, iuxta illud Dauidi cum et

Angelis suis mandauit de te, ut custodiant te

in omnibus vita tuis. λιε res s. quaenam sint Angelorum naturales vires ad eXtra.

Re yondeo, habere imprimis Angelos potentiam motricem , per quam non modo se ipsos mouent, sed etiam & alia extra se . Ita enim mo uent caelos ; ita spiritus alios, perinde ac humanas animas ἱ ita moles corporeas e loco ad locum deferunt ; item & proiectis impetum inprimunt. Item possunt quoque ad extra per sere directe praeter motum localem producere, Sclumen , aut alias id genus qualitates perfecti-uas. Sic dicitur Angelus apparuisse D. Petro in carcere, de fulgorem emisisse ; sicque ab iis a se sumpta corpora plerumque refulgent. Nihilominus qualitates alterati uas , iisque mediantibus opera naturalia per se & directe attingere non possunt , sed tantum in directe per poten tiam motricem, applicando activa palsi uis , ita Vulgo Omnes cum D. Thoma , cuius ratio est, quia quaecumque scimus fieri ab Angelis, hoc solum pacto possunt perfici : nec apparet quomodo rerum naturalium generationes vllae in earum virtute acti v I aut formaliter aut eminenter Zc virtualiter contineantur. Quod enim sint superiores natura corporea, non sequitur ut

effectus illos naturales directe possint attingere satisq; ali unde fuit prouisum tuendo bono vniuersi per agentia corPO Iea.

209쪽

Coroll. in quo varia de Ariel. Oc. I9 ι

ψicet autem ita applicando activa passi uis plur,

dc mira praestare possint , puta ex corporibus inanimatis unum transformare in aliud, longe facilius quam Chymici ; creare aut curare morbos; grandines, procellas, tonitrua & similia Ineteorologica ciere , item eXtatim seu raptum naturalem inducere , ligando sensus exteriores de obstruendo aditus lpirituum animalium. aut illos potius cogendo ad organum imaginationis; quo in statu Magi ac Sagae deludi solenta Daemone , dum hac ratione putant 1 e varia peragrare loca , frequentare varios hominum coetus , mentis lautissimis accumbere, bd caetera id genus, nunquam tamen a Daemone patrantur vera miracula; cum supra natur ae vires nihil

Praestare possit. Alioquin argumentum ad comprobandam Christianae fidei veritatem petitum ex miraculis non esset efficax; nec diceret Christus Iudaeorum incredulitatem excusari no ponse, quia fecerat signa. quae ab alio prodire non poterant qua a Deo. Item nec potest ordo vni uersae naturae turbari ab Angelis seu Daemonibus; no enim inquit S. Scriptura Deus illis subiecit orbem. Vnde nec possunt inducere vacuum, ut docetur in physica ; nec possunt totum aliquod elementum transferre alium in secum. Quaeres vltimo, quo tu pliciter fieri potest apparitio Angelorum dc quaenam requirantuc conditiones ut corpus assumant Respondeo , Angelos tum bonos tum malos posse lensibiliter apparere variis modis. Priinus est internus dc pure imaginarius; quomodo a P parent dormientibus ; Vt B. Iosepho Matth. I. a . cap. quod 'uidem sit vel imprimendo aliquam speciem imaginationi, vel spec es iam in ea existentes conueni uter eum in finem dispo- nedo. Secundus vero modus est per illusionem sensuu externor v. Teri ius est assumendo sibi verti aliquod corpus, vel hominis vel animalis, vel alterius rei cuiustuque. Quo pacts Daemon aliquando ex statuis Sc arboribus fundeba bracu-

210쪽

Ia ; vel certe , quae est maxima eius industriadi agendi facultas , formando de aptando sibi

corpus ex aere dc exhalatione , vel alia simili ex materia. Qua forma olim apparueIe Angeli Abrahamo, Tobiae,aliisque veteris test autenisti Patriarchis. Quantum vero ad requisitas conditiones, ut scilicet corpora assumant, dico ad hoc inprimis requiri, ut corpus assumptum iit Angelo intime praesens , ipsumque sibi subordinet Angelus tanquam instrumentum ad aliquas operationes , nec sit solum motor extrinsecus 3 ac maxime tandem ut per operationes illius corporis sensibiles dicatur repraesentari. Alioquin quamuis Angeli sint praesentes coelis quos mouent,ipsisque assist ut tanquam mot res mobilibus; non ideo dicuntur coelos sibi a sumere, aut per eos se te repraetentare. Ita nec proprie dicuntur apparere in energumenis.

LIBER II.

Te ense increato siue de Deo.

V M ea , quae non nisi reuelatione nobis innotescunt de Deo, iuris sint Theologici , ideo hoc in libro earantum exponemus quae nobis per creaturas possunt de Deo innotes xere , nisi forsan se se offerat occasio admi cendi nonnulla quae dc fides de Theologia nos edocent. Caeteriim in probando eiusdem existentia in non multum immorabimur ; cum Lisdem existentis Dei omnia faciant, puta concetus ipse omnium gentium , orbis huius machinalio, pulchriqudo & nexus rerum, conspiratio ad unitin eamdemque finem , administrati

SEARCH

MENU NAVIGATION