Cursus philosophicus Thomisticus. Vbi conclusiones singulae ex principiis tribus expositis ... authore p. f. Alexandro Piny ordinis ff. Prædicatorum ... Tomus primus quintus

발행: 1670년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Σ1 6 Liber I I. de Ente mereato. tuit rem in tuo esse de absolutus est ab omni .

extrinseco; e contra vero conccptus naturae Ie

ducitur ad genus caulae essicientis , cum Iespi . .ciat ut talis i plum operari , tonsequenter fit quod sum fundamento in re intelligantur in Deo conceptus esse mi ae & naturae cum ordine quasi prioris de posterioris et ergo & datur fundamentum distinguendi in Deo conceptum cssentiae oc conceptum naturae Secundo vero hoc idem colligo , supponendo prius , quod tessentia sumitur per ordinem. ad esse siue ad existentiam , i ta illud D. Augustini tib ia. de civit. Dei, c. a. dicentis : sicut ab eo quod est sapere vocatur sapientia , i in ab , eo quod est esse vocatur essentia; dc supponen . do similiter , quod ratio naturae sumitur de exinplicatur per ordinem ad operationem; unde de definitur a Philosopho principium motus. Hoc autem supposito, argumetor sic. Primo non minus ex diuersitate virtuali connotatinum arqguitur de argui debet diuersitas virtualis conia. notantium, quam ex diuersitate reali ; cum in 'hoc dicatur virtualis, quia vim de virtutem habet praestandi quod praestat formalis siue realis ; sed ex diuersitate reali connmatorum ecsentiae 3c naturae arguitur virtualis diuersitas inter essentiam & naturam . ut patet in creatis, in quibus conceditur , virtualiter distingui ei sentiam dc naturam, eo quod respiciant esse de perari, quae in creatis distinguuntur realiter: qrgo ubi haec con notata distinguuntur virtualiter, qualiter distinguuntur in Deo, debent si militer arguere virtualem dilrinctionem inter .eon notantia , pura inter essentiam Sc naturam. βecundo ut virtuali rer distinguantur duo ali qua tussicit quod per se primo con notent diauersa , quae in aliquo realiter distinguantiar, ut ratet in vero ec bono quae virtualiter distinguuntur iv. Deo eo quod respiciant con-. notata, pura intellectum dc voluntatem , quaei

242쪽

ereatis sed essentia & natura in Deo habent per se primo con notare diuersa , scilieet essedi operari, quae in aliquo Puta in creatis rea liter diuersa sunt: ergo essentia & natura debent etiam in Deo virtualiter siue fundamen taliter distingui. Dices I. ideo essentia Se natura ita distinguuntur cum fundamento in re , quia per se Primo con notant seu respiciunt diuersa, scilicet esse & operari; sed impossibile est quod natura Per se primo respiciat operati ; eum Merari sit aliquid quasi extraneum dc extrinsecum , im Odi in ereatis sit quid accidentale : natura vero . si substantia quae in conceptu suo est absoluta ab omni extrinseco , nec potest per se primo respicere accidens , qua de causa docent Tho-mistae, non esse substantiam immediate opera tuam e ergo falsum est distingui e Isentiam de

naturam cum fundamento in re.

Resipondeo negando minorem et ad cuius probationem dico , quod quando dicitur & docetur , quod non potest substantia per se primo irespicere aliquid extrinsecum vel accidentale, hoc intelligi debet secundum primarium eius, conceptum, subindeque secundum conceptum , essentiae qui primarius est 3 eum in hoc differat ab accidente 3 non a tem in conueniens est quod secundum conceptum sui secunda-xium, qualis est in e 1 conceptus naturae , ita . respiciat per se Primo aliquid extrinsecum de accidentale, cum hoc supposito adhuc salue tur praefata differentia ab accidente. Patet haec solutio in exemplo de intelligibilitate substantiali identificata transcendent aliter 'cum ipsa substantia : quae quidem intelligibilitas substantia.est , de tamen con notat . intellectum , a quo potest percipi & attingi:& in hoe . nullum est in conueniens , quia ι esse intelligibile non est primarius conceptus substantiae sed secundarius 3 & Toncertum secundarimo aliquid con notue extrin K. 6 , secum. i

243쪽

118 Liber II. de Ente in creato.

secum in substantia non est in conueniens : se ergo si militer conceptus naturae qui secunda Ilus est, connotat per se primo principium proximum operativum , nec non Zc iplam Ope Iationem , quantumvis in creatis acciden

talem.

Dices 2. ideo distinguuntur fundamentaliter in creatis essentia dc natura; quia respiciunt Connotata prout realiter diuersa ; sed in Deo non respiciunt essentia dc natura con notata realiter diuersa ; cum esse dc operari quae con- notant, non distinguantur in Deo realiter: ergo non debent in Deo viri ualiter siue fundamenialiter distingui essentia dc natura. Resspondeo negando maiorem : non enim ideo praeei se distinguuntur essentia Zc natura in creatis , quia respiciunt con notata. 8rout realiter diuersa , sed quia con notant 3c respiciunt con notata diuersa , abstrahendo ab hoc quod diuersitas illa virtualis sit vel realis , quod quidem patet in.

exemplo de vero & bono iam supra allato, ex quo argumentor sic : non minus distin suuntur virtualiter & fundamentaliter in Deo verum di bonum , quam in crcatis: sed con notata quae respiciunt in Deo , putὶ intellectus Zc vo Iunias virtualiter solum distinguuntur in Deo , cum tamen realiter differant in creaturis et ergo diuersitas illa con- notatorum , ex qua exurgit virtualis distinctio in con notantibus abstrahit lc abstrahhere debet ab hoc , quod sit realis vel virtualis : Quanquam existimem ego , quod. in creatis debeat esse realis diuersitas inter praefata de similia con notata, ut paret in e Xem -PIo de vero Zc bono ; in Deo vero distingui.

possint commiantia virtualiter pene S con notara , quae in Deo sint unum realiter, sed sint

244쪽

Quas. an in Deo disi. concepi. cte. 219

Dices 3 . si ita distinguerentur essentia & natura posset natura dici attributum respectu eia sentiae , & essentia dici natura respectu ipsius natura: ἱ cum attributum sit perfectio necessaria Dei, conueniens illi non primario sed secundario, quod quidem in hoc casu competexet naturae , & conceptus a Murae sit . in hoc, quod sit radix alterius , quod etiam in hoc casu conueniret essentiae sed haec duo videntur absurda : ergo admitti non debet inter essentiam & naturam talis ditiinctio. Respondbo negando sequelam maioris : at- tribuxum namque non solum dicit perfectionem necessariam Dei, illi conuenientem non

primario sed secundarib,& propterea ad ipsum subsequentem , sed praeterea dicit & exigit quod perfectio illa determinata sit 3 non autem quod sit quali omnis perfectio; unde principium proximum intelligendi , dc principium

proximum volendi sunt attributa, quia determinata sui ad determinatum motum & singularem operationum : caeterum natura quamuisita subsequens ad essentiam & secundario solum , non autem primario Deo conueniens, subsequitur tamen & conuenit quasi principium uniuersale omnium operationum Sc omnem Operationem amplectri ur ; atque ita non

propterea dici debet nec potest attributum siue attributalis perfectio. Similiter neque ipsa essentia diei potest nec debet in hoc casu natura quantumuis sit quasi radix ipsius naturae;

cuius ratio est, quia cum conceptus naturae sumatur & explicetur per ordinem ad opta alionem, pertineatque ad lineam caiisae essicientis, vel quasi essicientis ; essentia autem & conce-ytus essentiae sumantur potius i i ordine ad se& per respectum ad existeni iam , atque pertineant ad genus causae formalis ori mo consti uentis rem in suo esse; consequknter fit quod dum M transitus de conceptu naturae ad con-

2ium Osiemiae , fiat uansi ius de genere ita

245쪽

genus ,& nullo modo reperiatur in eoneeptu essentiae , quod necessario requimur ad con- Pium naturae , qui quidem sistit in illa connexione oc con notatione operationis , dc none transit ad aliam connexionem vel connotatio nem existentiae.

Colliges , recte explicari constitutiuum Dei sub ratione essentiae , per esse substantiam spiritualem purissimam. Primo quidem per substantiam , quia proprium est essentiae connΟ-tare esse , eo quod dicitur ab essendo , atque adeo proprie explicatur per substantiam quaecum nihil aliud dicar, nisi ens per se; constituit per consequens lineam estendi. Secundo explicatur per substantiam spiritualem , ut per hanc particulam magis adhuc explicetur esse quod respicit diuina essentia , utpote quod est esse spirituale , iuxta illud : Deus spiritus est. Tertio explicatur per esse substantiam spiritu a. lem purissimam , ut ita distinguatur ab omni

essentia creata, quae cum sit composita ex essemtia saltem dc subsistentia nee non & existentia, non est consequenter purissima, seu simplicissima. Vnde per hanc particulam puri madenotatur huiusmodi substantiam esse realiter identificatam cum subsistentia & existentia; ita tamen quod huiusmodi conceptum essentiae non ingrediatur explicite existentia . nisi ad modum connotati; sed implicite solum Ex quo ulterius sequitur, ibi inuolui & importati esse a se , cum in tali conceptu essentia , seu substantia utpote purissima seu simplicissima. sit

Iealiter suum esse & consequenter ens per essentiam ; ac per consequens ens a se. Licet a u. tem praefatus ille conceptus essentiae sie explicatus conueniat etiam attribulis , non tamen propterea sequitur , altributa coincidere eum essentia , aut ' ipsum essentiae coinstitutivum. Competere ut tale attributis 3 quandoquidem ,

non habet conceptus ille quod sit essentiae M. constitutivus, nisi inquantum ab ea importa

246쪽

xuas. II. utrum attributa sec. 23 Itur explicite , & est eius conceptus explici tus , quo modo non praedicatur de attributis, . Re proinde aliter conuenit conceptus ille sub ,santiae spiritualis purissimae attributis , bc ali. ter competit essentiae , cuius dicitur esse conceptus cbnstitutivus. ' -

De attributis Dei in communi.

Vtrum diuina attributa plusquam ratione

diserant,siue inter se, siue ab essentia.

piorum ad quae conclusionis veritas reduciae bet, quod haec tria sunt apud omnes Iecep

tissima , subindeque & vim habitura principii respectu coelusionis inferendae, pura quod propositio hac bapientia in Deo es bonitas, ita absolute prolata est vera , quod eadem ma nente causa, debet ct idem manere sectitat, quod distinctio personarum est in diuinis maxima. Primum autem horum colligo se tum authoritate , tum ratione D. Augustini a vilioritate quidem e habet enim S. Doctor lib. ε. de Trinitate cap. 7. eadem magnitudo Dei est Sapientiari eadem Sapientia bonitin eadem bonitas verita3 ; Θ eadem τeritvi est qua illa

omnia: Haec ille , ubi eum loquatur absoluieti sine restrictione vel addito euidenter sequitur veram esse hanc propositionem ita ablolute prolatam Sapientia, in Deo est bonitas ιRatio autemtritius est , quia ut dicit idem Ausgustinus lib II. de Cinitate iei cap. I O. ens simplex dicitur,quod est illud omne quod ha-

t: sed Deus sicut oc Dei Iapientia est ens

247쪽

1 3 2 Liber II. de Ente inereato.

simplex , de habet bonitatem et ergo Sc Deus de ' Dei sapientia est absolute de simpliciter loquendo bonitas ; sicut & ens simplex dicitur quod est ablolute loquendo illud omne quod

habet.

Ratio vero secundi est , quia sicut se habet

causa vi sic ad effectum ut sic, dc causa talis adest echum talem, ita Sc eadem causa ad eundem effectum ; ac proinde sicut causa ut sic habet inferre effectum ut sic , dc causa talis talem effectum, ita bc eadem causa inferre debet eum. dem enectum , sicque manentc cadem causa, debet de idem manere effectus. Tandem quantum ad tertium , puta quod personarum distinctio est in diuinis maxima, ratio huius est, quia omnis alia diuinorum distinctio , praeter eam quae est peIsonatum non impedit, quo minus ea quT dicuntur distineta, sint dc dicantur absolute unum , iuxta illud Concilii tum Toletani II. tum Florentini: omnia in diuinis sunt uni im, ubi non obviat Ielationis opposi. io, qualis est personarum oppositio. ergo cu impediat personarum distinctio, ne personae quatenus tales unum sinr, consequenter fit quod distinistio personarum sit in diuinis maxima. His ergo tribus praemissis ut receptissimis it opud omnes indubriatis , iam pro quaesiti re tutione dc conclusionis ad ea dem praemissa principia reductione sit :CONCI. vs Io : non distinguuntur actu

diuina attribila siue inter se , siue ab essenti distinctione formali ev vatura rei, is antecedenter ad operatio rem intesiezi,M ; sed ratione solum cum fundamento in re Probatur I. ex primo praemisso principio: propositio hac ita abstini e prolata es et era osa' entia in Deo est bonitas e ergo non est sapientia in Deo Ac sic de caeteris o formaliter

siue ex natura rei distincta a bonitate. Probatur consequentia. Si sapientia in Deo formaliter distinaueretur a bonitate , esset Praefata. pro Po

248쪽

si uast. II. utrum attributa sec. 133

propositio simpliciter talia: ergo hoc ipso quod

praelata propositio ita absolute prolata est vera, non est iapientia in Deo ita formaliter disi incta a bon Hate. Consequentia est euidens. Urob. antecedens , & quidem ratione deprompta ex doctrina Scotilia ruin. Omnis propositio

formaliter falsa , est falsa simpliciter ; sed fisapientia in Deo formaliter distingueretur a bonitate, tunc illa propositio, sapientia in Deo est bonitas , esset formaliter loquendo falsa; ergo & tunc praefata propositio est et falsa simpliciter. Minor patet ex terminis. Probatur Maior. sicut se habet veritas formalis & in formali sensu ad veritatem simpliciter, ita & fassitas formalis, seu in sensu formali ad falsitatem simplicitet; sed veritas formalis ic in formali sensu est veritas simpliciter e ergo dc falsitas forma Iis, seu propositio falsa formaliter loquendo , debet esset falsa simpliciter. OIasor patet ex terminis. Probatur Minor o quomodo se habet formalitas ad entitatem simpliciter , ita & veritas formalis ad veritatem simplicitet: sed in principiis Scotistarum, contra quos hic arguimus , formali ias est entitas simpliciter: ergo &iuxta eorumdem principia debet veritas formalis esse veritas simpliciter. Maior patet ex terminis. Probatur minor entitas simpliciter vel praedicatur deformalitate , vel de realitate sed in principiis Scotistarum non potest entitas simpliciter praedicari de Iealitate ; cum realitas iuxta eorum principia sit solum modus ic entitasmodalis , subindeque & entitas solum cum addi io , dc non simpliciter : ergo iuxta Scottis starum principia debet formalitas esse entilas simpliciter : ergo & vcritas formalis , seu informali sensu esse debet veritas simpliciter rergo dc falsitas formalis , seu propositio falsa formaliter Ioquendo esse debet falsa simpliciter : ergo si sapientia Dei formaliter distin-

249쪽

et 34 Liber II. de Ente increato. gueretur a bonitate , esset praefata pyopositio : sapientia in Deo est bonitas , simpliciter falsa : ergo hoc ipso quod propositio illa : sapientia Dei est bonitas, est ab olute loquendo vera quod eit primum praemissum principium

non est sapientia Dei formaliter seu ex natu ra rei distincta a bonitate re sic de caeteris attributis.

robatu= secundo, ex secundo praemisso Principio : eadcm manente causa debet bidem manere essecti ου o ergo diuina attributa ne dum re ad te i , sed etiam formaliter sunt idem. Probatur consequentia. Causa re alis huius i identitatis attributorum manet eadem in Deo Iespectu formalis eorumdem identitatis : ergo hoc ipso quod eadem manente causa idem Atiam manet effectus , hoc ipso et nedum realiter . sed etiam sol maliter diuina attribula sunt unum dc idem. Consequenti est euid cns. Probatur antech dens o infinitas 'simpliciter in realitate est causa realis attribu torum id 'mitatis e sed infinitas ilia simpliciter est in forinalitate Dei aeque ac in realitate 3 ergo causa realis huius identitatis manete ad in in Deo respectu formalis eorum demidenti citi 1. Maior conceditur ab omnibus; infinitas enim simpliciter dicitur , quae adunat, colligit Ic congregat omnia. Probatur Minor . concedunt aduersarii, quod ex realitate Dei , & cius formis late exurgit Deus infinitus simpliciter : sed hoc non verificaretur, nisi & in realitate 5: in formalitate Dei ellet infinitas simpliciter: crgo infinitas simpliciter est in fol malitate Dei aeque ac in realitate. Probatur Minore non minus repugnat, exur gere infinitum simpliciter ex non infinitis simpliciter, quam ex finitis ut sie exurgere infinitum ut sic ue ut ex ipsis paritatis terminis patet : scd omnino repugnat quod ex finitis ut sic exurgat infinitum ut sie, ut per se pator, Nab

250쪽

ab omnibus nemine excepto conceditur 2 ergo & repugnare debet , quod ex non infinitis simpliciter ex uigat ens simpliciter infinitum: ergo non exurgeret Deus infinitus simpliciter, ut volunt aduersati j , nisi de in formalitate Dei & in realitate esset infinitas simpliciter; ergo infinitas illa simpliciter quae causa est Iealis attributorum identitatis, est in formalitate Dei aeque ae in realitate ; ergo hoc ipso quod eadem manente caus1 , debet dc idem manere effectus , hoc ipso nedum realiter i ederiam formaliter sunt diuina attributa unum& idem. Proba:ur 3. ex tertio praemisso principior

disinelio realis personarum est in d uinis ma

xima . ergo diuina attributa nec inter te nec

ab essentia distinguuntur formaliter Ec eκ natura ini. Probatur consequintia . distinctio fot malis ex principiis Scotistarum , contra quos hic arguimus , est maior quam sit distinetici realis : ergo hoc ipso quod distinctio realisper id narum est in diuinis maxima , non pota sunt diuina attributa ita formaliter diltingui. Conseqtientia eii euidens. Pν obstar antecedens o non potest formalitas esse magis ens, quam realitas , Ec distinctio formalis non esse maior distinctione reali: sed ex principiis Sc tiliatum formalitas est magis , maius oc nobiliuet ens, quam realitas: ergo Ec distinctio formalis in eorumdem principiis dέ et esse ma,

iot , quam sit diis in chia realis. Maior patet, eum sit distinctio sicut de unitas passio entis, subindeque de ei proportionanda ; unde sicut

se ale cns est magis ens, quam ens rationis, itati realis distinctio maior est distinetione rationis. Probatur Minor o quid ditas est haud dubie magis , maius de nobilius ens quam sit modalitas ; cum de illa non autem de moda Iitate dicatur & praedicetur ens simpliciter: sed ex doctrina Scotistarum formalitas est quid ditas , di Iearias solum modalitas seu modus;

SEARCH

MENU NAVIGATION