Cursus philosophicus Thomisticus. Vbi conclusiones singulae ex principiis tribus expositis ... authore p. f. Alexandro Piny ordinis ff. Prædicatorum ... Tomus primus quintus

발행: 1670년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

gus. m. de aternitata Dei.

t Terno pertransiissent usque ad nune, si ab aeterno' incepisset tempus nostrum successive compositum ex diuersis & sibi inuicem succedentibus partibus et atqui si ab aeterno incepisset tempus sucςessivum verum vel ima ginarium, tot iam partes eius transiissent, quot sufficerent, ad hoc ut iam tale tempus vel aliqua pars eius esset nunc praesens ut est : ergo,& aeternitas ab aeterno habet vel habuit iam intra se, secumque identificatum aliquid, quo de facto tune eo existeret re ipsa Iebus nuncti postea mistentibus ; esto non sint partes succedentes in aeternitate. Urgebis r Implicat res coexistere aeternitatis ne propria mensura , siue duratione : sed non sunt ab aeterno eum propria mensura, seu tem Poranea durarione , ut conceditur I ergo nec possunt res coexistere aeternitati pro semper & ab aeterno.

Respondeo distinguendo maiorem : implicat

Ies eo existere aeternitati sine propria mensura de duratione , ut in aeternitate prae contenta, Concedo : sine propita mensura & duratione , ut eas praesentialiter continente , Nebo. Pro quo diligenter notandum est , res contineri in aeternitate etiam mediante propria mensura Ec duratione temporanea , non quidem ut exercente rationem propriae mensurae, sue non quidem ut illas praesentialiter continente, sed ut praesentiasiter in mensura superiori praecontenta 3 cuius ratio est quia aeternitas ut pote duratio infinita 8c tota simul habet sibi indivisibiliter praesentem omnem durationem , Sc omnes durationis differen-

tias , atque ita complectitur in suo nunc inditii sibili ipsum tempus Zc ipsam rei temporalis

inceptionem de durationem ob.rationem insuperiori solutione adductam & annotatam. Ita tamen quod tempus prout ita in aeteriaitate prae contentum non exercet ibi propriam

rationem durationis successivae, sed est ibi sub

alio,

272쪽

ribeν II. de Ente lucreato. alio modo immutabili, & inceptio est ibi vitta loquar) modo non inceptiuo 3 quatenus haec talis inceptio in aeternitate non incipit, neque respectu aeternitatis suam exercet rationem inceptionis aut desisionis, eo quod in ae-tςrnitate nec incipit nec desinit , sed temper est. Unde non sequitur, ut male inferunt a uersari j) res illas temporales ita coexistentes pro semper aeternitati , esse ibi sine tempore; cum etiam sit ibi tempus prae contentum : neque similiter sequi potest, quod sint in aeternitate non productae, aut bis productae , ut etiam male inferunt aliqui ex aut horibus oppositae lsententiae ; propterea quod in aeternitate non sunt, nisi quia ipsa aeternitas sine transitu sui habet iam transactum, Sc semper habuit,quidquid requiritur, ut sit praesens rebus earum que productionibus ; atque ita una sola pro ductione res sunt in tempore & in aeternitate, quia haec productio, cum sit una, est in duplici mensura, una extrinseca aeternitatis , & ali1 intrinseca temporis. Urgebis iterum : ideo ergo res sunt pro semper physice praesentcs in aeternitate , quia pro semper ambit aeternitas indivisibiliter omne tempus Sc omnes differentias temporis : se dhaec eadem ratio probat similiter non esse fiephysice praesentes in aeternitate: ergo non datur physica illa rerum praesentia in aeternitate pro semper. Probatur minor : QMod habet in aeternitate carent iam physicae existentiae , non

est physice praesens in aeternitate : sed hoc ip so quod aeternitas ita indivisibiliter ambit

omnes differentias temporis, habent hoc ipso res creatae carentiam physicae existentiae in. aeternitate ; cum in aliqua differentia temporis praefatam habeant carensiam et ergo quod ita ambiat aeternitas indivisibiliter om--nes differentias temporis , probat similiter ,

non esse res sie physice praesentes in aeterni

Respondeo

273쪽

III. ἀs aternitate Dei. 119

Respondeo negando minorem , ad cuius prΘ-bationem nego maiorem : aliud enim est quod Petrus habeat in aeternitate carentiam physicae existentiae ; dc aliud quod non existat Petrus physice praesens in aeternitate: haec enim ultima . propositio, cum sit negativa totum negat, ic negare totum in hoc calu est falsum , quod quidem patet euidentissime in sequenti exemplo ..Haec namque propositio est vera : in tempore

praterito fuit se extitit carentia presentia Adami; de tamen haec est falsa: m tempore praterito non fuit Adamus. Prima quidem est vera. quia tempore Dauidis , V. g. luit carentia prae sentiae Adami, quod tempus Dauidis est temPus praetcritum. Secunda vero est falsa quia cum sit negativa, negat pro toto praeterito tem-Pore, in cuius tamen parte , puta in principio mundi fuit Adamus: sic ergo similiter, haec est vera propositio; in aternitate es tarentia existentia creaturartim , quia scilicet ad hoc suffiis eir, quod attigerit aeternitas praesentialiter tem Pus illud, in quod nondum erat existe tia hu- iusinodi creaturarum : Haec autem est falsa : in

aternitate non sunt creatura phsice pra entes,

quia cum propositio haec sit negatiua , tot uinalegat, ita quod sensus sit, quod aeternitas secundum nihil sui attigit praesentialiter tempus illud in quo fuere creaturae quod est falsum, Ad hoc autem quod dici solet, quod si hoc

esset, sequeretur tunc, Ada muni & Antichristum sibi inuicem coexistere; cum simul coexisterent uni tertio , pula aeterni lati quod tam ea reputatur comuniter falsum, ad hoc inquam respondetur, hine quidem det reputari fallum, Ada. Inum v. g. & Antichristum ebi inuicem coexistere in propria mensura & duratione, non tam 'men quod sibi inuicem coexistant in aliena mensura superiori & super excedonte; quin imo 'est hoc absolute necessarium; cum superior illa mensura seu aeternitas, utpote tota simul, infini-

ta ac indivisibilis duratio, habeat simul de semel, quod.

274쪽

Lso Liber II. de Eute isereato. quod iam sine transitu pertransierit quid quia

requiritur, ut ipsa sit praesens & coexistens,i hiempori quo fuit Adamus, tum tempori, quo est vel erit Antichr stus, ac proinde faciat illos sibi inuicem eo existentes in sinu suo. Colliges, quod licet concedi non debeat h aee proposi. io, res creata sunt prasentes ab aeterno, ita absolute pro lata; si tamen huic addatur propositioni ly in aeternitate , vera est tunc haec propositio,& necessario conccdenda um hunci faciat sensum t ab aeterno habet Dei aeternitas, utpote tota simul & infinita duratio, quod pertransierit sine transitu tamen & successione quidquid requiritur, ut sit praesens omni nostro tempori & omnibus eius differentiis; alias non

esset adaequa te & adaequata aeternitas ab aeter no, dc fistet solum adaequata in tempore, quod est erroneum. Vnde in hoc non placet pater Goner,dum non audet asserere,res esse ab aeter-n in aeternitate physsce praesentes ; eo quod non coexistant,inquit, in nunc aeternitatis adaequale sumpto, sed solum sumpto in adaequa i/, di secundum aliquam tantum eius virtualitatem, eam scilicet, qua correspondet aeternitas huic differentiae tempnris , in qua res sunt de facto praesente, dc existentes. Nam praeter quam quod videtur exinde conuenire cum aduersa

riis, qui non negant futura esse physice praesentia in aeternitate, nisi quia ipsi non coexistunt, nisi secundum virtualitatem , secundum quam correspondet aeternitas differentiae temporis in. qua ita de facto existentia sunt, ex quo inferunt non eo existere aeternitati prout futura. sunt, Zc vere futura esse respectu aeternitatis, eum ipsi vion coexistant secundum omnes eius virtualitates, sed secundum unam tantum,secundum quam iam de facto in seipsis existentia sunt, addo praeterea, multa meo iudicio) sequi inde absurda, quae in nullo sensu concedi possunt. Si namque res non coexistat reipsa aeternitati secundum omnes eius virtualitates, ut videtur

275쪽

guas. III. de atem late Dei. 26 I

detur concedere Pater Gonet: ergo cum eo exi- sit aeternitas Adamo , eumque 1ibi praesentem facit, unc non est re ipsa in et ternitate id, seu ea virtualitas, per quam coegistit Antichristo ; de consequenter id reipsa adueniret postea aeternitati:iam sic est, quod coexistit aeternitas Antichristo per aliquid intrinsecum, cum hoc haheat ex vi suae naturae, ut concedunt & docent Thomistae pmnes. ergo exinde sequitu adueniis re aeternitati aliquid intrinsecum de nouo , atque ita esset aeternitas diuisibilis & successiva formaliter de intrinsece , quae omnia esse absurda nemo non videt.

Addo ulteritis quod cognitio , quam Deus mi

habet ab aeterno rerum creatarum est ab aeterno adaequate aeterna, alias in tςmpore fieret adae qua te aeterna, quod est absurdu ergo etiam ab aeterno mensuratur re ipsa talis diuina cognitio tota aeternix te adaequale aeterna: ergo etiam ab puterno mensuratur non una soluiti virtualitate AEternitatis , qua aeternitas nostro modo conci

piendi eo existit uni parti temporis imaginari j vel veri, led reipsa ab aeterno mensuratur Omnibus illis virtualitatibus, quibus coexistit aeter nitas & vim habet eo existendi omnibus & singulis partibus temporis veri vel imaginari j: ergo

etiam re ipsa non prius mensuratur cognitio illa Dei una virtualitate aeternitatis, quam alia diergo etiam re ipsa non prius mensuratur illa Virtualitate, qua aeternitas adest tempori Adami.

postea alia virtualitate qui adest tempori An- tichristi, sed potius omnibus simul virtualitatibus aeternitatis mensuratur ab aeterno cognitio, quam habet Deus rerum creatarum atqui aeter

nitas ita adaequale sumpta secundum omnes suas virtualitates habet & respicit ut praesentia omnia praeteIita Ec futura : ergo cognitio illa Dei, quae ita ab aeterno mensuratur tota adaequa ta aeternitate , etiam ab aeterno habet praelantia omnia praeterita & futura ratione suae mensurae 'Ele Inae, qua ell tunc mensuratur adaquate, re quae

276쪽

ruae ex tunc adaequa te continet omnia, ut phy-ce praesentia : Ergo non loquitur clare Pater Gonet admisso quod non loquatur false dum ponendo futura in aeternitate physice praesentia, negat ea coexistere ab aeterno ipsi aeternitati,sed illi tantum inadaequale sumpta & secundum unam tantum virtualitatem re ipsa coexistere. S uanam fuerit mens D. Thoma, circa agi

tatam difficultaIem.

Re p, D. Thomam omnino fauere praefatae nostrae conclusioni, quod inprimis colligo ex his quae habet I . p. q. I . art. I s. ubi Probat S. Doctor , quod quia cognitio Dei mensuratur aeternitate, sicut Ec esIe Dei, attingit consequenter fututa in tempore ut praesentia sibi. Haec P. Thomas, ex quibus subsumo sic:sed ibi non potest loqui S. Do ctor de praesentia intentionalide obiectiva: ergo sentit D. Thomas quod sint futura diuinae cognitioni physice ab aeterno praesentia. Probatur Manor, aeternitas non est ratio praesentiae obiectivae , cum non sit intentionalis, sed physica & entitatiua duratio atque uniforaris & realis mensura ; sed loquitur ibi D. Thomas de Praesentia futurorum consequente ad aeternitatem , & ex vi ipsius aeternitatis, qua mensuratur esse Dei dc eius cognitio ergo

ibi non potest loqui de praesentia futurorum intentionali & obiectiva , sed reali & phy

sicaa

seeundo hoc idem colligo ex his quae habet quae t. a. de veritate, art. I a. ubi ait Diuus Thomas, quod respectu diuinae visionis, quae extra tempus est & aeternitate mensuratur, futurum non est futurum , sed praesens': sed ibi non loquitur-D.Thomas de praetentia obiectu 1 de intentionali r ergo loquitur & intendit loqui de physica Se reali praesentia futurorum in aeternitate. Probatur Minor , ibi tantum

o loqui

277쪽

de aternitate Dei. 263

Ioquitur Diuus Thomas de praesentia, cum qua futurum non videtur ut futurum : sed futurum etiam cum praesentia intentionali re obicctiva videtur adhuc ut futurum , ut conitatin nobis , seu in cognitione , quam habemus nos de futuris : ergo non loquitur ibi sanctus Doctor de praesentia tantum intentionali Scobiectiva. Tertio id colligo ex verbis quae habet eadem q s. I a. ue veritate, art. 6. ubi hae habet ; sex hoc enim Deo competit futura cerinto ut praesentia cognoscere , ut dicit Boetius a

quia eius intuitus aeternitare mensuratur, quae

est tota simul ; unde eius aspectui subiacent

omnia tempora, Zc quae in eis geruntur. J Hac Diuus Thomas , in quibus cum deducat prae

sentiam futurorum dc omnium temporum res

pectu Dei de diuini aspectus , quia aeternitas qua mensuratur Deus εc diuinus aspectus , est tota simul, non potest non loqui de reali ec Physica praesentia ; cum illa aetcrnitatis indivisibilitas de totalis simultas nihil faciat ad Praesentiam intentionalem , seu intelligibilem dc obiectivam. Et ad haec haud dubie aduertit Herice Theologus Societatis , Et in hac

materia aduersarius noster praecipuus, qui quidem hunc referens Iocum D Thomae , t run cat verba , truncat sensum , truncat Ac causa Iem connexionem a D. Thoma assignatam et de omittens priora verba in quibus reducit S. DO-ctor hanc futurorum praesentiam ad aeternit a. tem quae est tota simul, solum citat partem ultimam de diuino aspectu , quae sibi videtur fauere : ac si nos non haberemus visam dc meditatam litteram D. Thomae , de iterum atque ite-

Ium non essemus eam lecturi de visuri.

278쪽

rast. I V. de immensitate Dei.

Deus dii positus , & ita volumus esse dispositum ad operandum in illis locis imaginariis. ut nulla noua approximatione facta ex parte Dei posset Deus operari ibi , imo si per possibile poneretur ibi de nouo aliquod ens reale absque actione productiva, vel absquci productione ipsius Dei, & a Deo independenter;

Deus tune sine noua approximatione non distat et ab illo sed cum eo penetraretur. in apro inplet Thom istae illi qui nostram impugnant conclusionem , illam haud dubie impugnant in alieno sensu a nostro , cum totum consumant robur & tempus suarum impugnationum in ostendendo , non poste realiter occupari de repleri spatium imaginarium, quod nos libenter concedimus , qui Propterea in Deo prout

extra coelum non volumus nec admittimus, nisi praesentiam omnino absolutam ab omni connexione ad extrinsecum, omnino intrinsecam, omnino intransitive acceptam , talem tamen. qua Deus sine noua approximatione ex partexui dispositus sit ad operandum in huiusmodi

spatiis, immo ad realiter Occupandum corpus, quod i ibi poneretur etiam independenter a Deo ; ex quo inferri volumus, & merito, quod

sit Deus in huiusmodi spatiis per tale ubi ab

solutum.

Pra mittendum t. pro declaratione principiorum,ad quae conclusionis veritas reduci debet , quod haec tria sunt apud omnes recepti iasima , subindeque & vim habitura principii respectu conclusionis inferendae , puta quod

Dems est immensus , seu incircumscriptibiliulocali me tira ; quod se habet Teus per im

mensitatem ad Jatia ,.sicut per aeternitatem ad tempora ; quod spatium imaginarium e rvacuum , seu vacuitas qliadam non repleta, sed replebitu corpore. Ratio autem primi est quia non est potior ratio , cur sit admittenda in Deo infinitas essentialis in entitate atque essentia ; N infinitas secundum durationem.

279쪽

166 Liber II. de Ente increato.

quae est aeternitas , vi cuius durat Deus ecter. 1euerat omnino immutabilis ab aeterno, dc u seque in aeternum sine fine ue & infinitas in ope-

Tatiua potentia , vi cuius Deus est Omnipotens , quia potest producere species & genera

rerum non tot quin plura sine termino , Accum modo infinito potest res p ducere, producendo scilicet sine praesupposito iubiecto:

non est inquam potior ratio , cur in Deo adis mittendae sint infinitates huiusino di in iis, quam in v bicatione : atqui ab Omnibus praefatae in Deo admittuntur infinitates : ergo dc admitti debet in Deo infinitas in v bicatione, bc haec est immensitas, siue in circumlcriptibilitas, vi cuius a nullo potest Deus claudi loco , de

omnem locum debet occupare. Unde In 3. Regum 8. dicit Salomon : coelum de coeli coelorum te capere non possunt; dc Baruch 3 capite . magnus est dc non habet finem , excelsus, de immensus. Iam vero quantum ad secundum, quod 1 cilicet se habet Deus per immensitatem ad ip aistia sicut per aeternitatem ad tempora , ratio est. quia, ut iam dictum fuit, non minus infinitus est 5: debet esse Deus per immensitatem intra lineam ubi cationis, quam per aeternitatem in tra lineam durationis: ergo sicut se habet Deus

per aeternitatem ad durationes temporaneas, siue veras siue imaginarias , nimirum quanIum ad hoc, quod est eas continere vel eis coexistere ita similiter se habere debet per immensitatem ad spatia siue imaginaria siue vera, quantum ad hoc quod est in eis esse. Tandem quantum ad tertium, quod scilicet spatium imaginarium est vacuum seu vacuitas quae de in non repleta sed replebilis corpore, ex eo patet, quod cum talia imaginemur 1 patia extra coelos ; N extra coelos nihil imaginari possit loquendo, ut de facto loquimur, de vera non falsa imaginatione praeter vacuitatem quandam, quam potest Deus replete reali spa-

280쪽

Ruor. IV. de immensitate Dei. 2ς

tio , seu positivo & reali corpore, consequenter sit , quod per talia imaginaria spatia nihil

aliud antelligendum veniat, prater praefatam vacuitatem. His ergo tribus praemissis tanquam

certis & apud omnes indubitatis principiis. aam pro quaesiti re Iutione & conclusionis ad eadem Principia reductione str

Probatur I. ex primo Praemisio prineipior

est immensem siue incircumscriptibilis lo

cali mensura e ergo verificari debet, esse Deum Da spatiis imaginariis. Frobatur confestientia: Deus hoc ipso quod ita immensus dc in circu- scriptus. est extra coelos: sed esse extra coelos, dein spatiis imaginariis ide sonant: ergo hoc apio quod est Deus incircumscriptibilis Ac iminmensus. est hoc ipso in spatiis imaginariis. Minor patet de conceditur. Frobatur Maior. qui sine noua approximatione vel operatione reperiretur extra coelos , si ibi poneretur reale quid , non potest iam non esse .aetra coelos; sed Deus hoc ipso quod incircumscriptus ic immensus , reperiretur extra coelos sine noua ex parte sui approximatione, vel operatione noua,

si ibi poneretur reale quid: ergo Deus hoc ipsci quod immensus, est extra coelos. Maior per se Patet; non enim fieri potest, quod sit aliquid de nouo ubi non erat, nisi vel per approximatione Novam, vel per nouam operationem; atque ita hoc ipso quod e sset aliquid extra coelos sine noua approximatione vel operatione nou k cum ibi de nouo non esset iam ibi erat 'robatur . Minor: hoc ipso quod reperiretur Deus in tali posito extra coelos, etiam si in dependenter a Deo ibi poneretur , reperiretur Deus extra coelos sine noua approximatione siue opera istione: sed ita se habet Deus hoc ipso quod im- mensus , ut in tali reali quod poneretur extrac Ios , reperiretur , etiana si independenter an a . Deo

SEARCH

MENU NAVIGATION