Cursus philosophicus Thomisticus. Vbi conclusiones singulae ex principiis tribus expositis ... authore p. f. Alexandro Piny ordinis ff. Prædicatorum ... Tomus primus quintus

발행: 1670년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

suas. IV. de immensi a te Dei. 2Is

ergo dicens Ec docens Diuus Thomas posse Angelum vel corpus gloriosum esse extra caelum & in spatiis imaginariis , intelligendus. est ibi loqui de praesentia reali absoluta , intrinseca & intransitive accepta , qua sit Angelus ita in se & sibi praesens extra cados , ut si corpus aliquod ibidem poneretur , statim Angelus sine noua approximatione vel OP eratione esset in eo in distanter praesens et iam

sic est quod negati non potest . esse Deum

extra caelos ex vi immensitatis in eodem sensit , in quo hoc concedit Diuus Thomas de Angelo de corpore glorioso ut per se patet et ergo praetenditi Diuus Thomas esse Deum ex vi immensitatis suae extra caelos , non quidem tanquam in loco exteriori , seu cum conne

ione & contactu , cum nihil ibi sit, sed prae-- sentia quadam absolut L, qua ita in se & si hi praesens sit extra caelos, quod si ibi aliqui dponeretur etiam independenter a Deo , sta. iam Deus ex. vi talis praesentiae esset in eo in.

distanter praesens , quod quidem sufficit etiam ex mente sancti Doctoris ut veri ficetur esse

actu Deum extra caelos ; cum iuxta eius mentem verificari possit esse Angelum vel corpus gloriosum extra caelos , & non nisi in hoc eodem sensu , seu iuxta ab χΙutam hanc praesenistiam ut ibi expositam verificari possit.

Neque Diuus Thomas in prim . aistinctione 3 7 quast. 1- art. 3. est huic doctrinae contrarius , licet doceat ibi non fuisse Deum ubique ab aeterno : Quia, inquit, esse ubique dicit respectum ad res distinctas , quae non fuerunt ab aeterno , non , inquam , est contrarius praefatae eiusdem doctrinae r loquitur enim ibi de ubicatione locali, id est de ubi catione magi P

propria, concernente scilicet aliquid exterius.. vi constat ex contextu ic processu litterae : nam aquaesiuit in primo articulo sanctus Doctor virum Deus sit ubiqse & in omnibus rebus Ni de processit ad secundum articulum, quae

292쪽

rens in illo , virum iste modus essendi ubi isque sit lolius Dei et in quo utroque articulo manifeste tractat de ubi catione connexa cum rebus exterioribus ε & de ista quaerit in tertio articulo, an conueniat Deo ab aeterno : nos autem non loquimur hic de ista ; docuimus enim supra dum de ratione constitutiva Angelorum in loco , rationem formalem talis ubicationis siue in Deo , sue in Angelis

est e eorundem operationem virtualiter transeuntem, quam quidem, cum non exerceat Deus ab aeterno nec consequenter ante mundum vel extra mundum , nec etiam est abaetcrno vel extra mundum ubicatione illa locali. : sed loquimur ibi de alia praetentia omnino absoluta , omnino immanenti & omnino intransitiua , ut fuse supra exposuimus ti unde nec sibi nec nobis contrarius est sanctissimus Praeceptor in citato loco Iam vero quod & huic subscribant sententiae thin Caietanus , tum Ferrara , colligo ego quantum ad Caietanum ex his quae habet super caput Dodecimam Ioa is prope finem , circa illud Christi Ego lux veni inmun m 3 circa quod haec habet Caietanus rN; si extra mundum uniuersitatem creaturarum ccmprehendentem ante fuisset , non diceret in mundum veni, sed dix/sset forte in mundum stim veni ; solim antem eiin proprium est esse extra mundhm ; haec ibi Caietanus , in quibus cum expresse dicat esse Deum extra mundum, Sc hoc eius proprium esse ; & aliunde idem significet esse extra

mundum uniuersitatem creaturarum comprehendentem , ae esse in spatiis imaginariis, aperte sequitur & in ea esse sententia Caie- ranum. Quod autem dc huic subscribat Fer rara eolligo ex his quae habet in libro octavo.

P sic qua hon' quarta , ubi haec habet: Sicut extra mundum non est aliquid excepto

2 eo, ita ante Irincipium imporis, nulla es

293쪽

IV. de immensitate Dei. 28 Iduratio prater aeternitatem. Haec ille,ex quibus idem quod priuS. Demum quod in hanc inclinent senten,

tiam tum Diuus Augustinus, tum, D. Grego-zius Μagnus ostendo quantum ad Augustinum , ex his quae dicit libro undeciamo, de ciuitate Dei , capite quinto , bi

attingens comparationem temporum deIOcorum , quae nos imaginamur ex illa mundum te ante mundum de eodem modo de ambobus loquimur in ordine ad Deum , sic

3 1 o forte substantiam Dei, quam nec

ιncludunt nec determinant loca , a tantis Iocorum extra mundum θatiu absentem esse uicturi sunt, uno tantum atque in comparatione illius infinitatu tam exiguo loco in quo mundus ebi, occupatam . non opinor eos in hac vaniloquia progressuros. Haec Diuus

Augustinus, in quibus non vult, dicendam esse lubitantiam Di i a tantis illis quae imaginamur extra mundum 1patiis absentem , ac proinde & velle debet dicendum esse in illis praesentem ; eum ex negatione absentiae directe 1equatur affirmatio praesentiae. Tandem huic nostrae sententiae apponit vltimam manum Diuus Gregdrius Magnus,' qui in libra. Moral. cap. I 6. discurrit sic : Luidesit ergo, quod exercitus eali a dextris asinistris eius flare perhibetur Deus enim qui

ita est intra omnia , ut etiam sit extra omnia, nec dextra nec Disera concluditur. Haec tile ex quibus concludo, bc merito , quod si est Deus extra Omnia , ergo est in locis vel spatiis ima.

γ ginariis ; sed non est ibi per operationem: ergo est ibi per immensitate1u.

294쪽

De omnipotentia Dei, ut operativa -

. ad extra. Virum actio qua diuina potentia operatur ad extra sit in Deo formaliter immanens, an υero formaliter transiens is receptas aliter in creatura.

ΡRamittendum r. pro declaratione princi piorum ad quae conclusionis veritas reduci debet, quod naec tria sunt apud omnes receis piissima, iubindeque dc vim habitura principii respectu inferendae 'conclusionis , puta

quod Deus is ad intra is ad extra Je tus, est actus puru : quod diuina potentia ad extra θ ad intra jectata est bubstantia quod Deus siue vens ad intra , siue agens ad

extra. est semper in Auitum agens. Primc qui dem verum est dicere , quod Deus siue ad ininita siue ad extra spectatus est actus purus , cu- ius ratio est, quia eum sub omni consideratione, qua venit Deus considerandus, semper sit Deus ει semper consideretur ut Deus, consequenter fit, quod cum nomine Dei intelligatur ens omnem praecontinens excogitabilem perfectionem , Deus siue ad intra siue ad extra consideratus nihil habeat nec habere possit

perfectibilitatis admixtum et Iam sie est quod hoc ipso quod aliquid nihil habet perfectibilitatis admixtum , hoe ipso est actus purus, cum hoc ipso quod nihil habet perfectibilita- . tis admixtum , nihil etiam habeat admixtum

295쪽

suas. V. de omnipotentia Deἰ. et 83

potentialitatis, in quo consistit ratio actus puri e ergo Deus siue ad intra spectatus siue ad extra est semper actus PuruS. Mantum vero ad secundum , quod scilicet diuina potentia & ad intra , re ad extra spectata semper est substantia , ratio est, quia ad quodcumque dc quomodocumque compareturni uina potentia , semper est diuina potentia, id est semper est in Deo , sicut potentia cuiusvis alterius agentis semper est in eo , cuius est potentia ; alias non verificaretur quod actiones , quae Dilicet mediis huiusmodi potentiis eliciuntur , estent suppositorum : iam

sic est quod id omne quod est in Deo lubstanistia est , nec in Deo esse potest accidens,Vtpote diminutum & imperfectum ens : ergo diuina Potentia & ad intra de ad eatra spectata semper est substantia. Tandem quantum ad tertium, quod scilicet Deus siue agens ad intra sue agens ad extra est semper infinitum agens , ratio est quia re ad extra & ad intra consideratus semper est agens infinitae activitatis ; cum semper sit imfinitae actualitatis & perfectionis , in qua fundatur activitas, iuxta illud : unumquodque

agit in quantum est in actu et ergo cum dicatur agens ex activitate , euidenter sequitur Deum siue agentem ad intra sive agentem ad extra semper esse infinitum agens. His ergo tr bus praemissis tanquam certis & apud omnes

indubitatis principiis iam pio quaesiti resolutio ne , dc conclusionis ad eadem principia Iedactione sit. in

Co Ner v sior Actio quά diuina potenti operatur ad extra est in aera formaliter immanens utque ident cata cum Deo,o solum vidi

maliter transiens. ιProbatur I. ex primo praemisso principio et

Deus siue ad intra siua ad extra spectatus, s

actus purus : Ergo amo, qua diuina potentia, veIatur ad extra,est formaliter immanens in

296쪽

ς uast. V. de omn*otentia Dei. 18 s

est identificata cum Deo , cum sit finitum Zelimitatum quid, est in praedicamento actionis. subindeque 'εc accidens ; cum sit liuiusmodi

Praedicamentum inter accidentium praedicamenta repositum. Probatur Minor, in qua sita est difficultas. Actus & potentia cui corresponis det , non possunt non esse in eodem genere , substantiae scilicet vel accidentis : sed diuina Potentia & eius actio , qua ad extra opcratur, se habent ut potentia & actus sibi inuicem correspondentes : ergo hoc ipso quod diuina Potentia ut operativa ad extra est sub liantia, . non potest eius actio esse accidens. Minore Onstat ex terminis. -Probatur Maior, diuisiua alicuius generis non possunt non esse in eodem genere : sed, omne genus entis diuiditur in actum Sc potehtiam t ergo actus N potentia quae sibi inuicem correspondent non possunt non esse in eodem genere e ergo hoc ipso quod diuina potentia etiam operativa a dextra est substantia , non potest eius actio esse

aecidens : ergo hoc ipso quod diuina potentia siue ad intra siue ad extra est substantia i quod est secundum praemissum principium ) est hoc ipso actio qu1 ad extra operatur identificata

cum Deo,& in Deo formaliter immanens. Probatur tertio , ex tertio praemista prinei

pio : iem siue agens ad intra siue ad extra est semper infinitum agens ; Ergo diuina pra

tentia etiam ut operativa ad extra, suam sibi identificat operationem Probatur' consequeu tia : agens , cuius operativa potentia non sibi identificat suam operationem, est agens fini 'tae tantum actualitatis , siue finitum agens

Ergo hoc ipso quod Deus siue ad intra siue

ad extra est infinitum agens, debet eius P tentia etiam ut operativa ad extra suam sibi identificare operationem. Consequentia est euidens. Probatur antecedens: quod non sibi identificat omnem actualitatem sui generis.

est finitae tantum actualitatis , sed a Sens, cu ius

297쪽

ius operativa potentia non identificat sibi suam actionem , non sibi identificat omnem actualitatem sui generis : ergo tale agens est finitae tantum actualitatis . siue finitum agens. Maior patet ex terminis. Probatur Minor, .

genus actualitatis distingui te diuidi solet in

actum primum dc actum secundum ed agens. cuius operativa potentia non identificat sibi suam actionem non sibi identificat actum primum dc actum secundum 3 cum actus ille primus in linea agendi . Ec actus secundus sint ipla operativa potentia Sc ipsius actio , quae in hoc casu non possunt identificari eum agente, cum non identificentur inter se et ergo agens, cuius operativa potentia non identifieat sibi suam actionem , non sibi identificat omnem actualitatem sui generis et ergo agens , cuius operativa potentia non sibi identificat suam actionem , est agens finitae tantum actualitatis, sue finitum agens et ergo hoc iplo quod Deus siue agens ad intra siue ad extra est temper infinitum agens quod est tertium praemissumptincipium) debet actio, qua ad extra operatur , esse identificata cum diuina potentia , de consequenter esse in Deo formaliter immanens , oc solum virtualiter transiens , in quantum scilicet vim Sc virtutem habet operandi ad extra, quod de facto operaretur, si esset sorinaliter transiens. -

Soluuntur obiectiones obiteles t actio , qua operatur Deus ad extra , non est ab aeterno in Deo ; sed si huiusmodi actio esset in Deo formaliter immanens, R. cum Deo identificata, esset in ipso Deo ab aterno : ergo actio qua diuina potentia ad extra operat ut non est in Deo formaliter immanens Zc cum Deo identificata. Minor per se

patet 3 nihiI enim intrinsecum intrinsece identifica

298쪽

guas. V. de omnipotentia Dei. 287

identificatum cum Deo, potest ipsi conuenire de nouo & in tempore , cum hoc argueret mutationem in Deo. Probatur Maior , actio constituit eum , in quo est, actu operantem: sed Deus non est ad extra operans ab aeterno rergo actio qua operatur diuina potentia ad extra, non est ab aeterno in Deo. I robatur Mianor . Operans non est actu dc in exercitio operans sine operato : sed ab aeterno non sunt opera Dei ad extra: ergo Deus non est ad extra operans ab aeterno.

Respondeo negando maiorem : ad cuius probationem nego minorem : ad tertium vero distinguo maiorem sic. operatio non est actu Ecin exercitio sine operato , vel posito vel ponendo . Concedo e sine operato ut de facto posito , subdistinguo et si sit operatio , cuius principium sit natura seu naturalis forma, Concedo : si vero sit operatio, cuius princi pium est voluntas , iterum subdistinguo : non est sine operato de facto posito , si voluntas unde prouenit , velit quod operatum sit pro omni instanti in quo est operans , Concedo maiorem : si autem velit solum . quod Opera tum sit pro tali lequenti tempore, ut de facto vult Dei voluntas, respectu operum ponendorum ad extra , Nego maiorem: est autem soluinxio haec ex D. Thoma I. part quaesit. 46. ari I. ad decimum argumentum , cui sic rei pondet, ει quidem profundissime more suo. Ad decimum, inquit, dicendum est, quod posita actione effectus sequitur secundum exigentiam formae , quae est principium actionis. In agentibus autem per voluntatem, qualis est Deus, uod conceptum est Zc per voluntatem prae deis nitum , accipitur ut forma, quae est principium actionis ; ex actione igitur Dei aeterna, non propterea sequitur.effectus aeternus . sed solum qualem Deus voluit, ut scilicet haberet esse post non esse. Haec Diuus Thomas , qui

bus di soluit argumentum propositu in , dc do

299쪽

188 Iiber II. de Ente increato.

cet conclusionem nostram 3 quandoquidem concedit ibi actionem Dei esse aeternam , de consequenter in Deo immanentem Sc identificatam cum Deo , & non nisi de actione ad extra ibi loquitur, ut patet ex intento argumen

ti, nec non dc ex solutione.

Instabis e procedere ex voluntate non im pedit quin actio illa sit vere productiva actio: sed in intelligibile est existere actionem productivam sine vi Io producto : ergo quanIum vis actio illli Dei operativa ad extra sit procedens e X voluntate , non propterea potest Deo ab aeterno competere , non existente ipso Ope

llatis ab aeterno.

Resspondeo distinguendo minorem : sed in- intelligibile est exiitere actionem productivam sine ullo producto , si sermo sit de productiva

actione pendente in aliquo genere causae a re Producta , Concedo : si vero sit , ut de facto est in praesenti, de productiva actione omnino de prorsus independente a termino producto, Nego . quod sit hoc in intelligibile. Est ergo norandum , & quidem serio do. diligenter, quod actio Dei pro dualua effectuum ad extra , est ita pure causa huiusmodi effectuum , ut in nullo generς causae sit effectus producti

termini, ad quem terminatur, siue ut in nulla genere causae a termino producto dependeat 3

quod quidem non contingit in actionibus nOsiris creatis quae cum specificentur a tuis terminis , ab illis per eonsequens in aliquo genere causae dependent. Quapropter actio De Lad extra facst iplum effectum productum totaliter ab ipsa dependentem , ipsi seisper cum omni ab illo independentia remanente I eae quo consequenter fit. quod ipse quidem effemctus nequeat poni sine actione , ipsa tamen

actio poni possit sine effectu ; cum quod non possit poni actio sine termino, hoc ipsi proueniat ex dependentia, quam habet in existendo a termino quem producit, sicut quod

300쪽

de omnyotentia Dei. 289 non possit effectus poni sine actione, hoc etiam ipsi prMenit ex dependentia quam habet ab

actione, licet in alio genere causae; atque ita cum actio Dei etia in ad extra sit cum omni perfectione , & consequenter absque omni dependentia . non mirum quod quantumvis sit productiva actio, adhuc tamen esse possit ab aeterno quantum ad intrinsecam sui actualitatem , licet effectus connotatus non nisi in tempore fuerit positus 8c productus. Vnde aduertequod quando Micitur in Scriptura , creasse Deum in principio coelum & terram , aduerte,

inquam, quod ly in principio temporis cadit supra terminum Sc effectum productum, non autem supra actualitatem actionis creativae, quae est aeterna.

Urgebis r actio illa Dei operativa ad extra debet immediate attingere effcctus etiam no- stros , seu a nobis productos ; sed si essct huiusmodi actio identificata cum Deo non posset immediate attingere effectus a nobis productos et ergo actio illa Dei non est cum Deo identificata. Frobatur Minon, quod non attingit effectus nostros . nisi mediante actione nostra , non attingit illos immediate : sed si actio illa Dei ad extra operativa esset identificata

cum Deo non attingeret effectus a nobis productos , nisi mediante actione nostra : ergo nec illos attingeret immediate. Maior videtur euidens. Probatur Minor, actio quae terminatur ad actionem nostram non potest attingere effectus nostros, nisi mediante actione nostra ; sed si actio illa Dei esset identiacata cum De O , terminaretur ad actionem nostram ; cum actio nostra foret in hoe ea suefiectus illius actionis Dei , a qua in hoc casu esset realiter distincta : ergo si actio illa

Dei esset identificata cum Deo , non attinge ret effectus nostros, nisi in quantum mediaret actio nostra.

Resstondeo negando minorem primi dc secun- etaph. Tom. III. N di

SEARCH

MENU NAVIGATION