장음표시 사용
321쪽
xio Liber II. de Eute incνeato. Lectionis , non potest argui infinita perfectio
in virtute continente , respondeo distinguendo sie : si dicatur contentum finitae solum per Lectionis , ex ipsa perfectione habita, Concedo : si vero dieatur contentum finitae solum perfectionis ex modo habendi perfectionem, puta ex modo habendi dispersim, Nego, quod tunc ex tali contento non debeat argui infinita perfectio in continente ; cum in continen te reperiatur perfectio habita sub alio habendi modo , ab eo sub quo reperitur in contento . ex eo scilicet quod in continente reperitur unitim , quod non nisi dispersim reperitur in contento. Iam sie est quod ratio comunis entis creabilis , quae dicitur contentum respectu creativae uirtutis;dum dicitur finitae solum perfectionis, hoe non est ex perfectione habita , seu quM haberi potest , cum sub tali ratione communientis creabilis reperiantur species & genera diuersae perfectionis in infinitum multiplicabilia & consequenter reperiatur in tali contento infinita perfectio , quantum est e X parte
. perfectionis quae haberi potest ; sed dicit uncontentum illud finitae solum perfectionis , ex eo scilicet quod infinita illa perfectio , non nisi dispersim reperitur id tali contento , se a in illis generibus ae speciebus ita in infinitum
multiplicabilibus : ergo cum tota illa perfectio reperiatur & reperiri debeat in virtute creativa de continente , debeat inquam reperiri uni iam , ut per se patet, euidenter te qui tur . fore virtutem illam creativam infinitae perfectionis , ic extrahi extra omne genu Screati entis , nec non sore vi talem increatami virtutem , cum ita eleuetur supra omne cream tum , habens scilicet totum v nitim, quod non nisi dispersim reperitur in creatis seu creabilibus entibu S.
Dices a. hoc ipso quod imperium voluntatis est se solo activum , potest hoc ipso esse
322쪽
au creare soli Deo compet. 3 i r
& creatiuum : sed non repugnat agere creaturam ex solo imperio voluntatis : ergo nec reis Pugnar , posse creare. Minor conceditur communiter a Thouultis, qui quidem docent cum D. Thoma non alio actu agere Angelos re Producere ad extra, quam imperio voluntatis. seu in lallectus moti a voluntate 3 de quo videatur D. Thomas quodlibeto 6. Art. 2. Probatur Maior : quod potest indiffcrenter producere vel ex subie et o praesupposito , vel sine Praesupposito subiecto , poteli cre se : sed hoc ipso quod imperium voluntatis est se solo activum , pote it hoc ipio producere , vel ex subiecto praesupposito vel siue praesupposito subiccto et ergo potest hoc ipio tale imperium esse creatiuum . . aior per se patet. Probsitur Minor : imperium voluntatis quod se solo activum est, habet producere , per hoc praeci se quQd vult, seu imperat : sed voluntati indifferens est , qu ad velit producere vel . ex subiccto praesupposito , vel , sine subiecto , id est , aeque facile potest voluntas ex parte lui, velle quod fiat aliquid sine subiecto , ac velle potest , quod fiat ex subiecto : ergo hoc ipso quod imperium voluntatis est se solo activum, potest indifferenter producere vel ex subiecto. vel sine subiecto. Resipondeo negando maiorem , ad euius
Probationem nego minorem , ad tertium.
Vero , in quo posita est diis cultas , distinguo maiorem sic. Imperium voluntatis , quod ut tale siue se solo activum est , habet producere per hoc praecise , quod vult ista . imperat, ab 1 olute loquendo , Dego maiorem: per hoc quod vult & imo erat intra sphaera in voluntatis suae , secundum quod ac tua est, Concedo ; dc sub i adem distinctione minoris nego consequentiam Pro quo notandum est, quod quando conccditur a Thomistis , & docetur a D. Thoma posse creaturam agere dc producere ad extra ex solo imperio voluntatis, immo
323쪽
3 ix Liber I I. de Ente increato.
imo non aliter posse Angelos ad extra agere nisi ex tali imperio , notandum inquam , illud sic venire intelligenduin , modo scilicet velit& imperet intra Iphaeram voluntatis suae secundum quod activae ; cuius ratio est, quia activitas huiusmodi voluntatis e i non competit, nec competere debet praecise secundum quod voluntas est,& secundum quod pbtens velle uni uersaliter omne bonum ; cum etiam in Deo ad inulta ita ferri possit voluntas , in quae tamen activa non est , potens scilicet velle dc ipsum Deum , in quem tamen non est activa ; sed competit huiusmodi activitas voluntati,secundum quod radicatur in actualitate ipsius essentiae , iuxta illud , unumquodque agit inquan tum est in actu ; ex quo fit quod ubi actualitas essentiae infinita est, prae habens scilicet in
se perfectionem totius entis , extendatur tunc
sphaera voluntatis secundum quod activae , de activi eius imperi j , ad omnia quae possunt cadere sub ente : e contra verb ubi actualitas essentiae finita tantum est , ut est in Angelo , dein qua uis creatura , sit tune sphaera activitatis eius imperii sc ipsius velle , finita tantum Zedeterminata ad certum genus entis , non autem se extendens ad omne ens ; unde cum vis& virtus producendi sine subiecto praesupposito & ex nihilo , sit virtus se extendens ad omne ens , ut Probatum fuit supra in tertia probatione responsionis ad quaesitum ; sequitur euidenter de primo ad ultimum , non propte rea posse Angelum vel aliam creaturam creare seu producere ex nullo praesupposito subie-eto, licet agere posset ex thlo imperio volunaatis 3 imo & dato quod velle posset & imperare huiusmodi productionem : tale namque imperium non esset efficax in hoc casu, cum esset extra thaeram acti uitalis imperantis. 4- Q dis
324쪽
Utrum videri possit D in τι es in se per
speciem expressam creatam. ΡRamittendum r. id quod intelligendum
venit per ipsam speciem expressam , non esse ipsam intellectionem , sed potius termi num ad intra productum.per intellectionem, in quo intellectus contemplatur , 5c percipit , de intelligit , de quasi trahit ad intra obiectum extrinsecum , ut intus illud legat. Vnde quaesiti sensus non est utrum videri pose sit.Deus ut est in se pet intellectionem creatam, & per creatam actionem egredientem ab intellectu ereato , qua videat & intelligat Deum ; sed procedit quaesiti sensus de termino talis actionis , id est de verbo mentis , in quo repraesentetur ipse Deus, & in quo crea istus intellectus Deum videat. Est autem in hae Parte duplex sententia , utraque probabilis etiam apud Thomistas, bc iuxta doctrinam D. Thomae, quarum prima negat, possibilem esse huiusiuodi speciem expressam ereatam claram intuitiuam Dei 3 bc hanc tenent ex Thomissis Patres Salmanticenses, Albeda, Ioannes a S. Τhoma, Tu mel, ic alii. Alia vero sententia affirmans possibilitatem talis lpeciei, etiam probabilis est apud Thomistas, quam defendunt ut probabilem Capreolus , Αluareae , in I. 2. . fol. 63. columna I. num. I 6. ad 4. Ledesmada esse Dei quast. 8. art. 6. Μontes ic Grana d. qui dicunt in omni intellectione produci ver- Metaph. TOm. III. . O bum
325쪽
3 4 Liber II. de Ente inereato.
hum seu speciem expressam , quia , inquiunt, omnis intellectio est vera actio quae quidem
ratio cum veri ficetur de intellectione creata qua Deus videtur ut est in se, debent, si loqui velint consequenter ad sua principia , debent, inquam defendere veIbum seu speciem expressam creatam & productam etiam in intel- Iectione , qua Deus videtur ut est in se , &tandem hanc tenet ut probabilem Gregorius Marti ne Z tomo 2.fol. I 24. columna 2. ad s. ubi ait, , probabile esse . quod Beati non formant veIbum: ex quibus verbis haud dubi hsequitur , quod sentiat iste Author probabile esse oppositum. Premittendum a. diuersitatem hane opinionum apud Thom istas habere meo iudicio ) fundamentum in ipso fundamento , qu Probare solent Thomistae impossibilitatem speciei impressae creatae, qua videatur Deus ut est rin se. Licet enim omnes dissinguli Thom istae in hoc conueniant, quod impossinitis est species impressa creata in visionem ei, ut est in se.
non tamen omnes eodem utuntur fundamento ad hoc probandum. Plures namque sunt,
qui probant impossibilitatem hanc speciei im- Pressae, quia , inqu/nt, de species impressa re
expressa , quae repraesentant oblectum ut est in se , debent eius adaequare immaterialitatem: quo posito fundamento tenere debent similiter impossibilitatem speciei expressae creatae invisione Dei, ut est in se , si velint loqui cum consequentia ad sua principia 2 cum non minus impossibile sit adaequati immaterialitatem Dei per speciem expressam creatam, quam Perim pressam Sunt alii vero inter Thomistas, qui hanc non admittentes sequi adaequationem inter speciem & obiectum , alio utuntur fun-dβmento ad probandam impossibilitatem praefatae speciei impressae , quae minime concludit
pro ex prelsa , dicentes scilicet, impossibilem esse speciem impressam creatam in visione Dei
326쪽
suas. VI. de usibilitate Dei. 3 I s
vi est in se, quia species impressa est veluti vicaria obiecti , reddens obiectum proxime potens intelligi, adeoque & tenens se ex parte obiecti, eique tribuens esse proxime intelligibile , ex quo concludunt di quidem recte di scientifice dati non posse in visione Dei ut est in se , speciem impressam Cre Iam , cum Deus utpote seipso summe perfectus , habeat Consequenter seipso quidquid ex parte obiecti requititur & actualitatis Ec lanmaterialitatis Ee proximitatis , ut sit proxime potens in telligi , ae proinde non possit illud accipere ab
alio a se distincto , puta a specie impressa
creatae eumque hoe non concludat, aut non ita videatur concludere pro specie expressa Creata, utpote quae eum sit vitalis terminus
intellectionis ad intra vitaliter Productas , tenet se consequenter non ex parte obiecti, sed ex parte intellectus , nec ponitur ad supplendum aliquid ex parte obiecti , sed ex parte intellc rus , ideo fit, quod quamuis admitti de-heat impossibilitas speciei impressae creatae invisione Dei vi est in se , non ita tamen philosophandum videatur de specie expressa. Ego an ullam adducar sententiam . ut utramque de fendam , qui tamen in unam magis inclino, eam scilicet, in quam videor inclina Ie.
CON exusto: Impossibile est, aut certe
multum probabile est, impossibile esse, videri Deum ut est in se per speciem expressam crea
Trobatur I. de ratione speciei expressae , sicut di impressae est , adaequare immaterialitatem obiecti,seu perfectionem obiecti, quantum is
ad esse immateriale & intelligi bile; sed impossibile est adaequare speciem expressam creatam immaterialitetem . di intelligibilitatem Dei: o a ergo
327쪽
3is Liber II. de Ente in creato.
ergo Se impossibile est, dari speciem expres iam creatam , quae Deum repraesentet quiddi latiue . & ut est in se. Minor est certissima; cum immaterialitas vel intelligibilitas sit in Deo perfectio 8c consequenter infinita, quae quidem infinita perfectio nulli potest competere creaturae , ut in presenti supponitur. Probatur Maior multipliciter. Primo id per quod habet obiectu fieri intelligibile & immateriale , non potest non esse eiusdem immaterialitatis cum obiecto ; sed obiectum habet fieri immateriale M intelligi bile per ipsam speciem impressam, cuius signum est , quod in obiectis quae sunt ex seipsis sufficient et intelligibilia dc immaterialia, ut sunt Angeli , v. g. excludunt communitet Philosophi Sc Theologi speciem impressam distinctam , quando aliunde sunt sufficienter Praesentia intellectui et ergo species impressa adaequare debet immaterialitatem obiecti rsed species expressa est eiusdem immateriali tatis cum impressa et ergo de ratione speciei expressae sicut de impressae , est obiectum adaequare quantum ad esse intelligibile ερ imma
Secundo non minus conuenire debet speetes intentionalis in immaterialitate cum re, quam naturaliter repraesentat, quam potentia intellectiva cum obiecto quod con naturaliter intelligit : sed potentia intellectiva est eiusdem immaterialitatis eum obiecto, quod con- naturaliter intelligit ; de ideo repugnat intel- Iectum creatum connaturaliter Deum videre: ergo de species intentionalis , impressa stilicet et expressa csse debet eiusdem immaterialitatis eum obiecto quod naturaliter repraesentat ut est in se. '. Tertio virtus proxima ad intelligendum debet esse eiusdem immaterialitatis cum natura intellectiva , cuius est virtus : ergo Ec viri spxoxima, qua mouetur intellectus ad intelli- gen
328쪽
gendum , debet esse in eadem im Raterialitate cum obiecto mouente , cuius est virtus proxi-- ma : sed species impressa est talis virtus pro Aima , ut conceditur : ergo species impressa de consequenter expressa debent esse eiusdem im- materialitatis eum obiecto. Quarto ex D. Thoma 4. contra gentes c I . verbum nostri intellectus habet ut intelligibiliter eamdem numero naturam obiecti intel- Iechi contineat: sed eamdem numero naturam continere intelligibiliter, est esse eiusdem intelligibilitatis de immaterialitatis cum obiecto: ergo ex D. Thoma verbum seu speetes eae
pressa est eiusdem immaterialitatis cum obiecto , cuius est species. Quinto ex eodem D. Thom , I . ad Corinth. cap. I 3. lect. 4. non potest aliquid per essentiam dc quidditatiue cognosci per illud cum quo non conuenit in specie : sed per speciem expressam , de qua est sermo, cognoscitur ob tectum quidditatiue & per ea nita ergo species expressa , de qua est sermo , quae scilicet obiectum repraesentat ut est in se, debet conuenire specie eum ipso obiecto e sed conuenientia illa specifica non potest esse in emita te Zc in esse entis : ergo esse debet in intelligibilitate , de in esse intelligibili. Probatur 2. impossibile est, dari spe etem sue impressam , siue expressam creatam , qu sit in aliquo essendi genere infinita : sed si daretur species expressa creata in visione De Iut est in se , esset illa in uno essendi genere infinita : ergo impossibilis est huiusmodi l pecies, quae Deum repraesentet ut est in se. Maior patet cum omne creatum in omni essendi genere sit ens creatum , de consequenter finitum. Probatur Minoν id in quo fit conuenientia uni voca cum Deo non potest non esse infinitum : sed si daretur species expressa creata in visione Dei ut est in se , conueniret illauni uoce cam Deo in uno essendi genererergo
329쪽
ripar II. is Ente increato. 'in uno essendi genere foret infinita. Maio
patet; cum enim infinitas transcendentaliter imbibatur in eo omni, quod est in Deo, noti Potest consequenter id , in quo fit conuenien-xia univoca cum Deo , non esse infinitum.
Probaιur Minor linea repraesentabilis Ec re Praesentativi constituit unum genus esi di alias esse aliquid in esse repraesentativo h non esse aut nihil esse , idem sonarent, quod falsum est: sed si daretur speetes expressa Ereatsi
Dei repraesentativa ut est in se , illa univoce conueniret cum Deo in esse praesentativo 3 cum illa in hoc easu esset repraesentativis ipsemet Deus : ergo si daretur species ex pressa creata in visione Dei ut in in se, coninueniret illa uni uoce cum Deo in uno genere
essendi, proindeque & in uno essendi genere esset infinita. Probatur 3 Implicante effectu primario speciei expressae , non potest ipsa non implicare; sed in visione Dei ut est in se , repugnaI effectus primarius speciei expressae et ergo & ipta repugnare ic implicate debet in talis visione. Maior per se patet. Probatur Minor: effect primatius speeiei expressae est obiectum trahere ad esse terminum intellectionis : sed in visione Dei ut est in se repugnat trahi Deum adesse terminum intellectionis nostrae : ergo invisione Dei ut est in se , repugnat primarius effectus speeiei expressae. Probatuν Minor: ubi obiectum supponitur a seipso iam tractum adesse terminum intellectionis, repugnat ibi de nouo trahi: sed Deus supponitur a seipso traetus ad esse terminum nostrae intellectionifretigo repugnat de nouo trahi Deum ad esse talem terminum. Probatur Minoν r quod supponitur intimius h seipso unitum intellectui, quam per speciem expressam uniri possit, supinponitur tractum se ad esse terminum intel-
lactionis : sed talis est Deus respectu intelle
330쪽
Ωua . VI. de visibilitate Dei. 3is
ctus : ergo supponitur Deus a seipso tractus ad esse terminum nostrae intellectionis. Proba istur Minor , unio diuinae essentiae per intimum illapsum est intimior unione eiusdem per speciem expressam : sed diuina essentia supponitur a se unita intellectui per intimum illapsum et ergo supponitur Deus a seipso intimius unitus intellectui , quam per speciem expressam uniri possit. Minor ei eertissima. Probatur Maior: ratione deducta ex D. Tho Inaqua . a 8 . de veritate art. a. ad 3 id quod est intra rei substantiam censeri debet inlunius unitum , quam id quod solum vide vir circumstare rem : sed id quod per illapsum
copuIatur , est intra rei substantiam ; quod vexo vnitur per speetem expressam solum videtur rem circumstare ; cum sit unio per informationem : ergo unio diuinae essentiae per intimum illapsum est intimior unione eiusdem per speciem expressam. Probatur 4. Deus non est tantum actus
purus in ratione intelligibilis, & intelligentis, 1ed etiam in ratione intellecti : sed quia est actus purus in ratione intelligentis & intelligibilis, fieri non potest intelligibilis vel intelligens per aliud : ergo Zc quia est actus purus in ratione intellecti , fieri non potest inae Ilectus per aliud : sed si in visione qua videtur ut est in se , videretur per speciem ex pressam erea tam , tunc fieret intellectus per
aliud ; cum proprium speciei expressae sit Ieddere obiectum intellectum , Ze in hoc casa esset species expressa aliud a Deo et ergo impossibile est, videri Deum ut est in se, per speciem. expressam creatam.
Probatur s. ex D. Thoma r. pari, qua fit.
12. Art. t. per similitudines rerum inferioris ordinis non potest res superioris ordinis cognosci quidditatiue : ergo nec per ullam speciem expressam crealam potest videri diuina
