Cursus philosophicus Thomisticus. Vbi conclusiones singulae ex principiis tribus expositis ... authore p. f. Alexandro Piny ordinis ff. Prædicatorum ... Tomus primus quintus

발행: 1670년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3 o a Liber II. de Ente ἰncreato. .

xio obiecto cognitionis beatificae Dei: ergo im possibile est, quod creatum quid sit de primario obiecto diuinae scientiae : ergo cum sit creatum quid primarium obiectum scientiae mediae, impossibile est quod talis sit diuina scientia, qua- ais describitur scientia media: ergo cum ex Pri ma definitionis huius scientiae particula , esse debeat diuina scientia . ex prima etiam taIis definitionis particula declaratur impossibilis

scientia media .

Probatuν a. eadem impossibilitas ex secunda definitionis particula. Scientia media ex altera definitionis particula est , cuius proprium obie

ctum sunt aes s nostri lilberi ; sed impossibi Ie

est quod actus nostri ut liberi sint proprium huius scientiae obiectum : ergo & impossibilis est scientia hae e media ex secunda definitionis Particula. Probatur Minor , proprium huius 1 cientiae obiectum illam de necessitate non

Praesupponit ; sed impossibile est quod actus

nostri ut liberi huiusmodi scientiam non prae--pponant: ergo impossibile est, quod actus nostri liberi sint proprium huius scientiae obie-- etum. Maior conceditur colligitur ex eo quod obiectum, quod de necessitate praesupponit scientiam & cognitionem fur , illam etiam de necessitate respicit ut practicam de causatiuam sui3 cum ex ea tantum ratione oriri possit necessitas illa prioritatis ; unde cum concedatur , non esse scientiam mediam practicam de causativam obiecti, euidenter sequitur, ad illud de necessitate non praesupponi. Probatur Minori

impossibile est, quod actus nostri ut Iiberi non praesupponant id a quo pendent : sed scientia

media talis est naturae , quod ab ea pendentachus nostri ut liberi etiam in statu conditionato:ergo impossibile est, quod actus nostri ut liberi huiusmodi scientiam non praesupponant. Maior patet ex terminis. Probatur Minor, quod essentialiter pendet ab aliquo in uno statu, sem

352쪽

Ωuo. VII. de sientia Dei. 3 I

quaelibet semper 3c in quocumque statu ea n clem habeat essentiam, bc consequenter easdem connexiones & dependentias essentiales t sed scientia media talis stabilitur naturae ab eius defensoribus, quod ab ea essentialiter pendentactus nostri ut liberi in uno statu, puta in sata ab loluto ; cum dicant quod ea seclusa stare non possit libertas nostra, dum de facto dc absolute agimus, quod quidem arguit dependentiam ab illa in libere agendo , iubindeque reessentia lxm dependentiam, cum omnis dependentia a Deo vel diuino aliquo non possit non esse essentialis et ergo scientia media talis est naturae quod ab ea pehdent actus nostri ut Itbeti etiam in statu conditio nato: ergo impos-sbile est quod actus nostri ut liberi non praesuppon ant scientiam mediam : ergo impossibile est quod fututi illi actus ut liberi sint proprium

huius scientiae obiectum et ergo cum ex secunda definitionis particula habere debeat scientia haec media actus nostros ut liberos pro proprio obiecto, Ze ex secunda definitionis particula impossibilis est scientia haec media . Probatur 3. eadem impossibilitas ex tertia definitionis particula : scientia media ex tertia desinitionis eius particula attingit pro obiecto actus nostrosaiberos prout conditionale futuros r sed impossibile est quod actus illi nostri,

ut a scientia media attingunt ut sint conditi O-

nate futuri r ergo Ec impossibilis est scientia haec media ex tertia definitionis eius parti cula. Probatur Minor, actus illi nostri non

aiyingunt ut a scientia media , nisi antecedenter ad omne decretum Dei actuale & exercitum , sed impossibile est , quod antece denter ad omne decretum Dei actuale & exercitum , actus illi sint conditio nate futuri ergo & impossibile est', quod sint conditionale futuri , prout attinguntur a scientia media. OIaior patet ex sequenti definitionis

particula. Probatur minor , impossibile est , P 3 actus

353쪽

actus nostros esse conditionale futuros, quamis diu sunt solum sub illis conditionibus postmbiles r sed in signo antecedenti Omne decretum Dei exercitum Zc actuale , actus illi nostri sunt solum sub illis conditionibus possis biles : ergo impossibile est quod anteceden-. ter ad huiusmodi decretum Dei , sint actus nostri conditio nate futuri. Maior patet euidenter ex terminis. Frobatur Minor , triplici

medio.

Primo , pro eo signo sunt actus sub hi conditionibus mere possibiles , Si non futu.ri , pro quo intelliguntur sub his condition bus indifferenter potentes ad non esse fututos : sed pro signo antecedenti decretum omne actuale Dei. intelli EaIur 30qs sub his conditionibus , ut indifferenter Potentes ad non esse futuros ; cum Deus pro illo tune intelligatur indifferens ad decernendum , vel quod sub his conditionibus futuri sint , vel quod sub his conditionibus non sint futuri: ergo pro signo antecedenti decretum omne actuale Dei actus illi nostri sunt solum sub his conditionibus possibiles. Secundo , quod in nostris resultat actibus ex Deo ut potente decernere, non est nisi esse possibile , leu mera possibilitas , ut en terminis patet : sed in signo antecedenti decretum omne actuale Dei , non comparatur Deus ad actus nostros etiam sumptos sub conditione , nisi ut potens deeeInere , ut pes le P tet : ergo pro illo signo ita antecedenti decre intum Dei, non sua et actus nostri, nisi possibiles et iam conditio nate sumpti. Tcrito , datur status merae possibilitatis pro conditio nate futuris , sicut Ec pro aliis , alias non contingenter , sed omnino neccssatio futuri esseni Hib .his conditionibus : sed status ille merae possibilitatis pro conditio nate futuris , non alius est quam status eorumdem pro signo illo antecedenti decretum omne actua Ie

354쪽

VII. de scientia Dei.

te & exercitum Dei ; cum nihil assignabile sit quod de ipsis verificetur in tali signo, quod eis non conueniat in statu possibilitatis ; de nihil eis competat in statu possibilitatis, quod eis similiter non competat in tali signo . assicetur quid i Ergo probatum manet ex iri us illis mediis , quod in figno antecedenti omne decretum Dei actuale & exercitum , actus illi nostri sunt solum sub his conditionibus possibiles t ergo impossibile est quod

antecedenter ad decretum omne actuale Dei,

actus illi nostri sint conditio nate futuri et ergo impossibile est quod actus illi nostri sint con

ditionale futuri , ut attinguntur a scientia media : ergo cum ex tetti a d finitionis particula illos attingere di beat scientia media ut conditIonate futuron , ex tertia definitio

nis particula impossibilis est scientia media.

Probatur 4. eadem impossibilitas ex quartata definitionis particula : scientia media e X quarta illa definitionis particula debot ante eedere uecreti m omne Dei actua e ct exerci stim : sed impossibile est , quod ita antecedat decretum omne Dei et ergo & ex qua ita illa definitionis particula impossibilis est sciemtia media . Probatur .Minor , impossibile est quod antecedat scientia media id . quod scit hc videt in obiecto : sed in obi cto tuo scit& videt scientia media decretum actua Ie dc exercitum Dei di ergo impossibile est , quod antecedat scientia media decretum omne Dei actuale Sc exercitum Maior est eertissima ;eum enim scientia quamdiu scientia est , sit alicuius obiecti scientia , fieri non potest quod pro aliquo signo antecedenti sit scientia , & in eo non sit obiectum siue scitum& visum in obiecto. Probatur Minor , scit ocvidet scientia media in obiecto suo actus nostros conditio nate futuros ut in indiuiduo determinatos 3 sed non potest eos ita videre

355쪽

s 4 Liber II. de Ente inereato.

in indiuiduo determinatos & non videre decretum actuale & exercitum Dei et ergo in obiecto suo scit 8c videt scientia media decretum actuale bc exercitum Dei. Maιον est certa ἱ cum enim non habeat nee faciat diuinus intellectus praecisiones nostras logica

Ies . consequenter fit, quod hoc ipso quod videt per scientiam suam actus nostros , illos nedum secundum speciem , sed etiam ut in indiuiduo determinatos videre debeat. Pro batur Minor, impossibile est, videri a Deo

determinatum actum , & non videri eiusdem determinatiuum : sed ex ipso etiam aduersariorum ore determinatiuum actuum no

strorum non aliud est quam ipsum Dei de-eietum actuale & exercitum, ut dolet Suare Lim meta Θ ira, disputatione quinta , se ritione quinta , numero septimo, ct disputatione vigesima secunda, sectione prima, numero decimo tertiσ, ct libro primo, de concuri

Dei , capite duodecimo , numero undecimσ. Vbi docet, non nisi a causa prima determinari actus quoad individuum ; quod etiam docet Herlee disputatione septima , capite undecimo , numero octuagesimo quarto , tructatu primo , ubi bene hoc probat: ergo im possibile est , videre Deum per scientiam mediam actas nostros conditio nate futuros ut in indiuiduo determinatos , & non videre decretum actuale N exercitum : ergo in obie- eto suo scit & videt scientia media decretum actuale & exercitum Dei r ergo impossibile est quod antecedat scientia media decretum omne actuale & exercitum Dei et ergo cymex quarta praefatae definitionis particuIa antecedere debeat scientia media decretum Οmne Dei actuale N exercitum , ex quarta definitionis particula impossibilis est scientia media. I Probatur vltimb , & inutilitas scientiae mediae ex ultima definitionis eius parti cula. γ Scientia

356쪽

VII. de scientia Dei. 34s

Seientia media ideo ex ultima praefatae definitionis particula , necessaria eii , quia non aliter causare poteli Deus in suo ordine causae primae actus nostros ut liberos , seu eorundem seruando de causando libertatem rsed falsum & penitus a ratione alienum est, non polle Deum sine tali scientia media causare in suo ordine causae primae actus nostros, ut liberos, siue ad eos concurIere , eorun dem caulando Ec seruando libertatem : ergo ec ex ultima praefatae definitionis particula

omnino inutilis est scientia haee media . Hobatur minor, & quidem ratione profunditasma Diui Thomae , quam insinuat prima parte , q stione vigesema quinta , articulo renio , , quastione vigesima tertia , de verit te , articula quinto , Deus intelligitur

.mnipotens antecedenter ad scientiam hanc

mediam , ut in Deo intcllectam : sed praecise ex vi omnipotentiae suae habet Deus quod 'causare possit actus nostros ut liberos, siue

ad eos concurrere corundem causando Ec seruando libertatem : ergo & potest Deus independenter a scientia media causare in suo ordine causae primae actus nostros ut liberos. maior est certissima ; cum enim scientia media mediet inter attributa Dei necessariadi libera , consequenter sit quod praesupponat in Deo omnipotentiam , ouae est attributum omnino necessarrum. Probatur minor , Deus praeei se ut Omnipotens , habet catis are posse in suo ordine causae primae id . Omne , quod cadit sub obiecto omnipoten- iae et sed sub obiecto omnipotentiae cadant actus nostri etiam ut liberi r ergo Deus praecise ut omnipo ens habet causare posse in suo scilicet ordine primae causat actus nostros ut liberos. Maior per se patet ; cum obiectum omnipotentiae non.sit , nisi ens suodiisibile , di consequenter Potens causa

357쪽

ri. Probatur m nor , dc quidem argument ex verbis Diui Thomae supra citati constructo. Unicuique activae potentiae cOIre Gyondet possibila pro obiecto , secundum rationem illius actus , in quo haec fundatur Potentia 3 cum unumquodque agat in quantum est in actu : sed diuina actualitas , siue diuinum esse , supra quod fundatur Omnipotentia , illimitatum est & praehabens inile totius entis perfectionem et ergo quidquid habere potest rationem entis , cadere debet sub obiecto omnipotentiae et sed actus nostri etiam ut Iiberi & libero modo cauis sandi habent rationem entis ut paret : ergo, etiam ut liberi & Iibero modo causandi cadunt sub obiecto omnipotentiae et ergo Deus praecise ut omnipotens habet causare posse actus nostros ut liberos , in sua scilicet ordine causae primae : erg. nondum intellecta in Deo scientia media potens est Deus causare ad modum causae Primae actus nostros ut liberos , siue ad eos

concurrere eorundem causando dc seruanis

do libertarem et ergo eum ex ultima prae- fatae definitionis particula ad hoc Ec ad hunc finem requiratur scientia media ; Ze ex ultima definitionis suae particula inutilis. est Sc declaratur scientia media. - Proponitur secundo hoc idem . medium sub aliis terminis , ut magis declaretur vis rationis Diui Thomae quae quidem videtur mihi irrefragrabiliter, concludere , si

semel euoluta appareat. ArgumentΟI ergo sic : seientia medra. , ideo ex ultima definitionis particula necessaria est , quia ab ea pendent actus nostri ut liberi & libero modo causandi e sed hoc est falsissimum rergo & ex. vltima definitionis particula inu illis est scientia haec media . Probatur mi.

nθη , Run Pend ny actus nustri a scientia media:

358쪽

VII. de sicientia Dei. 3 7

media sub ratione liberi , si antecedenter ad scientiam mediam intelligatur in actibus possibilitas & ratio libertatis : sed antequam intelligatur in Deo scientia inedia prae intelligitur in nostris actibus pollibili. tas 5c ratio liberi seu libertatis r ergo falsulimum est , pendere actus nostros a scie nisti a media in ratione liberi. Maior Fayetex terminis. Probatur minor , ratio di pose

sibilitas liberi, seu libertatis in nostIis actibus cadit iub obiecto omnipotentiae et sed

obiectum omnipotentiae praeintelligitur an tecedenter ad scientiam mediam : ergo ocantequam intelligatur scientia media , Prae-

intelligitur in nostris actibus ratio dc ponsibilitas liberi. Maior est euidens ex diu cursu illo profundissimo Diui Thomae di-erntis , quod unicuique potentiae activae eorrespondet possibile pro obiecto maius vel minus extensum secundum maiorem vel minorem extensionem illius actus , in quo fundatur activa potentia ; ex quo infert quod cum omnipotentia Dei fundetur supra diuinum esse , quod est illimitatum de praehabens in se perfectionem etinius enistis , debet consequenter sub obiecto omni potentiae cadere quidquid habet, . vel habere potest rationem entis ; proindeque &sub eo cadere debet ipsa ratio & possibilitas liberi , seu libertatis in nostris actibus. Frobatur minor , obiectum Omnipotentiae simul cointelligitur eum ipsa, omnipotentia , cuius est obiectum. : sed ipsia omnipotentia prae intelligitur in Deo ante scientiam mediam ; eum ut iam dictum est ,

omnipotentia Dei sit in Deo attributum omnino necessarium ; scientia vero media sit attributum medians inter necessaria & Iibera et ergo obiectum omnipotentiae prae

intelligitur ante scientiam mediam et ergo

359쪽

348 Liber I I. de Ente increato.

antequam intelligatur scientia media . prae intelligitur in nostris actibus ratio Ec pota. sbilitas liberi et ergo non possunt actus nostri pendere in ratione liberi a scientia

media .' ergo nec necessaria est scientia. media ad actus nostros ut liberos de libere ponendos et ergo cum ex ultima definitionis particula non nisi ad hoc necessaria sit scientia media 3 ex ultima definitionis eius particula , inutilis est , .non necessaria scientia media. Forte molestus extiti , Et diffusus nimis in hac euoluenda ratione Ec doctrina Diui Thomae , sed parcatur , obsecro , vehementissimo affectui , quo doctrinas lanistissimi prae ceptoris , dc patroni beneficientissimi tracto, di euoluo : quam dulcia enim mihi eloquialipsius super mel certe OIi meo. Soruuntur obiectiones Obiicies r vel videt Deus actus nostros. ita sub aliqua conditione futuros per scientia in hanc mediam , vel illos debet videre in decreto absoluto ex parte fui , quo scilicet velit absolute Deus , eos sub hae conditione esse futuros e sed . hoc seeundum dici non potest i ergo dicendum est , dari in Deo scientiam hane mediam , qua videat actus nostros ita sub conditione futuros. Probatur Minor, videt de 'vidit Deus conuersion m Tyriorum futuram sub hae conditione , si apudi os feeisset Christus signa dc miracula quae Deit apud Iudaeos r sed hanc conuersionem dc poenitentiam non vidit Deus ita futuram ratione decreti alleuius absoluti de absolute habiu. de tali poenitentia et ergo non videt

360쪽

euas. VII. de silentia Dei. 349

Deus actus nostros ita sub conditione futuros in decreto absoluto ex parte sui. Maioν constat ex illo blatthaei cap. I I. va tibi Cor-

rosain , va tibi Bethsaida, quia si tu TFro &c. .

Probatur Minor r increpat Christus Dominus& confundit Iudaeos exemplo Foenitentiae Tyriorum : ergo debuissent Tyrii poenitentiam agere , Deo aequo dc pari modo se habente ad illos de ad Iudaeos : si videret Deu S p nitentiam Tyriorum ratione decreti absoluti,

de illa habiti , non aequo & pari ni odo se

habet et tunc ad Tyrios & Iudaeos , quantum ad poenitentiam futuram ; cum ci Ica poenitcntiam Iudaeorum non habuerit decretum illudi absolutum , quod tamen habuisset erga Ty- Iios et ergo non videt nec vidit Deus poenitentiam Tyriorum sub hac conditione futuram , ratione decreti alicuius absoluti de illa

habiti Resspondeo negando minorem primi dc secundi argumenti : non enim videre potuit Deus poenitentiam Tyriorum ita futuram, nisi in aliquo de ratione alicuius connexionem

habentis infallibilem cum tali poenitentia. quandoquidem talis Dei cognitio certa supponitur de infallibilis : iam uc est, quod secluso decreto ita absoluto ex pat he Dei dc absolute habito de poenitentia Tyriorum sub haeconditione , nihil afferri potest connexionem habens infallibilem cum tali poenitentia ; non quidem conditio ipsa , siue positio huiuinio disgnorum Christi ; cum haec pertineant ad genus auxilii extrinse et , subindeque , dc relinquant voluntatem adhuc intrinsece indisse. Ientem , de aliquid aliud puta auxilium intrinsecum requirant, ut de facto poeniterent; sed nec aliquid aliud afferri potest talem hahens connexionem in fallibilem , tum quia tali secluso decreto ita absoluto non est assignabile tale quid ; tum quia cum antecedem

SEARCH

MENU NAVIGATION