Cursus philosophicus Thomisticus. Vbi conclusiones singulae ex principiis tribus expositis ... authore p. f. Alexandro Piny ordinis ff. Prædicatorum ... Tomus primus quintus

발행: 1670년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

1x Liger L de Ente creato.

Angelam taIem natura tu i κ. idem dicendum de torma ignis , ut per se patet: ergo ideo petit Angelus produci Per creationem , dc tortua ignis Per edactionem , qui talem te talem habeat naturam: ergo Praeintelligitur creatum ens talem habens naturam, prius quam intelligatur Peteris ita Produci , ergo ly taliter produci

non est ae primarici conceptu dc conitituti uoentis creati talis et ergo hoc ipso quod non magis exigit creatum ena produci ut sic, quamcns creatum tale taliter prodaci quod est textium praemissum principiam) non potest ly produci riae ab alio eine, primario constituere en v

creatum

Iasa vero quoad alteram conclusionis partem , puta quod primarium entis creati consti tutiuum sit realis eius compositio , hoc unico probatur medio , eoque deprompto ex diuo Thoma , atque meo iudicio conuincentissi ino. Per primarium entis creati constitutivum non aliud intelligitur , quam primus conceptus reprima radix constituens rem condistinctam a Deo in entitate finita de limitata sed prima illa radix non est alia quam realis aliqua compositio : ergo primarium entis creati constitutivum est realis eias compositio , seu quod sit realiter compositum vel componens. Maior supponitur: primum enim quod occurrit intel. ligendum in ente creato ut condistincto ab ente increato Sc infinito est taxata dc limitata entitas 3 atque ita prima radix illud constituens in entitate finita de limitata , non potest non esse primarium eius constitutivum. Probatur Minor : radix prima ex qua exurgit finita delim it Ma entitas , ea est , ex qua Finio habetentitas non sibi identificare aliam vel alias entitates : sed id ex quo primo hoc habet entitas non aliud est quam realis compositio et ergo prima illa radix constituens rem condistinctam a Deo in entitate finita de limitata , non aliud

est quam realis aliqua compositio. Maior parere

42쪽

lx terminis. obatur Minor: ex eo primo ha- Nota. et emitas non sibi identificate aliam vel aliasntitates , ex quo habet quod non sint una ed alia dc alia entitas , ut per se patet : sediuod entitas aliqua non sit una cum alia enitate , sed alia dc alia encitas , hoc per se irimo facit compositio , utpote quae per se deae propria natura exigit esse duorum lc inter tuo: ergo id ex quo primo habet entitas non ibi identificate aliam vel alias entitates , est

ealis compositio : ergo realis compositio est)rima radix , eX qua constituitur res condi tincta a Deo in entitate finita de limitata :rgo cum per primarium entis creari consti- ut tuum non aliud intel igendum veniat, tuam praefata radix, euidenter sequitur pri- Iium emis creati constitutivum consisteren reali aliqua compositione , siue in eo auod sit realiter compositum , aut compo

Di eo autem aut componens ; quod quidem dictum de notandum ad aliqua viranda argumen ra . quae propter malam inrelligentiam ossent contra hanc partem conclusionis obii-:i. Etenim existentia nostra finita est de limi- ata , subindeque di rationem habens consti. ut tuam entis creati 3 Sc tamen non est ipsaealiter compo 1ita 3 8c similiter essentia An

Ieli ut condistincta ab existentia de subsisten.

ia, finita est de limitata , dc tamen non est psa realiter composita : quia tamen composi-ionem facit realem quaelibet essentia eum xistentia , dc e .ntra existentia cum essenia , adeo ut quaelibet sit componens , ideo it quod di totum ipsum quod resultat lc com-,onitur sit limitatum , dc eXtrema compongnia etiam sint limitata. Soluun

43쪽

2 Lilar I. de Eute creato. boltιuntur obiectiones. Vide au- obiicies contra primam partem. Per illud

ιιν alia primo & primario constituitur ens creatum, e ueli. O. Per quod prim b condistinguitur ab cute in-,iti funda crea IO; sed per esse ab alio primo conditi in-m Gita in; Gui tui ab ente increato siue a Deo : ergo & pria solusiavi. Ino conitituitur per este ab alio. Maior per se siti ut e patet : idem enim est constitutivum Sc distinctoram. clivum. Probatur Minor : per id condistinguitur primo ens creatum a Deo, per cuius oppOsitum primo condistinguitur Deus ab cnte creato : sed per oppositum entis ab alio primo condistinguitur Deus ab ente creato: ergo & pri In condiu inguitur ens creatum a Deo per elle ab alio. Maiori patet ex terminis. Probattir Minor : Deus primo condistinguitur ab ente creato per esse a se ; sed ens a te opponitur enti ab alio, sine intelligendum venit per ly oppositumentis ab alio ergo per oppositum entis ab alio

primo condistinguitur Deus ab ente creato. Responaeo negando minorem : licet enim lyeste ab alio transcendent aliter concomitetur ipsum creatum ens , non tamen est , nec esse

potest primum , quod in eo intelligitur , ut Nisi . Pς 'primo condistinguatur a Deo ; quod huidem praeter quam quod probatum manet ex dictis supra , potest ulterius suaderi e X eo, quod per ly Hse ab alio importatur ec exprimitur passivum ficri, seu dependentia ; iam sic est quod passivum fieri est e non potest primum, quod intelligitur in ente creato , & per quod Primo condistinguitur a Deo; propterea quod ipsum passivum fieri ; subindeque dc actualis dependentia ut ipse etiam Suar eg docuit in I . Tomo Metaph. disput. ΣΟ. siecf. s. dc Vz magis

constabit ex responsione ad sequentem instantiam recipitur in ipsa creatura ; iubindeque in aliquo priori debet posse intelligi creatura ante tale passivum fieri N actitatem dependen

44쪽

Quas. I. de eonstitutivo entis.

endentiam : non ergo ly esse ab alio, esse po- :st primum quod intelligitur in ente creato. cc per quod primo condistinguitur ab ente

creato, uue a Deo.

Vnde ad probationem minoris negatae vi ego militer minorem. Ad tertium autem in quoi detur sita vis argumenti nego maiorem , pu

1 quod esse a se sit primum , quod in Deo a telligitur , aut per quod primo condistinuitur ab ente creato , enim vero esto Deumns a se nihil aliud est quam habere esse , sed

n causatum , nec ab alio acceptum : iam sic est uod esse nequit prima in Deo essentia , pria umque distinctiuum ab ente creato dc conistitutivum , ly esse incausatum , siue carentia Nata. ausae et imo fundatur haec carentia causae inualma Dei actualitate dc perfectione , ut ex ioc patet ratiocinio et e tenim quia Deus est :umme perfectus de purissimus actus , nihiltrorsus habens de potentialitate , est etiam ibi sufficiens de nullo alio indigens , de si ei b omni alio independens ; ex quo conse-luenter fit , impossibile esse ipsum habere ausam , a qua recipiat esse , de sic habet esse

. se : est autem Deus purus actus ec summei erfectus , quatenus est summe simplex o in-iem excludens potentialitatem dc compositio-iem : non ergo Deus secundum quod condit inguitur ab ente creMo, constituitur primo persse a se , sed potius per summam illa in simpli-itatem intra lineam essendi, utpote quae intra alem lineam est primum de radicate funda-nentum aliorum omnino quae in Deo concipinus 3 atque ita ex eo , ex quo primo condit inguitur Deus ab ente creato, minime sequi-ur primo constitui de distingui creatum enser esse ab alio ; quin imo sequitur potius timb sonstitui de distingui per hoc quod reaem dicat compositionem, cum ergo Deus ut abo condistinctus primo condistinguat ut & conlituatur per summam simplicitate ui. Metaph.Tom. III. A Cae

45쪽

Caeterum hic quosdam ex nostris monitos velim , eos parum consequenter loqui ad sua principia , dum in exponendo primario coniti- tui tuo Dei concedunt , quod ubi sermo eu de Deo secundum quod condistinguitur contra ens creatum , constitui tunc & constituendum per esse a se : illi, inquam, parum consequenter loquuntur ad sua principia dc dominam

communem apud Thomistas circa constitutIuum entis creati ; cum eo semel concesso eu Identer sequatur , primario constitui ens creatum per esse ab alio, ut bene probat praecedens obiectio ; quod tamen omnino alienum est a mente & doctrina praeceptoris nostri Angelica, ut patet authoritate supra in praemissis citatas reclarius patebit ex aut horitatibus infra in fine

quaestionis ex eodem adducti ' . - , . Instabis r contra rationem supra In lolutione expositam. Ideo ex praefata Iatione non prImo condistinguitur creatum ens per esse ab a Ilo, quia in eo importatur passivum fieri quod in creatura recipitur tanquam posterius In priOti; sed intelligibile est , quod recipiatur passi-uum fieri in creatura tanquam Posterius in priori : ergo non valet praefata soluti Bnis Iatio. Probatur Minor : in intelligibile est quod via ad esse in ipso, recipiatur esse tanquam pΟ- sterius in priori es, sed passivum fieri est via adesse creaturae : ergo in intelligite est, quod recipiatur passivum fieri in creatura tanquam pusterius in priori. Re*ondeo negando minorem : ut enim nuper dicebamus , sicut passivum fieri lumptum ut sic est via ad ens creatum ut sic ita dc passivum fieri

tale, v. g. educi, est via ad ens creatum tale, puta ad formam ignis vel equi: iam sic est quod non est in intelligibile, quod ly educi, immo Iypetere educi concipiatur ut po sterius quid informa ignis; adeo ut eiuS non ingrediatur na

turam; cum potius veri ficetur quod quia forma igi, s talis est naturat, puta materialis,ideo petit, educi;

46쪽

ς uast. I. de eonstitui suo enth. o

rduei; propterea quod ut dicunt communiter

philosophi scut res se habet ad esse, ita se ha-

et ad fleri , adeoque verum est quod modus iendi i equitur ad modum essendi ; non ergo

n intelligibile est, quod ly pastuum feri sit in

:nte creato tanquam posterius in priori. Vnde id probationem distinguo maiorem sic : inin-elligibile est quod via ad esse in ipso recipia-ur esse tanquam posterius in priori, loquendon genere causae dispositivae, Concedo : in hoc: nam genere habet via rationem prioris : Io luendo in genere ebusae finalis, formalis & maiaerialis receptivae, Nego ; & sub eadem distin - 1ione minoris nego consequentiam. Pro quo Notabis dc quidem serio & diligenter, ipsum ruta. 3astiuum fieri, siue passivam dependentiam mola litet distingui ab ipsa re siue ab ipsa existenia quae fit,quod infero ego ex eo quod depenientia ista passiua Se passivum fieri multiplica-ur aliquando, manente una sola existeti a. Nam luando homo, V. g. generatur ; & pendet ab alio iomine generante, a Coelo,& a Deo; cumque lassiua dependentia ab alio homine sit solum , luantum ad fieri, non vero quantum ad conseriari, sicut est dependetia causis uniuersalibus. c. aequi uocis puta a Coelo Sc a Deo, certum estiuod distinguitur ab aliis passi uis dependentiis

e spectu aliarum causarum: cum ergo passiua de . tendentia possit esse quoad fieri solum Ac non tuo ad conseruari, euidenter infertur passiua de . tendentiam siue pastiuum fieri non identificatium existentia quae sit, utpote quae non solumn fieri sed etiam in conseruari pendet. Iuxta luam doctrinam iam dico pro plen ori solutio-le argumenti , quod cum ipsum passivum fierilistinguat ut saltem modaliter a crcatura quae it , subindeque dc sit accidens quoddam perii-iens ad praedicamentum pastionis , euidenter equitur quod in ipsa recipiatur creatura , ac iroinde necessarium est quod creatura ratio-iem habeat prioris , Ec ei prae intelligatur in B α nisi

47쪽

, 8 Libeν I. de Ente ereato.

multiplici genere causae, nempe in genere cau-Nota. finalis , cum ad eam ordinetur ue adeo ut ' quod prima ab agente intenditur,non sit ipsum passivum fieri, sed ipsa res quae fit; & in genere causae formalis, cum ex eo quod res quae fit ta- Iis sit formae, seu quidditatis , proueniat, ut diximus, quod petat taliter fieri ; & in genere causae materialis receptiuae , eum tale passivum fieri, utpote distinctum a re quae fit, possit tantum reduci ad praedicamentum accidentis se a

Passionis , quod proinde iecipi debet in ipsa

creatura tanquam in aliquo priori etiam in genere causae materialis receptivae; licet in generae causae materialis dispositiuae V passuum frari sit prius. V exu: si passivum fieri reciperetur in creatura tanquam posterius in priori , passivum fieri accidentis non esset de primo & primario conceptu accidentis : sed hoc est falsum: ergo

di falsum est quod ly pasuum fieri rationem

habeat posterioris in erite creato. Probatur Minor et respectus quem dicit transcendentaliter accidens ad substantiam est de primo deprimario conceptu accidentis r sed non habet accidens respicere substantiam, nisi: mediante ipso fieri, seu nisi inquantum ab illa fit: ergo falsum est, non esse passivum fieri ae ei dentis de primo & primario conceptu aeeidentis. Min θνpatet: non enim respieit aceidens ipsam sub- satiam . nisi sub ratione ea usae substantis & recipientis. Prob. Λ1aior. nihil magis est de primo alicuius conceptu , quam quod eius ingreditur definitionem ; sed respectus transcendentalis substantiae , seu ad substantiam ingreditur definitionem accidentis , utpote quod de infiniti solet ens in alio et ergo respectus quem dicit transcendentaliter accidens ad substantiam est de primario coneeptu accidentis. Respondeo negando minorem ue ad cuius

probationem nego maiorem Licet enim conia

cedi soleat praefata maior a pluribus , qui solam

48쪽

Ωu . I. de consis Ut tuo entis. 2 s

int a limine salutant quid ditati uos Ac Μeta

hysicos rerum conceptus,nec intra ingrediunar, ut talia permultum otium meditentur; D merito tamen eam concedi ex sequenti du-arsu colligo , pro quo unum suppono quod μω.b omnibus & singulis ut indubitatum suppo itur , puta quod Aletaphysica non solum ha- et pro obiecto primario substantias, sed etiamrcidentia 3 ex eo scilicet quod obiectum pri-iarium Heta physicae sit ens abstrahensa sub antia Zc accidente: iam sic est , quod quamis dicat accidens essentialem ordinem adibstantiam vi ad causam sustentantem, a quae pendes , & a qua originatur , ut tamen est biectum primarium Metaphysicae non consieratur neque attingitur ab illa accidens ut

fectus substantiae radicatus in ipsa , bc poste or quam ipsa , sed consideratur oc attingi

ir accidens ut radix dc principium earum oprietatum , quae ab ipso oriuntur accidenisi habet enim accidens bonitatem , unitatem, telligibilitatem , quae ei conueniunt ut attriata suae entitatis, & respectu quorum est ac-dens primum in tuo genere : ergo falsum esta od respectus transcendentalis ad substan-un, quamuis transcendentalis , sit de con-ptu omnino primo & primario accidentis, ias non nisi sub tali respectu & consequen-r ut posterius quid consideraretur Sc attiniaretur a Metaphysica , non autem sub ratione imi ut supponitur & conceditur attingi.

Unde ad ultimum distinguo maiorem sic. hil magis est de primo & primario alicuiusnceptu , quam quod eius ingreditur definimem : si definitis quam ingreditur suppo-t pro vera di quid ditativa definitione, Con- do: si vero non sit vera definitio sed solum cum loquutio verae definitionis, ut dicit diis Thomas , Nego. Iam sic est quod defini, illa communiter tradita de accidente putat Od sit ens in alio non est, ut idem notat D.

49쪽

3o Liber I. de Ente ereato. Thomas in qua'onibus quodlibetalibus vera

accidentis definitio , sed lotum circumlocutio verae definitionis , adeo ut sensus eius sit: acci ens est ens, cuius natura debetur esse in alio. quod quidem verificatur per hoc solum, quod ly esse in alio transcendentaliter aut secundario importatur et non igitur ex definitione illa communi accidentis inferri potest, quod fieriti originari a substantia fit de primo & prima- Tio conceptu accidentis. Iuxta quam doctrinam pote si similiter responderi ad id quod

etiam comuniter obiicitur cotra conclusionem.

Puta quod ens creatum definiri solet ens ab alio , ad hoc inquam responderi potest quod illa definitio est tantummodo circumlocutio verae definitionis , adeo ut sensus sit , quodens creatum talis sit natura , cui debeatuν esse ab alio ; quod quidem haud dubie verisi .catur, quamuis esse ab alio non sit primarium praedicatum , seu praedicatum constitutivum;& hoc tum ex paritate adducta de accidente; tum etiam quia quod sit aliquid talis naturae, ut ei debeatur aliud quid , verificatur ut pater,

ubi ου aliud quid supponit solum pro proprie

tare.

Colliges, non esse primarium coneeptumentis creati, seu finiti condistincti a Deo respicere Deum vi causam effectivam, quod qui dem praeter quam quod manet ex dictis supra abunde δι sufficienter probatum , potest vire-Nota. rius declarari hoc familiari discursu, dicendo scilicet quod respieere Deum , & tendere ad ipsum , & ad ipsum dicere ordinem tanquam

ad causam , est quasi quaerere illum & ad illum accedere , ut conferat necessiaria, quibus indigemus o ergo prius est indigere quam indigentiam proponere , dc eius veluti remedium quaerere : atqui ipsa indigentia de qua in praesenti est sermo , oritur ex taxatio isne , ut ita dicam , perfectionis & Iimitationis entis: ergo ante habitudinem di ordinem ad Deum

50쪽

Cuo. I. de eonsit ut tuo entis. 3 r

eum prae intelligitur in ente creato indigenia dc limitatio entitatis 3c taxatio per sellio iis r unde sicut in rebus humanis , quod pauper accedat ad diuitem dc quaerat illum petens ab eo eleemosynam , oritur haud dubie ex paupertate de indigentia vel ex carentia eo sum quae necessaria sunt ad sustentationem : sic similitis in praesenti ; nam respicere Deum Ecdicere ad illum ordinem , cum sit illum respicere ut d ntem dc communicantem se, est conis sequenter quasi ab eo petere eleemosynam eorum , quae necessaria nobis sunt ut simus de conseruemur et ergo hic ordo Zc habitudo, quamuis loquendo de simultate temporis simul semper nobiscum currat, imo Ec in no bis transcendentaliter inuoluatur , sistendo tamen in prioritate 8c posterioritate conceptuum

N a quo , de quibus solum in hae quaestione processu sermo , hic, inquam, ordo de habitu do ad Deum adhuc supponit indigentiam, seu ex indigentia ortum habet; bc indigentia supponit limitationem Sc taxationem perfectionis& entitatis , quae quidem taxatio dc limitatio consistit in distinctione te compositione reali perfectionis nostrae , vel eius quod se habet ut perfectio ab eo quod se habet ut perfectibile, ut se habent in nobis existentia Zc essentia, de quo videatur sequens quaestio.

Quanam fuerit mens D. Thoma circa agi

tatam difficultatem.

Respondeo sanctum Doctorem omnino fauere praefatae nostrae conclusioni , quod quidem quantum ad primam partem euidenter colligo ex Ioco iam supra citato ex I. parte

quis 44. art. I ubi sic loquitur : ad primum ergo dicendum quod licet habitudo ad eam sam non intret definitionem entu quod est

causatum, tamen sequitur ad ea qua sunt de

SEARCH

MENU NAVIGATION