Cursus philosophicus Thomisticus. Vbi conclusiones singulae ex principiis tribus expositis ... authore p. f. Alexandro Piny ordinis ff. Prædicatorum ... Tomus primus quintus

발행: 1670년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

tatam discultatem.

Respondeo D. Thomam fauere omnino praefatae nostrae conclusioni ; quod quidem aperte colligo ex variis eius doctrinae locis. Primo namque opusc. I s. cap. s. haec habet : In quo

cumque ente prater ens primum , est potentia recepsiua huim a cim , quod ess esse; di in eodem loco subdit sanctus Doctor: In sub tantia composita ex materia is forma inuenitur duplex ordo, unus quidem ipsius materia ad formam , alius autem ipsius rei iam composita ad use partic patum non enim est esse rei, nec firma eius, nec materia , sed aliquid adueniens rei per formam : Haec ille, ex quibus sub sumo sic : iam sic est quod idem non potest

esse receptiuum suae met entitatis , nec esse si bimet adueniens simpliciter & absolute loquendo : ergo actus essendi seu existentia distinguitur in creatis entitatiue a quacumque re

Seeundo constituit sanctus Doctor differentiam inter esse Dei , dc eius essentiam ex una parte ; & esse creaturarum de essentiam illarum ex alia, quod Deus est iuuin esse , nulla autem creatura est suum esse , sed quaelibet,

etiam Angelus distinguitur ab esse suo; de hoc

docet I .p. q. 3. art. . tum 2.contra gent. c. S Z.

ct q. . de potentis, a t. 2. Tertio denique concedit D. Thomas pluribus in locis realem compositionem tin creaturis ex esse & essentia ; idque specialiter afferit I .p. q. s o. Art. v. ad 3. Ο . tum q. s . art 3. in corpore, ubi ex eo concludit quod natura seu substantia Angeli est aliud quam eius esse. ergo ex mente D. Thomae realiter distinguitur in creatis essentia ab existentia. Dices I. non loqui U.Thomam in praedictis e locis

72쪽

stuas. II. utrum esentia realiter, O e. es a Iocis de existentia sed de subsistentia , de qua

solum intelligi debet 'asse rexe distingui realit et a natura seu e stentia, dc facere compositionem cum illa : non ergo distinguitur ex D. Thoma existentia realiter ab essentia ; sed ad hoc Fes' ondeo negando antecedens , cuius qui dem falsitatem ex tribus aperte colligo. Primo namque sub diuersis articulis inquirit D. Τhomas de distinctione esse ab essentia, & subsistentia ab essentia ; ut patet I. pari. quast. 3. Art. 3 . 4.Item quodlib. 2. arm . & aliis in locis. Non ergo pro eodem sumit D. Thomas esse, seu existere,& subsistere. Secundo de ipsa forma subsistenti Angeli asserit S. Doctor distingui ab illius esse & fatere compositionem

cum illo : ait enim I .part. quest .s .art. a. ad

, 3 ι Substractia materia is posito quod ipsa for

ma subsistat in natura , adhuc remanet com paratio forma ad ipsum esse ut potentia ad astum ; talis compositio intelligenda est in

Angeliis : falsum ergo est accipere D. Thomam esse seu actum essendi pro subsistemia, cum dicat ipsam formam subsit stentem comparari ad esse ut potentiam ad actumue alias in subsistentia esset potentia respectu sui dc faceret

compositionem cum semetipsa.

Tertio denique hoc idem colligo ex eo 'quod habet S. Doctor in 3. pari. qΠἀβ. 3 7. Art. a. is in quodlib s. art. a. ubi legitur:

aeuod esse pertinet ad naturam ct ad hyposta sim seu Jubsistentiam, is quod naturae conuenit ut quo, supposito autem ut quod: ergo ipsum

esse in sententia D. Thomae est actus suppositi, hypostasis seu subsistentiae; ae proinde non potest D. Thomas accipere esse siue existere pro ipsa subsistentia. Dices a. quod in praefatis testimoniis intendit solum D. Thomas quod inter esse seu existere , & ipsam naturam seu essentiam in esIepostibili; sit distinctio ; non autem inter ipsum

73쪽

s 4 Liber L de Ente creato.

ex praefatis testimoniis sussicienter colligitur

fauere Diuum Thomain praefatae nostrae conclusioni.

Respondeo negando antecedens , euius negati ratio ex duobus colligitur 3 primo quidem quia distinguens D. Thomas ipsam essentiam seu naturam a suo esse ait,esse naturam potentiam receptiuam sui esse siue suae existentiae,&facere compositionem cum illa : iam sic est quod natura in statu possibilitatis, quae dici solet ens nominaliter non potest esse potentia Ieceptiua suae existentiae 3 quin imo excluditur status possibilitatas per actum existentiae, dc per illum transit natura de statu possibilitatis ad statum cxistentis , cum tamen id quod aliquid - recipit 8c facit compositionem cum illo, debeat etiam cum illo permanere: non ergo loquitur D. Thomas de natura in statu possibilitatis levi solum est nominaliter ens, seu capax essendi, dum eam distinguit ab existentia, sed vere de illa intendit loqui prout ipsi subest existentiae, sub qua ratione dici solet ens participialiter. hoc est ne dum capax existendi, sed etiam exi- flens ac existentiam participans. Secundo hoc idem colligo ex iam citato loco primae partis quaest. so. art. 2. ad tertium , ubi habet sanctus Doctor formam subsistentem Angeli comparari ad esse. ut potentiam ad actum dc facere compositionem cum ipso esse r iam sic est quod forma subsistens non est forma in stata purae possibilitatis et ergo non loquitur nec intendit loqui D. Thomas de distinctione ipsius esse seu existentiae a forma seu natura in stata

possibilitatis considerata.

74쪽

distinguatur existentia a subsissentia; - o trianam siι huius ratio a priori. i

REJon o , subsistentiam esse actuna seu

modum quendam positiuum realiter distinctum ab ipsa existentia , seu ab ipso actu e sesendi. Rationem autem a priori distinctionis huius , ex qua etiam a priori colligitur Contra Scotum esse subsistentiam potitiuum quid de actum quendam modalem , non autem solum quid negativum seu negationem dependentiae ab alio in effendo, ut praetendit Scotus 3 Ia- . tionem, inquam, distinctionis huius a priori fundo in ipsa finitate Ac limitatione crea turae sub omni conceptu & in omni linea sue communi & superiori, siue particulari & inferiori. Dico ergo creaturam non tantum finitam Nota. & limitatam esse sub ratione substantiae vel accidentis ; sed etiam sub ratione communi creaturae seu entis creati; quin imb cum ratio substantiae vel accidentis sint rationes essentialiter inferiores ad ens creatum , radicari debet earum finitas & limitatio in ipsa limitatione entis creati spectati ut sc ; cum inferius ese sentiale in ipso 'prae contineatur superiori Sccommuni : iam sc est quod omnis limitatio fundatur in aliqua reali compositione &. potentialitate sicut illimitatio fundatur a Theo- Iogis in actualitate purissima dc impermixta, ut existimo supra demonstrasse in quaestione Prima , ubi de primario constitutivo entis creati in esse finiti & limitati eniis r ergo' creatura ae dum sub ratione substantiae vel ae-C ciden

75쪽

1 6 Liber I. de Ente creato.

cidentis importat ex sui limitatione potentialitatem de compositionem realern , sed etiam sub ratione creati entis : atqui sub illa ratione creati entis non alia apparet compositio quam ex ciliantia de existentia , nec adhuc apparet in ea composicio ex essentia de subsilientia vel inhaerencia'; cum ratio illa de illa limitatio creati entis , communis sit tum substant taetum accidenti ; nec tamen eis communis sit compositio ex ellentia de subsistentia vel inhaerentia : ergo infertur ex illa limitatione enistis creati, seu ex ipsa creaturae limitatione sub omni ratione , oritur inquam distingui existentiam a subsistentia, subindeque vere hinius

distinctionis ratio a priori in tali ponitur limi

tatione.

Dixi autem supra , quod haec eadem ratio probat similiter , esse subsistentiam possitiuum

quid , seu actum quemdam inodalem, non aia Iem tantum negari uum quid, ut vult Scotus,

siue negationem dependentiae a subiccto in essendo ; cum enim sit creatura sinita de limitata sub omni conceptu de ratione , id est Zc in ratione entis, bc in ratione subitantiae , & accidentis 3 de eius finitas 5c limitatio in reali quadam fundetur compositione , ut ibidem diximus , consequenter fit quod sub ipsa dein ipsa ratione lubstantiae assignari debeat a Scoto licut a nobis compositio aliqua realis 3 iam sic est quod ipsa ratio substantiae ex alio componi nequit quam ex ipsa essentia sua tanquam ex potentia ec ex ipsa subsistentia tanquam ex actu 3 cum aliud omne siue sit existentia siue inhaerentia , siue aliud simile sit extra rationem substantiae , ut per se pater, B: ut ex dictis supra colligitur quantum ad existentiam , de qua sola dubitari posset : ergo ex ipsa etiam limitatione creaturae oritura priori , habere subsistentiam rationem

actus de completiui, subindeque ec esse positiuum

76쪽

eus. an di'. existent. a subsistent. s

stiuum quid , non autem solum quid negati uum.

Dices primo , si esset existentia realiter distincta a subsistentia , vel ipsa existentia eias et prior in re , vel posterior : sed neutrum dici potest : ergo non est existentia realiter distincta a subsistentia. Probatur Minor , &quidem primo quod non sit prior. Actuali tas ultima rei seu ultimo recepta esse non potest prior alia actualitate similiter recepta rsed existentia est & dici lotet ultima rei actualitas , propterea quod per eam ponitu Lres extra caulas , subindeque in statu , in quo nihil amplius accipiat a causis : subsistentia vero hoc ipso quod distincta , esset etiam actualitas rei & in re rccepta ergo existentia in hoe ca u dici non possiet prior. Quod autem nequeat etiam dici posterior . proba-tur sic , actualitas alicuius prioris est etiam prior , Sc actualitas alicuius posterioris est etiam posterior : sed hac lemel admissa distinctione inter existentiam & subsistentiam, esset existentia actualitas prioris , & esset subsistentia actualitas poserioris ; cum Hsct existentia actualitas rei sub ratione entis, siue sub ratione essentiae intra lineam essendi , de vi subsistentia actualitas rei sub ratione entis seu essentiae substantialis r ergo hac semel admissa distinctione inter existentiam de subsistentiam , non esset existentia posterior sub-sstentia. κRe pondeo negando minorem quoad utramque partem. Est enim existentia & prior de posterior subsistentia , sed in diuerio genere causae ἴ adeo ut in genere causae materialis Areceptiuae sit ipsa existentia posterior ; in genere vero finalis , imo & formalis sit prior. ficut solem s. dicere quod specios- -Pr esca est prior in intellectu in genere causae matenaIis ec Iecepi tuae , Prior, inquam , quam

77쪽

' Liber I. de Ente creato. . ut ellectio , & intellectio in eo genere poste

Iior cum tamen in genere cauiae finalis de

formali; loecificaliuae sit ipla intes lectio prior. Dico igitur esse existentiam posteriorem ad: ipsam subsistentiani in genere causae materialis & receptiuae , ut etiam docet D. Thomas

pluribus in locis , praserti in in prima parte . qtrastione s o. articμJo secundo ad tertitim, ubi habet quod ipsa Dama quamvis subsistens.

adhuc comparatur ad esse 1eu ad existentiam tanquam potentia ad actum ι & ratio huius est quia receptiuum existemiae debet se habere ut id quod est , cum sit id quod habet esse tiam sic est quod loquendo proprie & rigor O se solum suppositum est id quod eg ; lumiquia essentia leu natura de qua dubitari posset, puta humanitas verbi gratia non tam est

id quod eit quam id quo homo est ; tum quia, res 1 e habet ad esse sicut se habet ad operari;

cum operari sequatur ad esse, dc modus operandi sequatur ad moduin essendi : atque ita, cum solum suppositum non autem pura natura sit id quod operatur , . vir de nec . sol enm S.

dicere quod humanitas aedificat, bene quidem homo; consequenter sit, quod solum iotiam suppositum sit id quod eit, subindeque & sit id quod recipjt esse seu existere , . di sic in genere causae materialis & receptiuae est existentia posterior , de ipsa subsissentia prior. Cum quo tamen stat, quod in gene- , re cauta finalis , imo & formalis ipsa existentia sit prior, de quidem in genere causae..tinalis , cum vitisnb sistatur in compositioiane de receptione ipsius existentiae quae est vltimus actus , & actus actuans omnia quae Ieperiuntur in re , quaeque propterea debet. esse de primaria intentione naturae : tum eriai n genore causae formali, , cum prima. rium limitatiuum subindeque & conuit u riuum ciealutae in rationc emio creati, coudim ,

stincti Diuiti eo by Cooste

78쪽

sincti a Deo sit, ut supra insinuaui inus eoi positio seu receptio existentiae : dc haec priori tas in hoc duplici genere causae sussiciens est, ut dicatur existentia esse actualitas prioris, Asiue essentiae quae prior est supposito , ut consideranti patebit.

ἀ AESTIO III.

De Ente possibili.

Virum essentia secundum quod ptimilis , sit

' positiuum quid is ιntrinsecum et an vero mera nou repugnantia , siue mera deno. mina:io extrinsec .PRamittendum primo , duas hac de re distingui lententias. Prima quam en et Sua

re et in Metaphysica , uistulatione trigesem prima , sectione 'cunda di tertia , quamque

amplectuntur Thom istae non pauci , praecipue dum de eo loquuntur solum occasionaliter , & non ex professo , & ex instituto , prima inquam sententia asserere solet creaturas possibiles & earum essentiam possibilem, secundum quod talem non esse reale quid, nec positiuum ens siue nominaliter siue participialiter, sed esse merum nihil ; unde a firmat haec sententia , non esse possibile secundum quod tale positiuum quid , ne aliquid intrinsecum , sed esse quandam non: 'repugnantiam seu cxtrinse eam denominati O-nem deiumptam ab omnipotentia Dei , qua Deus est intrinsece potens ad eas producen das ἰ eae quo concludit creaturas possibiles ni G . . iiiii

79쪽

co Liber I. ge Ente creato. 'hil esse distinctum a Deo, nisi per modum denomina: ionis extrinsecae , negationis di nomse pugnantiae.

XoIa. , Haec est prima & multum communis sententia , cui placet hunc ibi opponere discursum , ut scilicet paretur via ad ostensionem alterius sententiae , cui subscribemus 3 6c quidem discursum meo iudieio ) irrefragabilem , sed qui matura dc quieta consideratione potius percipiendus est , quam vocum prolatione vel contentione. Quaero ergo , num omnis denominatio extrinseca , quacumque

illa sit, sit quasi aliquid cadens supra aliud

di quasi adhaerens et , cum hoc pateat euiden. tet facta inductione per omnes denominatio-- nes extrinsecas : ergo si iniliter denominatio illa extrinseca proueniens a cauta effectivanue ab omnipotentia Dei potente creaturas producere , debet supra creaturas denominatas cadere quasi supra aliud &. eis quasi adhaerere, ac proinde dc supponere debct in creataris denominatis aliquam entitatem intrinsecam Sc postituam non quidem exercite , sodsignate 8c nominaliter acce Piam , supra quam cadat extrinseca illa denominatio ; quod est quod docet secunda sententia : docet enim quod possibilitas creaturarum, seu essentia rerum s cundum quod polli bilis non est den

minatio solum extrinseca proueniens a potentia, vel continentia activa causae essicientis, nec est e consequenter negatiuam solum non repugnantiam , nec aliquid aliud simile ; sed esse entitatem intrinsecam dc positiuam, possibile in tamen Sc non existentem di in actu exercito, seu quod in idem redit, importantem lyens nominaliter solum, Sc non participialiter ; ita tamen quod quamvis non sit ens participialiter de

exercite seu in acri exercito, nun tamen sit ens,

per hoc lotu quod sit co fictum ab intellectu, sed reuera sit ens possibile & capax realis existen-uδ, ad O vici 5 quod 1mPMintM In Possibilitat a

80쪽

III. utrum essent ut poss.cte. ε trei, siue in re ut possibili non sit soli im ens rationis Led sub ente reali debeat.comprehendi Huic ergo subscribo sententiae , quam ut mihi videtur) tenuere Capreolus in z.di'. I. q. 2.

Art. 3. ad argumenta contra quartam concita-

sionem : Caietanus de ente is essentiμ cap. q. quaest. d. non longe a principio i& cap. s . q. I I. -- od . argumentum d coti; Cabrera tomo primo , in 3. parte fol. o o. numero 6 2. 6 3, dc ali j ex antiquioribus Thomistis , quibus propterea iunioribus relictis libentius subscribimus, iuxta illud scripturae documentum: in errogate de

semitis antiquis, qua sit via bona ct ambula

te in ea. .

Praemittensim et . pro declaratione principiorum , quod haec tria sunt apud Omnes re-eeptissima , subindeque vim habitura principii respectu conclusionis inferendae , ptata quoductus o potentia sunt in eodem genere quod propositiones aeterna meritam non sunt nisi de .

rebin ut possibilibus; quod id quod e 2 exigens,

fuit prim p ibile. Primo quidem receptissima est prima illa propositio, quod actus & potentia sunt in eodem genere , cuius ratio ex D. Thoma est , quia diuisiua alicuius generis , siue communis alicuius' & quasi generis non possunt non esse sub codem ginere ; cum di. cantur diuisiua alicuius generis , siue communis , per hoc quod utrumque diuid, ns habet participare diuisum ec illud ad se contrahere τ' iam sic est quod actus Zc potentia habent diui dere omne genus entis, ut patet inductione fa- -cta per singula entium genera ; cuius quidem Iatio a priori est, quia cum Deus solu; sit actus purus nihil per consequens potest concipi prae- ter Deum, quod non habeat pote talitatem admixtam,vel in recto,ita ut ipsum sit potentia.&consequenter actuabilis sub eadem ratione peractum, vel in obliquo , ita ut ipsum sit actus potentiae : ergo actus de potentia, quae scilicset sibi

correspondent debent esse de necessitate sub eodem genere. Quam

SEARCH

MENU NAVIGATION