Cursus philosophicus Thomisticus. Vbi conclusiones singulae ex principiis tribus expositis ... authore p. f. Alexandro Piny ordinis ff. Prædicatorum ... Tomus primus quintus

발행: 1670년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

. τι 'Liber I. de Ente creato.

verificaretur quod in tempore fieret ex nihi- Io : sed hoc verificari debet , ut concedunt omnes : ergo est e postibile incluantum tale non est aliud positi vh a Deo. Probatur Maior: ni hilum excludit omnE Omnino ens : ergo

quod fit ex nihilo , sub nulla ratione supponitur ens : sed si possibilia essent ut talia posi- 'tiuum quid & aliud positive a Deo , supponerentur ens sub aliqua ratione , antequam fierent ; cum hoc iplo supponeretur ens aliqualiter sub es e possibili: ergo si est ent ut possibilia aliud postiue a Deo , non verificaretur quod in tempore fierent ex nihilo.

Renpondeo distinguendo maiorem sic : si esse possibile hoc ipso quod tale esset aliud

positive a Deo , non verificaretur quod in tempore fieret ex nihilo , loquendo de nihilo nominaliter sumpto , Concedo : non fie rei ex nihilo sumpto participialiter , NegOὴZc sub eadem distinctione minoris nego consequentiam. Pro quo dico quod sicut ens ac-Nota. cipi 1olet dupliciter , tum participialiter ,

quale est id quod ipsi subest existentiae , subis indeque &. quod habet esse participialiter, id est participans esse ; tum etiam nominaliter , quale est id quod non iubest quidem

existentiae , est tamen existentiae capax, sub qua ratione non est tantum ens ab intel- . lectu confictum ut chimaera . cum hoc non sit existentiae capax. , sed vere est ens , non quidem participialiter sed nominaliter 8c signate, vs tori es supra existimo demonstrasse; sicut inquam ens hac duplici accep ione accipi solet , ita similiter philosophandum est de nihilo quod opponrtur enti , & dicendum quod potest nihilum sumi vel solum participialiter , quod quidem locum habet,

quando res nondum participat este leu non

dum existit ; vel etiam nominaliter , qaod habet locum in eo quod nec e istit , nec est

92쪽

Qua st. III. utrum essent. vi posscte. 7;

est existentiae capax ut entia chimaerica Sc. conficta ab intellectu et hoc autem supposito dico , quod quando verificatur , res in tempore fieri ex nihilo , hoc est intel Iigcnduin de nihilo participialiter suinpio. cum fieri ad hoc tendat Ut communicet esse existentiae , di non communicet , ni liquod lupponebatur non habitum , subindeque niti quod supponebatur nihilum : ergo cum praefata entitas quae competit possibilibus ut talia sunt, non impediat quo mi nus fiant ex tali nihilo, iumpto scilicet particiFialiter , ex eo scilicet quod talis entitas adhuc supponitur nihilum participialiter, cum lit solum nominaliter ens , coulcquen ter fit quod cum hoc, adhuc velificetur quod possibilia fiant in tempore ex nihilo.' Suoam fuerit mens D Thomae, circa Gi-

Iatam a/pcultatem. Re pondeo D. Tnomam omnino fauere prae fatae nostrae conclusioni, quod quidem ex tribus colligo et primo ex his quae habet I. p. qu. 64. art. I. ubi sic discurrit : ad primum

ergo dicendum qtiod licet habitudo ad causam - non intret donitionem emis quod es causa - tum , tamen fcquirur ad ea qua sine de eius ratione , quia ex hoc quod aliquia ρer par tisipationem est ens, sequiiser quod sit causa stim ab alio. Vnde huiusmodi ens nsn potess

asse quin sit causatum , sichi nec homo qntu

sit risibilis. Haec D. Thomas ex quibus argu

mentor sic. Si possibilitas . creaturarum consisteret primatio in denominatione illa extrinseca proueniente a potentia activa causae , vel in non repugantia ad produci per eam , habitudo de rordo ad causam esset etiam de con Leptu pri . etaph. Tona. III. D ma

93쪽

mario creaturae 3 eum esset tunc de primario .conceptu ipsius possibilitatis , quae possibilitas eli primum quod in creatura concipitur e sed ex D. Thoma supra citato non est ordo& habitudo ad causam de primo de primario conceptu ereaturae e ergo nec consistit ex

D. Thoma praefata e Ieaturae possibilitas , non inquam primario consistit in tali denominatione extrinseca , vel non repugnantia, sed in entitate quadam intrinseca & positiva, signat1 tamen de solum nominaliter accepta supra quam cadat denominatio illa extrinseca , Aequa creatura praeintelligatur in se & ad 1e de sub genere causae formalis , prius quam in ordine ad aliud & sub genere causae e fiat entis. Secundo hoc idem colligo ex his quae habet D. Thomas I. p. aeu. l .. Ara. I Q. Vbi do cet , & quidem cum omnibus fere Theologis

cognoscere Deum priuationes rerum creatarum persuas formas positi uas quibus priuant: ex quibus arguo sic. Deus per icientiam suam si inplicis intelligentiae cognoscit priuationes in rebus, cum Percam cognoscat res possibiles , in quibus plures haud dubie reperiuntur priuationes et Crgo ex praefata doctrina S. Doctoris attingit etiam Deus per scientiam simplicis intelligentiae formas aliquas positivas in rebus creatis ; alias cognoscere non posset priuationes per positi uas formas : iam sic est , quod scientia simplicis intelligentiae solum attingit essentias rerum possibilium per modum essentiae de possibilitatis: ergo ex D. Thoma cognoscit Deus in ente possibili qua tali aliquid positiuum rsed hoc non verificaretur , si consisteret possibilitas in praefata non repugnantia siue priuatione : ergo non in tali non repugnantia conis

sistit essentialiter possibilitas rerum ex D. Thois ina, sed in aliquo positivo. Tettio demum id colligo ex I. p. qu. r s.

art. 3. A. primum di alibi, ubi scepe decet

94쪽

D. Thomas , non habere Deum ideam pro- Priam priuationum vel negationum, sed cognoscere thias per ideas formarum positiva Ium : ex quibus subsumo sic : sed Deus habet ideas rerum possibilium , ut admittunt omnes Theologi cum D. Thoma in omnibus locis in quibus agit de id eis diuinis : ergo ex D. Thoma non consistunt possibilia qua talia in priuationibus , nec conlequenter in denominationibus cxtrinsecis , 1ed in aliquo positivo, sensu supra exposito. Dices : Haec habet D. Thomas I .p. qu. s.

art. 2. in corpore. Omnes creatura antequam

essent non erant posibiles esse per aliquam po

ten I iam creatam, cum nulltim creatum sit

ternum , sed per solam potentiam Dei, inquantum Deus poterat eas in esse producere ;

Haec S. Doctor , qui idem similiter docet in 1. p. qu. 66. Art. I. dc alijs in locis ue sed si possibilitas creaturarum in aliquo consisteret positiuo , siue in alio quam in denomina tione praefata extrinseca . videtur non posse tunc verificari relata illa verba D. Thomae tergo non potest ex D. Thoma consistere posi-hilitas creaturae in aliquo positivo. Re pondeo negando minorem , vel clarita tis gratia distinguo sic : sed si consisteret pot- sibilitas cicaturarum in aliquo positiuo , ve- sificati non possent praefata illa verba S. D Et oris , si consisteret in aliquo positivo sumapto exercite & participialiter , Concedo ; suiu Pto nominaliter solum & in actu signato , Ne go. Dico igitur quod cum ait D. Thomas , creaturas non esse possibiles per aliquam potentiam creatam , led solum per potentiam activam Dei , quod solum intendit s. Doctorexcludere omnem potentiam creatam exercite politam extra suas causas , non autem praetendit excludere potentiam creatam

solum possibilem bc signatam , quaeque sit 1 Oluin ens nominaliter. Ouod autem sit hoc D a in

95쪽

7ς Quo. III. utrum essent. vi poss

intentum D. Thomae ex duobus aperte coI -go : primo quidem ob rationem quam ibi aD signat D. Thomas bc ob quam dicit creaturas non esse possibiles per potentiam aliquam passiuam se tenentem ex parte, earum et ait

enim ἱ non erant possibiles esse per aliquam

potentihm creatam, cum nullum creatum sit aternum o Ergo excludit dc praetendit solum excludere S. Doctor potentiam eX parte creaturarum, quae sit durans in rerum natura : at qui duratio praesupponit rem existentem revi in actu exercito ac participialiter sumptam , ut per se patet et ergo intendit solum D. Thomas excludere ex parte creaturae posisibilis potentiam omnem passivam positam exercite extra causas & existentem . non autem potentiam & entitatem solum nomitialiter acceptam Ec signatam. Secundo vero hoc idem colligo ex intento litterae D. Thomae et intentum enim litterae in locis ei- talis est defendere mundum non fuisse aeternum , nec quoad materiam seu potentiam passivam , nec quoad formam , nec quoad totum ex his partibus resultans svnde loquitur per consequens Ze de facto de olentia durante ab aeterno e sed duratici upponit existentiam : ergo negat solum II. Thomas in ente possibili potentiam existentem , nom autem acceptam solum nomin

liter θ: sub esse possibili.

96쪽

De ente modali r an ubinam admitti debeant modi, siue modalesentitates.

P Ramittendum primo , pro quaesiti intelliis

genita, quod per ly modus, pIO ut usurpatur pro modali entitate,non aliud intelligen dum venit, quam exercitium ultimum ait Ilus entitatis, seu entitas quaedam quae pesse ipsam actuet alteram entitatem & illam rerducat ad actum laeundum alicuius linea, quae que propterea esse debet exercitium viti mum 8c ipsa actuatio illius , alias non per se ipsam actuaret & reduceret ad actum exerci

tum , sed per aliud quod esset tale exercilium & talis actuatio. Vnde haec est , quan- 'um ego assequi possum & potui, haec, inquam, est quidditas entitatis modalis , quod scilicet sit exercitium vitimum & ipsa actuatio alterius entitatis , quod quidem hac ratione suaderi potest. Omne exercitium virimum creatum, cum consistat in exercitio ipso,

nequit etiam diuinitus poni sine tali exercitio secum essentialiter identificato, sicut non potest poni sine seipso: ergo cum non tam sit exercitium sui, quam alterius vi v. g. existentia est exercitium essentiae , dc intellectio est exercitium intellectus consequenter fit quod omne huiusmodi exercitium ultimum , hoc ipio quod tale dependeat essentialiter a re illa quam exercet & reducit ad actum secundum, ac proinde Se habeat hoc ipso quod tale, quod esse non possit sine ipsa re seu entita , quam red cit ad actum & quam modi

97쪽

ficat : iam sie est , quod per modalem entit tem intelligitur apud omnes Philosophos e litas quaedam, quae talis sit naturae , quod se- Parari nequeat a Ie , cuius est modus, ad differentiam ipsius rei , quae potest manere separata a modo, aut saltem quae quamuisgonseruari non possit sine aliquo modo, hoc

scilicet vel illo vage sumpto quod dico propter rem creatam quae eonseruati non potestsne aliqua dependentia passiua a prima causa , di propter essentiam quae conseruari non

potest sine aliqua exilientia ) potest tamen

sine hoc determinato Ae singulari modo conseruari & ab eo manere separata ; Vnde de humanitas Christi existit secundum comm Riorem sementiam sine propria existentia , sed tamen eum alien 1 r ergo modalis entutas debet ex sui quid dilate vi euius exigit separari non posse a re cuius est modus , de-bcr inquam consistere in exercitio ultimo alterius entilatis , siue in entitate quadam, qu fit ipsummet exercitium Ac ipsamet actuatii di modificatio , ad differentiam rei quae confistit potius quid ditatiue in actu primo pia

tenti actuari di Ied uel ad actam exercitum per talem modum. De Hac ergo modali entitate, aut modalibus entitatibus inquiri solet, an sint de necessitate admittendae , adeo ut in omni linea

in qua reperitur & verificatur aliquid quod fit in actu aliquo exercito . debeat distingui res ipsa quae est in actu exercito, & iplummodate seu ultimum exercitium, quo sit talis res reducta aut reducenda ad praefatum actum. Circa quod sunt plures negantes generaliter pro omni linea necessarias esse modales illas entitates et sunt alii vero concedentes admitti debere talem modalem entitatem Pro linea operandi , adeo ut achio dc operatio sit quaedam modalis entitas superaddita Potentiae operativae, sed negantes debere ad mitti

98쪽

Quast. IV. an admittantur modi. 79 mitti vel pro linea essendi , aut subsistendi;

Vnde & negant existentiam 5c subsistentiam ess te exercitium , seu modum superadditum, quo res existat aut subsistat. Sunt tandem

alij , inter quos sunt plures Thom istae , qui

concedunt communiter, non tamen generaliter pro omni linea modales entitates , unis

de negant quod in Iinea unitiva dari debeat modus unionis , quo res uni biles fiant actudo in actu exercito unitae. Nihilominus quia eadem principia , dc quidem alta & profunda , ex quibus isti probare solent distinctione nI dc necessitatem modalis entitatis in linea essendi , operandi & alijs concludunt meo iudicio ) generali rer pro omni linea. ideo existi ino ego , quod in omni linea , iaqua verificatur de aliquo , quod sit in acta aliquo exercito distingui de admitti debeat

praeter rem ipsam, quae est in actu exercito, apsum inodale seu ultimum exercitium quo sit talis Ies reducta aut reducenda ad huiusmodi actum exercitum : Vnde,

Tramittεnstim secundo , pro declaratione Principiorum , ad quae conclusionis veritas reduci debet , qqod haec tria sunt apud Omnes recept inima , subindeque & vim habitura principii respectu conclusionis inferendae , puta quod nihil creatum esse potest a se perseetum ; quod omne creatum est nι-rae tantum adlualitatis ; quod cmne quod es in actu exercito , est in eo accidentali ter Dium ct contingenter. Ratio autem primi est , quia minus est esse , quam peIfectum esse , cum ly perfectum esse inuoluat esse , eique ultra superaddat : Iam sic est

quod nullum creatum potest habere eme a se , ut ex ipsis terminis constat : ergo mul- to nilnus potest creatum ens esse a se per, fectu in . Ratio vero secundae propositionis, puta quod omne cr. alum est finitae tantum

99쪽

go ' Liber '. de ente ereato, quod talis , est perfectio , sicut actuabile hoc ipso quod tale, est perfectibile ; iam se est

quod omne ereatum , euiuscumque sit lineae, est finitae tantum perfectionis 3 eum omnis perfectio attendatur iuxta aliquod esse quod tribuit , & creatum ens in quacum que linea sit ens finitum et ergo & in quacumque linea est finitae tantum actualitatis. Demum quantum ad tertium , quod scilicet omne quod est in actu aliquo erier -- . cito, est in eo accidentaliter solum de contingenter , ratio est quia omne quod in creatis est in actu exercito , est in eo ex Niconcursus causarum , ut per se patet οῦ at qui concursus ille saltem ex parte causae Primae libere ponitur, ac per consequens recontingenter : ergo dc omne quod in creatis est in actu exeretto , esse tantum p test accidentali rei & contingenter: his ergo

tribus praemissis tanquam certis , & apud omnes indubitatis principijs , iam pro quaesti Mesolutione & eonclusionis ad eadem Principia reductione sit CONE Lusio r In omni linea in

qua de aliquo merificatiar, quod sit in actu

exercito . admitti debet modalis enirnu 3

, siue modaliteν distinguitur ipsum sotuale s

exercitium ab eo , quod est in actu exercito.

Probatur primo , ex primo praemisso prin

cipio : nihil creatum esse potes a se per

fectum e ergo nihil creatum potest sibi, identificare iuum actuale exercitium , sed ab eo modaliter distingui debet. Probatur eonfestuentia e si creatum quid identificaret sibi tuum actuale exercitium , non posset non esse in tali linea a se perfectum : ergo hoc ipso quod nihil creatum in ulla linea esse potest a se perfectum , nec po test in nulla linea sibi identifieare suum exercitium. Probatur antecedens : quod est

100쪽

stuast. IV. an admittantur modi: grin aliqua linea sua perfectio , est in tali

linea a se perfectum : sed si creatum quid sibi identificaret in aliqua linea suum actuale exercitium , esset sua perfectio in tali linea r ergo dc esset in tali linc a Lse perfectum. Minor est euidens ; ipsum

enim actuale dc ultimum exercitium alicuius lineae est perfectio talis lineae , cum eo adepto nihil ultra expectetur in tali

linea , atque ita quod est suum actualeeXercitium , seu quod illud sibi identificat , est etiam in tali sine a sua perfectio. Probatur maior : omne quod est , dc non est tale per causam , est a se tale 3 sed quod est sua perfectio perfectum est , ut

Patet , ic non est perfectum Per causam pergo quod est sua perfectio est a se perfectum. Maior patet ex terminis. Probatur minor e Quod non est tale per causam formalem , seu quod non pendet a causa for mali , vis sit tale 3 a nulla habet causa quod sit tale ; cum tale quid non habeat

tunc maiorialem causam, Ut pote quae cor

Telativa est ad formalem , nec etiam habeat causam em cientem dc finalem, ut pote quae, Cum extrinlecae sint, non possunt rem intrinsece constituere nisi media forma seu formali causa , quae dat esse intrinsecum Ac ecificum rei ; sed quod est sua pellachio, non pendet a causa formali , ut sit perfectum , alias penderet a se ipso ; cum haec formalis causa non alia esse possit quam ipsa sua perfectio , cum qua supponitur esse idem ; ergo quod est sua perfectio , perfectum est , dc non est perfectum per causam.zergo quod est sua perfectio est a se perfectum : ergo hoc ipso quod nihil creatum esse potest a se perfectum , nihil creatum potist esse sua perie ctio : ergo hoc ipso quod nihil creatum potest esse a se perfectum

c quod est primum pramisium principium D s ni

SEARCH

MENU NAVIGATION