Antonii Lampridii De superstitione vitanda, sive Censura voti sanguinarii in honorem immaculatae conceptionis deiparae emissi, a Lamindo Pritanio antea opugnati, atque a Candido Parthenothimo theologo Siculo incassum vindicati ..

발행: 1742년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

a o De S crsitione 'tanda ,

Ceterum majoris eruditionis copiam optassem in Theologo Siculo,dum tamquam certum propinat Lectoribus suis , Academiam Parisiensem an. no I 3 6. tam tenaciter triumphis ac sententim Johannis Dum Seoti Do ctoris subtilissimi adhaesisse, ut sese φο ac Sacramenro obstrinxerit, ad eam in posterum tuendam, atquς docendam. Academiam, inquit, υου, se, ferum; anr0vae robuis, quos in Gras referr Raynavdus Tom. VIII. pag. 28o. anno II 6. Atqui in Decreto, quod idem Raynaudus adfert, disertis verbis scriptum est, quaesionem hanc PAEucor post annos in sacro Basleens Planario Concilio Misaram fuisse. Qui ergo ad annum 1346. aut Ig96. spectare potuit Facultatis Parisiensis Decretum p Errorem hunc etiam e ravit Wadingus in Annalibus Minorum , quem propterea falsi postulavit Natalis Alexander, ejusdem Facultatis Doctor in Histor. Ecclesia. sic. Tom. VII. pag. Is O. ubi ostendit, anno dumtaxat I4y7. Academiam Parisiensem primum imperasse alumnis suis Iuramentum de tuenda sententia Immaculatae Conceptionis; neque solidis fundamentis niti deis cantatam illam disputationem ac triumphum Iohannis Scoti, qui etiam non ea, quam Uulgus credit, confidentia sententiam suam proposuit, ac

tutatus est, sed eximia moderatione, scribens e Si auctorixari Ecclesiae, vel auctoritari Scriptura non repugner, viderur Probabile, quod excelleuin

ius es artribueνe mriae. Paria habet Du-Pinius Doctor & ipse ejusdem Facultatis, in Biblioth. Scriptor. Ecclesiastic. Tom. XI. ubi de Iohanne Scoto loquitur.

Pietatis nomine propugnatum frustra a Parthenotimo ritum Sanguinarium. Vera Pietas cum ceteris Virtutibus jungen

da. Inter Defectum O Excessum posita . Vitii utriusque

exempla UNicum ergo Votum de Sanguine landendo pro tutela sententiae sta

tuentis Virginem sine labe conceptam, hisce ego verbis aggressus fueram Libat. Cap.VI. de Ingenior. Μoderatione. visium ceνδe urum gen i , quod nusquam majores nostri somniarus , numquam pineri ioori, si quidquam sapiun3, probent . Neque Evangelium , neque ν tio recta nos docent , adeo levibus de eaussa animam prodigere . Non pro

inionibus nostris, sed pro divinitur revelaris, legibusque sanctiismis, profundensia es Sanguis . Hominum enim Opisiones sam falsum quam verum complecti possun3, o hominis parum prudentia es pro incerta Opi-σisae squae falsa esse pors , π certe necessario defamdenda non es) uia tro jugulum terre carnifici. Ad ista respondet Parthenotimus pag. I 8.

Quia

22쪽

Caput Secundum. II Quis unquam somniavit, pro lscerra opinione fas esse jugulam sono carnisci ρ - mori pro Pierare, quae certo ines Actui opinativo, upse morituros sponden3 pie voventer, O' Majore1 nosiri docuere, m P fleri nostri, dummodo dociles, discen3. Infra addit. Non mνυν esset pie vovens, quia sentitur Immaculatae Beatae Virginix Conceptioni, nee pro ejusdem directa Certitudine, nondum es de F de, mortem opper rex. o sed pro defensione Sanctitaris Marianae, Virrutem Religionis sapis r edi haec est ilia Veritas, qua moreretur. Subdit etiam . PD. ruris opus est, Virginem aer a Iabe immunem venerari, quia pium es, suo forente Prisanio . Virtutis opus es , vovere afum Virruris, ermium servare. Vovete & reddite. Quid ergo impedimento lepores,vit pro his Virruris actibus morrem quis subeat , MAERTI R nuncupe. par ρ Vel ipse Pritanius non negar, pro legibus sancti*imis fundendum esse Sanguinem . Numquid inter leges sanctissimar non es, Virginem venerari ρ Virginem venerari ut Sanctam λ exequi Deo promtyam veneis rapionem erga ejus intrem P Haec Parthenotimus. Grandia hereten, mina , & quae mentem oculosque feriunt Lectorum. mri pro defen. sane Sanctitatis Marianae : mori pro Pierare e mori pro Virtutis actia otis; nemo istis neget gloriosum martyris nomen. Ita Parthenotimus edicit. Qui leviter doeirinis Theologicis imbutus est, immo Ae qui iis operam diutissime dedit, nisi consistat, nisi haee singula medita. tione intenta perpendat, minime intelliget, quam tenebrosa, quam inania sint ista : fortassis etiam, quamquam ab hisce novis Μartyriis hus admittendis interna se sentiat formidine absterreri, dubitare tamen primum incipiet, an excipiendi potius sint, quam repellendi. Curabo

ego, quantum meae Vires ferent, ut nemini sucum faciant merae voces; &an jure ad quaestionem nostram dirimendam magnifica haec verba adhibe.antur, ut spero, ostendam.

Et primo Pinaris nobilissimum nomen, quando illud in hane rem Parthenotimus usurpavit, ne ego quidem refugio I atque illud accipio pro Virtute docente ac reddente cultum debitum Deo, nostro omnium parenti, ejusque beatis Servis. Nam etsi eum cultum praescribere, atque exercere spectet ad Virtutem Religionis, teste tamen Sancto Thoma spost Sanesum Augustinum) a. r. Quaestion. Io I. Artic. 3. Pi ras, magistra cultus debiti parentibus & patriae, transfertur excellentius ad Deum, quia Deus excessenter dicitur Pater noser. Promiscue ergo liceat heic mihi nominibus Religionis & Pietatis uti; sed ita ut praeeipue Pinaris vocabulo significare velim eam devoti ae bene affecti animi propensionem, quam vulgaris Lingua appellat Divoetione . Animad Vertendum autem est, Pietatem, reliquarum Virtutum more, in medio consistere debere; quippe circum obsident illam quoque duo e M

23쪽

1st. De Sapersitione Vitanda ,

trema vitiosa, nimirum Defectus & Excessus. Ad haec, ut Pietas di.

cenda sit germana Catholici hominis Virtus, necesse est, ut cum V ritate , cum ceteris Virtutibus, cum Pr cestris Dei ex Ecclesiae, aris Elissimum foedus ineat, uno Verbo, cum doctrina, quam Catholica Romana Ecelesia, errandi nescia, tradit. Necesse Vero super omnia est, ut eam Prudenria ducat, omnium Virtutum futura comes . Si ex

his aliquid desideretur, grandibus quidem buccis nonnulli Pierasem sonabunt, suisque Ritibus aut opinionibus anctum hoc nomen obteniadent; & nihil minus quam Pietas vera ac laudanda in iis occurret. Nam datur etiam Pieras falsa, Pietas i rudens , Pie as superficialis, 3c non solida; & quae interdum Pleias creditur, Error est , Temeνitas est, Superstitio est, Fanaiicimus ac Deliramenrum est , sub specie vide.

licet Pietatis pestis aliqua in Μundum invecta. Haec autem monstra modo ex Ignorantia ac simplicitate nimia prodeunt , modo ex aestu ultra fines exuberante Ingenii , sive Devotionis . Utrumque sane extremum sollicite cavendum vitandumque homini Christiano. Praeis stabit tamen exemplo aliquo meliori in lumine collocare materiem, alioquin utilissimam , atque ampliorem , quam primo aspectu vis

deatur , & dignam prae multis aliis , quae justo aliquo Tractatu exha

uriatur .

Devotus erga Cirisum Dominum animi affectus , eiusque Amor , ac in illum spes, & ad eum preces, quanti sint ponderis, neque utilitatis tantum , sed & necessitatis homini ad coelestia, atque ad perennem in ejus Regno vitam adspiranti , vel tirones Catholicae

Religionis norunt. Atque utinam nos, ac totus exardesceret Orbis

amore Iesu. Ipse via nobis ad Coelum, ipse propitiatio pro peccatis nostris e per ipsum nobis datur quidquid in Regno Dei habemus , quidquid speramus; & sine ipso nihil boni salutaris, nihil salutis. Quamobre in , qui in hujus amore proficit, praecipuo Christianae Religionis officio fungitur, & per tramitem rectum, ad divina ac sublimia

contendit. Ac propterea in paucorum mentem suspicio subeat, posese cum hoc beatissimo ac necessario Amore, & cum tanto Pietatis dogmate commisceri aliquem ex Defectu errorem. Attamen & heic e ror occurrere potest satque utinam inter possibilia tantum numeretur non quod satis amari, satis coli, satis exorari a nobis possit divinus iste Redemptor, sed quod solus a nonnullis ametur interdum at que invocetur. Profecto rarum inter Catholicos invenies, qui Deum Unum & in personis Trinum non fateatur, seque ejus sacro nomine saepe non sgnet, & Gloria Patri &c. quotidie etiam non recitet ὁhaec en m ab ineunte aetate aut a parentibus, aut in Catechismi schola didicere . Verum sive quod excelsum divinae Trinitatis Myste-

24쪽

Caput Secundum. 1 3rium pueri nihil intelligentes ebiberint, dc doctrinam hancee ad ma

jores annos deducti numquam amplius explicari audiant, si ve quod unum

Christum in Eucharistia, sacrisque Imaginibus passim spectent, De.

um vero invisibilem excogitare, aut retinere nesciant; sive etiam quod interdum audiant nonnullos eX iis, qui sacra tradunt, in Con. cionibus , aut in Poenitentiae foro unum fere semper alloqui Chri. stum , Sc ab eo culparum veniam, & beneficia petere : fieri potest, ut rudis minervae homines , aut sagaces etiam in Seculi rebus, sed incuriosi in divinis, etsi millies quoque Deum aut memorent, aut ab animarum Pastoribus memorari audiant , sub hoc tamen nomine Christum tantummodo concipiant , & de ipso uno omnia dici arbitrentur. Consequenter etiam fieri potest , ut aliqui unam tantummodo adorent ineffabilis Triadis personam , ad illam unam amore ac precibus ferantur, neque unquam cogitent de ejus divino Patre, &Spiritu Sancto, hoc est de Trinitate necessario nobis credenda, atque adoranda. At quis non intelligat , quam insormis & manca, atque aliena a principiis Christianae Religionis esset ejusmodi PietasPSi de salute aeterna hominis Theologi dubitant, aut actum putant , cujus Fides aperte integram Triadem non amplectitur o quid de eo dicendum, qui non integram etiam Veneraretur & amaretὸ qui Filium Dei , consubstantialem quidem , ejusdemque naturae cum Patre & Spiritu Sancto , adoraret, aeternum vero illius Patrem, divinitatis principium, & omnium conditorem & rectorem, minime agnosceret, aut numquam recogitaret, numquam coleret, numquam in Vocaret 8 Haec es visa aterna inquit de patre suo ipse Dominus, Johannis Cap. XVII. vers. g. ut cognoscanν te solum Deum verum, quem misisti Iesum Christim . Atque in hunc finem potissimum Filius Dei missiis est . ut Patrem suum clarificaret , atque ut Μysterio sacrae Triadis to , humanum genus excitaretur ad agnitionem, amorem, & adorationem non Geniti tantum , sed & Ingeniti, &Procedentis. Proinde rite faciunt, qui tum suo exemplo, tum prae

dicatione ita Populum ad amorem sanctissimum Domini nostri Iesu Christi veri Dei, verique Hominis, sollicitant, atque accendunt, ut simul doceant, quam impense amandus quoque & invocandus sit illius ineffabilis Pater ; ne Christianus, dum unum curat, sibi desit in altero praecipuo sanctae Religionis nostrae officio. Depraedicanda quinque indesinenter spes in divinum Mediatorem Dei & hominum Christum Iesum , a quo omnia , per quem omnia , in quo omnia. Sed ea cautela, ut Populus sibi numquam persuadeat, ignor ri aenegligi posse amorem , spem , & confugium ad coelestem ejus Pa-xrςm, ad quem nos eruditura plerasque suas orationes Ecclesia con-

25쪽

- De Supersitione Vitanda,

vertIt, adjecta in fine essicacissima clausula illa, se petere ae sperare quae petit Per Dominum nostrum Iesum Cbri tum g & ad quem ipse

divinus Μagister noster nos docuit dirigendam esse caelestem illam , ae omnium sanctissimam orationem Parer Noser dcc. Solemni hoe Yitu edocti intelligimus, fundendas saepissime esse preces ad immacu. Iatum illum Agnum, qui peccata Μundi tollit, ac praecipue quum ad ejus Mensam venerabundi accedimus. Sed simul saepissime etiam genua esse flectenda, ac preces deducendas ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, patrem misericordiarum , qui amore unigeniti & coli. substantialis Filii sui, hominis pro nobis facti, nos adoptavit in soristem filiorum Dei, illiusque meritis gratiam omnem in nos est efiiDsurus. Saepissime etiam adorandum atque invocandum Omnipotentem

Deum, quo nomine tres beatissimae Diadis personas intelligemus . Heic neminem e doctis peceare in Pietatem ex Desectu puto ς at potest Populus non satis eruditus. Contra, obnoxia quoque Excessibus est ipsa Pietas , nisi doctrinam Ecclesiae Catholicae diligenter vestiget, & prae oculis habeat . Dogma Catholicum est , justum & laudabilem esse honorem Sanctis exhibitum, & quum seri occasio, cultum eis impendere iubemur, &negare crimen foret I cultum, inquam, Duliae Beatis illis Dei Sedivis, &Hyperdulice sanctissimae Virgini parenti Salvatoris nostri. Eorum quoque pro nobis implorare opem ac intercessionem apud Deum, &bonum, & utile est , ut decrevit sacrosancta Synodus Tridentina . Quapropter laudanda Devotio & Pietas erga illos, suadenda quoque omnibus eorum invocatio; nam si vel piorum viventium precibus nos commendare & licet & prodest; quanto plus licebit ac proderit praesidium apud Deum petere ab iis , qui ad illius aulam jam adsciti , ejus gratia ac beneficentia mirum in modum fruuntur, & quam Caritatem in terris coluerunt , longe uberius in coelis exercent Τ Μ xime vero & amore & veneratione digna beatissima Redemptoris nostri Μater, quam gratia novimus plenam, Sc cui magna feci Qui Potens es, ut divina Scriptura testatur. Μater Dei est e quale majus elogium prostras & in amanda & honoranda illa quis e Christi Fidelibus non certet λ Eam quoque orare filiali affectu, ut pro nobis Deum exoret, utilissimum & decentissimum est , quum plura per ejus intercessionem ae merita , Filii sui meritis conjuncta , nobis beneficia a Deo speranda sint , quam e reliquorum Sanctorum

precibus. Anathema sit cuicumque, Devotionem ac Pietatem veram

erga Dei param & Sanctos improbanti sive minuenti. Veram dixi; potest enim & haec ipsa Devotio erga illam ceterosque Sanctos ex. cedere fines ab Ecclesia statutos , dc in Superstitionem etiam dilabi. Ea

26쪽

Caput Secundum. Ea de cauta Honoν Regime judicium diligis, aiebat Sanctus Berna dus Epistola I 4. significaturus iudicio utendum esse ac modo vel in ipsa Virgine honoranda ; & celebratum illud antiquorum No Quid

Nimis, locum in ejus quoque cultu esse habiturum. Certe Bernardum in honore ae amore Virginis sanctissimae frigidum ac segnem nemo

appellabit. Atque huc respiciens Theophylus Raynaudus vir doctis smus Diptych. Μarian. Caul. 2.) in nonnullis damnavit aliquem

Deiparae amorem in emperatum, ac minime probandum . Subdit ; Hane erga Sanctos intemperantiam amoris er honoris , vigere maxime ega

Deiparam in iis, qui illam non secundum Mirariam diligun3 er colunν. Quam sententiam atque censuram ille confirmat auctoritate Petri Cellensis, Sanctorum Anselmi, Bernardi, Epiphanii, ac aliorum , quo. Tum verba repetere in praesentia nihil attinet. Itaque eum Ecclesia dicimus, colendos esse Sanctos, potissimum vero peculiari honore &amore prosequendam Dei param , singulari Dei privilegio supra

reliquos Sanctos, & supra Angelos ipsos exaltatam tum dignitate tum sanctitate. Sed & ipsa Ecclesia cavendum docet, ne huc se ingerat error, sive ex ignorantia , sive ex intemperanti Devotionis ardore, sive e novitatis desiderio, ne alias pejores caussas commemorem . Si quis enim sibi, aut aliis, exempli cauta, persuaderet , devotionem solam erga Sanctum aliquem, ac praecipue erga Christi Matrem tanti futuram vigoris , ut de evitanda subitanea morte , aut morte in peccatis , aut de Insernis poenis minime subeundis, firmam cautionem praebeat : errabit profecto, & ultra limites Pietas temeraria excurret. Gravius etiam a vera Pietate deflecteret , si hanc fiduciam in superficiali quadam devotione constitueret , qualis esset diurna aliquot precum recitatio, labiis tantum persoluta, dum interim in flagitiis vivit, certamque nihilo secius sibi sponderet in eoelis sedem. Errabit etiam, quotiescumque honores, Deo debitos,

improvide Sanctis, ipsique Dei parae impendat; errabit , qui nulla posse nisi per eos, & in primis per Virginem Sanctissimam impetrari a Deo beneficia doceat , aut credat,' errabit, qui laudibus immodicis Sanctos oneret , eosque Deo pares facere Videatur . Plura alia praetereo. At haec improbat, haec damnat Catholica Ecclesia . Habemus, quid illa statuerit de Sanctorum Invocatione . Ad hanc normam exigenda nostra devotio, & invocatio, & laudes eorum I neque sinendum, ut affectus pius exorbitet, aut opiniones ab ea discordes invehantur , sive nutriantur. Certe sacrum Tridentinum Concilium Sessione XXV. postquam mandavit , ut Fideles diligenter instruantur de Sanctorum inrercessione, invocatione, Reliquiarum bou e , o legitimo Imaginam usu, quorum omnium germanam proponit

atque

27쪽

16 I e supersitione Vitanda .

atque explicat doctrinam, haec subdit : In far autem sanctas ct sistu.

pares observationes si qui abusus irrepserinν , eos prorsus aboleri Sancta S nodus vehementer cvir, ira ur nullae falsi dogmatis imagines , σνudibus periculosi erroris occasionem praeben es , flaruantur . Haec reis gula Fidei , expressa e divinis Scripturis , S. Traditione Patrum uatque huc si recentiores Haeretici tacera Voluntate oculos converteiarent, a tot calumniis temperarent , quibus in Catholicorum Eccle.

siam utuntur, non alia de caussa, quam quod interdum deprehendant aut in rudi popello, aut in parum castigatis nonnullorum Libris , quasdam Pietatis anomalias Sc excessus , quos plenis buccis crepant , in concionibus aut Libris editis , ludicrum ex his genti suae spe Staculum facientes. Quo in genere impiae ac ridendae eruditionis excelluit nostris temporibus Μissonius quidam Calvini Sectator, dum iter per Italiam a se susceptum descripsit , ne quid dicam de nupero falsae Resormationis Apologista Iacobo Picenino, si. ve quisquis sit ille impius Catholicae Ecclesiae hostis Sc accusator .

Plumbea haec tela sunt; nosse quippe & fateri coguntur vel ipsit Heterodoxi, non e privatorum ritibus ac opinionibus , sed ex ipsa Ecclesiae doctrina, in Conciliis potissimum & Catechismis firmata de ducendum est e, quid eadem Ecelestia tradat, ac sentiat. Nemo tamene nostris neget, quin cederet in singularem Ecclesiae utilitatem, si mniversam hanc aeruginem detersam e regionibus nostris cerneremus ;semperque optandum esse, ut docti ea heic se veritate 3c circumspectione utantur, quam praelaudata sacra Synodus exigit, ne ulla falsi

dogmatis, ulla ve Superstitionis δc periculosi erroris occasio rudibus

praebeatur.

Fuit mihi olim amica contentio cum Uiro non minus Pietate quam Doctrina spectatissimo . Laudabam ego in illo animum es- fusum in obsequium Sc affectum erga Deiparam . Quis enim in Ecclesia Catholica non laudet Sc amet colentem Sc amantem illam, cujus enc Omium Angelus in Evangelio contexere coepit , &quam Sancti Patres ornare laudibus non cessant Τ Ejus cultus, amor ,δc honor, ad Fidem Catholicam spes at . Verum minime j mihi in illo probabatur , ita extollere Devotionem erga Μariam ut sine ista speranda salus aeterna non foret, & cum ista Coelum e manibus Fidelium elabi nequiret . Afferebat ille in hanc rem Sancti Anselmi verba : Sicut, o Beati ma Virgo , omnis a te aυersus , o a re despectus, necesse ess, ur interea3 e isa omnlr ad re conversur, o a te

respectus, impossibile es , ut interea= . Similia sunt 3c alia ejusdem Sancti verba e Libro de quatuor Uirtutibus Beatae Mariae deprompta. possibile es, u3 aliquis homo ad eam conversus, o ab ea resρe-

28쪽

Caput Seeundum. IIctus damnetur. A Sancto quoque Augustii ita ille addebat ea. dem Beatissima Virgo in Sermone XVIII. de Sanctis appellatur destinica peccatorum. Ac de ipsa dicitur Eccli. XXIV. Veri. 3I. Qui et

eidani me , vitam aeternom habebunt i & alia, quae commemorare suo perfluum foret. Quibus OX Verbi ultra quam par est et, ut mihi ui.

debatue , auditoribus suis fiduciam Rogni reelcitis adipiscendi facie bat dum ejusmodi devotioni ac laudibus Virginis quisque insisteret .

Contra ego aiebam , componenda haec esse cum Vera sanctissimae Ee.cleste nostis doctrina , atque ita e Xplicanda , ut ad Versus eam nul la ex parte pugnent . Non ignorasse Sanctu in Anselmum , quar haede re sententia Ecclesiae foret , neque censendum ab ea discedere vo

Iuisse . Si quid crudum nimiumque exciderit Sanctis viris , sive dea votionis fervore , sive Oratoria licentia in laudandis Sanctis, emol. liendum esse ad canonem Orthodoxae doctrinae , & nihil verbis ii, insistendum, sed eorum intentioni, ut scite monuit Cardinalis Bellar minus Lib. I. de Sanct. Beatit. Cap. XVII. aliique Theologi Polemi.

ci . Neque omnes Sanctos in Sanctorum Patrum coetum ellis inferendos; & quamquam eum honorem Sancto Anselmo deserre malimus, illius tamen verba sano illo sensu accipienda S. explicanda esse, quem supralaudatus Theophylus Raynaudus , haec Φp 1 AnselmI , aliorum.

que similia loca expendens, sapienter, & secundum Ecclesiae men. tem iis tribuit in Ulptych. Μarian. Punct. X. num. 37. pag. 237. Quod est ad Sancti Augustini locum , etsi prodesse multum nobis possit apud Deum patrocinium Sanctoium , ac praesertim Dei pararFidei tamen dogma esse , praecipuum & maximum Christianae Spei

landamentum in misericordia & clementia Dei , ae in meritis divi. ni Redemptoris nostris esse collocandum; usque adeo ut quidquid 11 nobis impetrant a Deo, impetrent per Christum Dominum nostrum.

is oris io, aiebat Sanctus Cyrillus Alexandrinus in Concilio Ephesino Cap. V. pass. a Ia. Editionis Labbeanae; atque ad Fidei Dogma spe. Ehat apellare Iesum Chrisum Spem nostram, uti jamdiu Apollotus in

I. ad Tim. I. I. ipsum appellavit . Haec doctrina Cainolicae Ecclesiae , cuius verba sunt in Concilio Tridentino Session. XIV. Cap.

VIII. Omnis gloriatio nostra in Chriso es , in quo viυ mus ,rn quo meremur , in quo satisfacimus , facienter fructus dignos poenitentiae, qua ex illo vim habent , ab illo Ueruntur Parri, o per illum acceptan-rur a Patre . Quare illud de Μaria dictum Des Unica Peccatorum ,

si cum rigore acciperetur , sententiam complecteretur a Fide omni.no absonam , quippe quae in injuriam divini ipsius Mediatoris eviis denter Vergeret . Ad haec minime tribuendus uti neque a do-

29쪽

ctis Vitis tribuitur , Sancto Augustino Sermo ille , uti ex editione

Patrum Benedicti norum constat. Denique illud ipsum verbum miramitiori illie significatione accipiendum, ut non inum seu Solum significet, sed ut Grande, suis nimirum preribus Deipara Virgo prae omnibus aliis Sanctis spem nobis u inrem facit Veniae a Deo pee Iesum Christum impetrand . Ita Natalis Alexander Ordin. Praedi. eator. in Appeud. Tom. II. Theolog. Dogmat. Epist. 9. opera ρν aium duxis exponere, quid significent in Satve, Regina , verba illa spes nostra salve ; ne in Errorem Fideles inducantur, o ne vera D solio in Supestrionem degenerer . Praeterea nihil confici posse ex iis

divinarum Literarum verbis. Qui me elucidan3, vstam aerernam ha.

histini . In illo enim Ecclesiastici loco ad literam sumpto, de m ruio Sapientiae agitur, non de Μaria ; de Saρisoria Dei, aut de V Nho Dei, increata Sapientia, non de Christi Μatre . Quod si Ecclesia Capitulum illud, ut & alia e veteris Testamenti Libris hausta, te. git in Virginis beatissimae festis diebus , id ob eam caussam facit , quod Μysticus & Symbolicus sensus interdum insignes Sc incomparabiles Virtutes, praerogativas, ac merita Virginis jam aliunde nota , adumbrare potest , uti complures e Catholicis jamdiu ostende. runt. Ceterum si quisquam insistere, & superaedificare vellet Mystiis eo sensui verborum illorum, quasi literaliter ea de Virgine pronuntiata fuissent, ibique fundare praerogativam non aliunde notam Ecisclesias ac certam, is prosecto in nubibus aedificaret; immo divinis Libris abuteretur , in quibus non quod nos pie optamus, sed quod

litera sonat, ac Traditio Patrum agnoscit, Deus edocere nos voluit. Propterea etsi complures ad Deiparam secundum Μysticum sensum reis ferant verba illa Cant. IV. T. Tora pulcra es amἰca mea, er macula non es in re . Ecclesia tamen hisce numquam usa fuit, aut utetur ad fundandum Dogma aliquod quippe constans Ecclesilae Catholicae reis gula est, e literati Scripturae sensu, non vero e Μystico &Symbolico petendas esse Veritates divinitus revelatas . Denique recte nos agere, si devotionem erga Sanctos, & praesertim erga Sanctorum Reginam, Populo suadeamus & commendemus I sed hoc non sine pruindentia ac moderatione faciendum , ne incertam aut periculosam

doctrinam disseminemus I aut ne indocti heic statuant praecipuum suae Pietatis negotium ; negligantque amorem & obsequium, quod debemus ante omnia , & super omnia , & ex praecepto, Creatori & Conservatori nostro Deo , ae Μediatori Dei & Ho- minum Christo Iesu . Haec & alia amice disputata sunt I atque ut in altero profunda Humilitas ac Docilitas cum ceteris Virtutibus certabat , ita gratias mihi amice monenti habuit , &

30쪽

egit , ae in meam sententiam concessit , idque opere deinde eo

firmavit .

Vita hominum quam pretiosum Dei donum. De illa cinodun.

da ac minime prodigenda , naturale ac divinum praeceptum. suando mors potius eligenda . Joannis Baptisue, aliorum. que exempla commendata. An Carthusiano in discrimine vitae comedendae sint carnes. Sancti Elphegi , aliorumque exempla in examen addu a. N Ihil est ergo quod Parthenotimus Votum San narium magnifico Pietatis titulo tueri se posse putet , nisi prius certum habeat ac faciat , Pietatem hanc cuncta germanae Pietatis lineamenta complecti; quippe datur etiam Pietas imprudens , temeraria , fanatica, a qua cavendum nobis, TheoIogiae Catholicae documenta coniscordia clamant. Atque haec eadem consideratio cadit in Theologorum ipsorum varias opiniones. Pietatem praeserre possunt, piasque appellare primo aspectu liceat; si vero componantur cum aliis inis concussis Theologiae Catholicae dogmatis , iisque adversari deprehenduntur , tunc frustra adhibeas Pietaris nomen ad avertendam ab ejusmodi opinionibus notam erroris , fabulae , imprudentiae , superstitionis . Multum hac de caussa debet Literatorum ac Fidelium Respublica Cl. V. Theophilo Raynaudo e Societ. Iesu , quem supra Iaudavi , & qui mihi non semel laudandus occurret. Is enim imperinterrito calamo duobus Tomis , quibus titulus est interoclita spiri*ualia ac rerrefria, aggressus opiniones non Vulgi tantum , sed & eorum, quorum munus est alios doctrina coelesti imbuere, plurima somnia, falsas, aut periculosas sententias; actusque superstitiosos, aut certe minime laudabiles deprehendit, atque repressit. Addidit insuper& alium Tomum, Diprycha videlicet Mariana , quibus exorbitantem nonnullorum Pietatem, ac opiniones non ferendas de praeroga tivis sanctissimae Virginis exagitavit, quamquam nemini is concede

ret Devotione & Pietate in Dei param ipsam . Haec ille edidit non sine utilitate & plausu totius Ecclesiae I quae qui diligenter evolvat , temporis prosecto prodigus non erit; intelligetque , nullo negotio in momalia r Pietatis quo nomine recte utitur idem Raynaudus in Christianorum Devotionem ae Zelum sine scientia abripi posse . Qua-

SEARCH

MENU NAVIGATION