Antonii Lampridii De superstitione vitanda, sive Censura voti sanguinarii in honorem immaculatae conceptionis deiparae emissi, a Lamindo Pritanio antea opugnati, atque a Candido Parthenothimo theologo Siculo incassum vindicati ..

발행: 1742년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

m Stiperstitione Vitanda ,

etiam sit. Idoue in operibus ipsis Pietatis ac Religionis locum habet, in quorum consideratione conmictam nunc Volo orationem meisam. Nimirum opera dantur, quae certissime ad Pietatem spectant ,& nihilominus ejus non sunt ponderis, ut fas sit, aut laudabile sit , Vitam potius exponere gladio, quam illa Omittere, dummodo tamen

contemptus Religionis , & grave Scandalum inde absit . Nulla dii hilatio est , , quin sancta sit oratio Angelica, sive Ave Mariis, &sancta precandi formula Rosarium sanElissimae Virginis I certissinum quoque est , piam & sanctam rem esse Orationis illius , atque Rosa

rii recitationem ex devotione factam . Finge tibi Tyrannum, aut Doriosum quemquam, comminantem ense exerto mortem recitanti , ni

cesset, & cessare nolentem interfici. Prudens ne existimabitur, qui sine ulla necessitate pium illud opus peragens, mortem potius elegerit , quam silere P Neutiquam sane. EXigebat Prudentia, iit ille ea occasione ab opere quamquam pio desisteret , quum in aliud tempus& locum differri posset pium illud opus I neque tanti sit ipsum , ut profusione Vitae , quam nobis Deus ser Vandam mandavit , sit peris agendum . Dixi , dum secludatur contemptus Religionis & grave Scandalum. Si enim constet, Tyrannum recitationem illam ideo veistare, quod impiam rem putet orationem Angelicam , sive Rosarium , tunc non licebit solum, sed opus erit pati potius se trucidari, quam apta illa recitatione desistere ; nam in iis, quae ad doctrinam Fidei spectant, non datur parvitas materiae . At secluso ejusmodi contemiaptu, & ex alio sine interdicta recitatione illius Orationis, Prudenti homini desistendum tunc est, & Vita servanda ; quum nihil detrimenti in Religionem, nihil Scandali in Populum inde sit obventurum, atque alia ratione commode possit eidem Devotionis operi satisfieri . Ita visitare sacras AEdes , uti ibi preces ad Deum fundantur , Pium opus procul dubio est Si quis igitur statuat visitare Templum , Sequamquam monitus latrones latere in itinere , qui sine misericordia

certissime viatores spolient , ac trucident, obfirmato tamen animo proficisci velit, mortemque incurrat,' Imprudens erit illius Pietas , ac temere is mortem subibit. Quod plus est, etiamsi Votum in ejusmodi piis non magni momenti operibus intercedat ; tunc obligatio Voti cessat; ut si quis voverit invisere verno tempore Lauretanum Templum, & non fallax nuntius habeatur , infestari quotidie a Turcis, aut a saevis praedonibus Viam,' ita ut aut captivitas, aut mors certa proficiscenti juste sit formidanda e complendum minime tunc erit Votum, atque ad tempora pacatiora reservanda erit illius solutio, aut illius petenda commutatio. Quod si quis Votum conciperet pere- Srinationis sacrae, quamquam certo praenosiet , se incertum libertatis

42쪽

Caput suartum raue vitae discrimen adducemium : Votum illud erit nullum , utpote Prudentia repugnante emissum. R-tio est, quam supra Gersonius attulit, nempe nullam obligationem pure humanam posse nos absolverea Lege divina. Est autem divina Le X, nos Vitam nostram debere ab amminenti certoque periculo arcere ἱ & tunc solum opus esse eam ultro dare, ne peccemus I aut licere eam dare, si commutanda sit cum Certo ae Maiori Dono. Atqui visitare illam sacram ridem non est opus pium tanti ponderis, ut sit capti Vitas aut mors eligenda ne a hallo desistamus, quum Pietati nostrae erga Beatam Viruinen in alia sacra aede consuli prudenter tunc possit, aut ad meliora temnora differri pium illud opus. Quae hactenus dixi, austoritate firmantur Μar tin 1 Magi si ri in Tractat. de Fortitud. Quaest. V. ubi & is annoscῖt quaedam opera Virtutis ac Pietatis tam parvae necessitatis & utilitatistit non liceat secundum dictamen rationis pro iis se exponere morti'

di ratio ipsa nos doceat, este Omittenda. Cardinalis autem Caietanus m 2. 2. quaest. I 24. art. U. idem fusius confirmat, scribens, opera Boisna ex suo genere Mantum non esse universiiter opera Virtutis , nisi sentet iam Bona ex circumstamus, quoniam bonum confur is ex inteora caussa. Immo si absque debilis circumflan iis favi, Mala moraiareν stina quoniam Iahem sunt contra prudentiam, quae forma es Virtutum Moratium &c. Proinde & is statuit, non opus Virtutis tunc fieri, sed Peccatum , moriendo pro illo opere, quod e circumstantiis desinit esse o. pus Virtutis. Atque ad hanc ipsam regulam reserendum puto, quod Gersonius i-'m sibi objiciebat, dum quaereret, an Carthusiano liceat eligere potius mortem, quarta carnibus vesci in extrema necessitate cibi e sitium etiam non vovens, ait, possis ivire pati mor em pro conservatione Casii aris perpetuae , quamvis hoc pati nequaqaam obligetur, vellem ut nobis darent dιυersitatem rariovis in Castitate Sobrietate, quare non utro

f que erit similis hujus divini Pi aecepti transiresso : Non occides. Haec mitu ratio d1versitatis creditur : nimirum esse quidem pium, & sanctum opus tam Virginitatis & Castitatis conservationem pro Dei amo. Te . quam. abstinere a carnibus intuitu ipsius Dei I non idem tamenelle pretium utriusque operis. Praestantissimum enim Bonum est teste Apostolo, Conciliis, ac Patribus, Castitatem Deo dicare , unde ube-

Tes fructiis spiritualis vitae emanare solent I at quamquam abstinentian carnibus lit Bonum ac laudandum opus , longe tamen altero inse-Tius eii, neque In genere abstinentiae tanti est, ut cum Castitate pedipetua sit aequiparandum . Idque patet ex ipsius Ecclesiae ritu I nam ebli Illa praecipiat a ostinere a carnibus Feria Senta , & 'Sabbato. atque in Vigiliis,. si tamen iis diebus Mortis periculum immineat

43쪽

3 1 De Supersitione Vitanda,

homini, nullum alium cibum praeter carnem habent 1 . tune ei non solum licet, sed opus est ab interitu Vitam suam eripere comedendo carnes . Aliter faciendo peccaret, sit monitus in electione mortis peris vicaciter persisteret. Contra semper laudabit Ecclesia quoscumque ubiam ponentes pro Castitate Deo dicata, hoc eit eximium illud spirituale Bonum praeserentes Vitae suae corporalis contervationi. Ad haec renuntiari Castitati non potes , nisi P cccando, aut riu heri do. Primum

nullo pacto licet ; alterum per ustun debiti matrimonialis custodiam Castitatis plenae perpetuo tollere potest I Castitatis inquam , omnem

actum venereum propter amorem Dei aversantis. Veruin et sit Carthusianus, in extrema necessu a te positus , carnes comedat , ut mortem tunc evitet, poterit necessitate sublata reliquum Vitae agere sancte

ab iisdem carnibus abstinendo. Exempla haec pauca, quibus alia id gcnus adjicere nullo negotio unusquisque possit, jam satis sunt ad agnoscendum , quam dubio ac

fragili scuto Sanguinarium Votum Parthenotimus tuendum susceperit, dum inquit , licere , ac laudabile esse pro Pietate mori . Quod pium sit aliquId opus, non continuo sequitur , prudenter aut licite

pro illo Vitam posse impendi , Si potissimum si alteram conditionem

repetamus, Christiano homini necessariam , ut secundum Prudentiam, neque temere , aliis occidendum se praebeat . Nimirum nec e sie est, ut Bonum, pro quo subeunda mors est, non solum pretio superet Bonum Uitae nostrae, sed etiam sit aeque ac illud Certum . Si enim Incertum ac dubium Bonum sit , quocum commutanda est Vita ,

quis rogo non Imprudentem, aut Fanaticum , aut Dementem eum

appellet , qui Bonum tam pretiosum de Certum , Sc cujus possesso manu tenetur, quale est Vita noli ra, deponere sponte velit, ut BO- num consequatur, de quo dubitatio est, an existat, bc fieri pote it , ut numquam existat Τ Ad haec Certissimum est divinum Praeceptum servandae, Sc non projiciendae Vitae nostrae, quum nos domini illius non simus sed Deus; ita ut in Deum peccet , qui sine certa Sc legitima caussa a Deo probata jactura in illius facere velit . Quom Odo ergo non injustitiae, non temeritatis , ac imprudentiae arguen dus erit, quicumque Mortem. eligat pro re , quae Incertum est ariplaceat Deo, quum nullum Dei Praeceptum aut Consilium adsit de praeserendo objecto illo conservationi Vitae nostrae Τ Cerium est divi4num Praeceptum de non sacrificando Idolis , de non neganda Fide Christi, de non fornicando, uno Verbo de non peccando. Certum est divinum Consilium de Castitate Deo dicanda , laudante Domino illos , qui se castra Veriant propter Regnum coelorum , & praeserente Apostolo eamdem conjugio. Certum Consilium, interitum Sc Praeceptum

44쪽

plum Caritatis de procuranda Vita spirituali Proximo nostro. In hisee casibus veri ac prudentis Christiani est Vitam impendere si oe. easio id postulet , quia Certum quidem Vitae nostra: Bonum' datur sed datur pro altero Bono aequ* Certo, ac insuper majori ac praestan tiori, quam Uita nostraῆ aut e Vitatur Μοrte nostra Malum Certum simulque longe majus, quale est Peccatum. Constat etiam, ita aeten. tibus paratam esse in coelis ingentem a Deo remuneratore mereedem Haec certa. Attamen plerumque in Prudentiam peccaret, qui palam praedicare Christi Fidem inter Turcas vellet , Cur quaeso λ nisi qui, erit incertum, an quidquam spiritualis fructus inde consequeretur de contra esset certa illius mors, certoque discrimini exponerentur reliqui Fideles in Turcarum ditione degentes. Et quamquam norit unusquisque Fidelium , confiteri Christum coram hominibus , Uitamque dare pro ejus nomine esse gloriosum opus Amoris Dei de Fortitudinis, cui non deerit aeternum ac ingens a Deo praemium attamen ne arbitrio quidem nostro dare Vitam pro Christo licet , sed

tum solum quum certum est, Deum exposcere a nobis, aut gratum habiturum esse hujusmodi sacrificium . Olim minime laudati, immo improbati fuere Christiani, atque e Μartyrum Diptychis nonnumquam exclusi, qui sponte, ac sine necessitate, se se Tyrannis necandos ostere. bant; & contra ii tantum commendati, qui mortem non improvide quaesitam , &quam evitare alia ratione non poterant, nisi peccando in Deum, forti, invictoque animo pro Deo tolerabant. Sunt in hanc rem

Clementis Alexandrini, Origenis, Athanasii, Nagianaeni, aliorumque Patrum verba diserta. I

Ad leges sancti mas minime spectat effuso Sanguinis pro faenda

munitate Virginis. Neque ad tutelam Sanctitatis Maria. nae . Aliud Pietas Intrinseca, aliud opinativa . Ad quamnam . ex bis referenda sententia Scotisica de Conceptione Virginis . ACcedamus nunc tandem ad Quaestionem , quae huic opuscuIocaussam dedit. Censet Parthenotimus , non solum licere , sed laudabile esse , jugulum carnifici offerre pro tuenda Veritate sententiae , excludentis a Deipara maculam Originalis peccati immo tanti pretii ae meriti suturum hoc opus, ut Μartyris nomen negandum non sit pugili tam generoso. Contra sentio ego , non solum laude indignum , eoque magis Μartyrii corona atque

45쪽

ν, Superstit on' Vita uda , appellatione, sed ne licere quidem , Cum legibus hactentis propositi,

conferantur illius rationes. Hoc cst perpendalux, num tutela sententia, Scotisticae sit Bonuin Majus ac praestami V Vita nostra, ac insuper Bonum aeque Certum ac eadem Vita - Vci ipse Priisnius s repeto Parthe.

notimi verba pag r S. 3 m' 'U- pro te ibris Ductissimis fisisPEndisci se sis uti in m . NWmqVM iVter iegei Docti pimas non es Visgisem et juba, fiρ Vistinem venerari ut Dodisim i Ita ille, ejusque paralogismum Deile quisque sentiat. Nam ubinam quaeso sunt sanctissmi leges, Chris

liano Populo mandantes , ut credant Virginem sine labe suille conce piam Τ Conscius sibi est vel ipse Parthenotimus, nullam heic legem occurrere. Liberum est Catholicis e duabus opinionibus contrariis illam amplecti, quam magis piam ac Veritati propiorem at bitrentur. At, inquit, numquid inter leges sancti imas non est Virginom venerari ἐProcul dubio . Consequentiam nunc inser: Ergo credere ac tueri sententiam Scotisticam lex est Ecclesiae Catholicae. Quis non intelli-rat, quam claudo seu nullo pede argumentum procedat 8 Venerari Virginem lex profecto sanctissima est. At nulla lege jubentur Catholici eam quoque credere sine originali culpa conceptam . Nam & qui

contra sentiunt , Virginem venerantur , & cultui erga illam debito nulla ex parte desunt. Ad haec : quando Parthenotimi ratiocinatio vim habitura heic esset, Se lex universalis ab eo producta complecti deberet hunc etiam casum singularem vcnerandae VirginiS, eam credendo in Conceptione immaculatam : nonne is videt , non sibi tantum , sed omnibus Catholicis eligendam esse mortem pro tuenda eadem sententia , ne Venerationi erga Dei param desit P At istud ab omni veritate alienum est , neque id Parthenotimus ipse diffitetur . Ergo prima ejus ratio extra officinam rectae ratiocinationis fabricata est.

Addit ille eadem pagina I 8. Non Maror estper pie vovens, quia a Pentitur Immaculatae Beata Virginis Conceprioni , nec pro ejusdem directa Certitudine , quae nondum est de Fide, morrem oppeterer, sed pro defensione Sanctitatis Marianae , quae Virtutem Religionis sapit e Crhic illa VeriIas, pro qua moreretur . Alterum paralogismum habemus. En ejus argumentatio. Defendere Sanctitatem Mariae spectat sine dubitatione ad Virtutem Religionis Γ & qui Sand fitatem Mariae suo sanguine testatur , refle facit , dc Martyr certissime fuerit. Atqui tueri suo Sanguine sententiam faVentem Immunitati Marianae, idem estae tueri Sanelitatem Mariae. Ergo hanc sententiam suo Sanguine pro ..pugnans, recte facit , atque inter Martyres numerabitur. Haec , pu to, Thelogi Siculi mens & argumentatio, neque alia esse potest . Et sane si syllogismus veritate nititur , longe Majus Bonum est pro

46쪽

Caput cuintum. 3 s

pugnare Sanctitatem Virginis, quam parcere Vitae nostrae. Verum 1alutate omnino laborat Minor. Ecquando enim Catholica Ecclesia sensit , pendere Sanctitatem Mariae ex illius exemptione ab Originali peccato P Sancta & Sanctissima semper fuit , est, & erit supra omnes mulieres, supra omnes Sanctos, & Angelos, Beatissima parens Salvatoris nostri, sive fuerit, sive non fuerit concepta sine origina. ii peccato. Tot quoque in coelis cum Christo regnantes ut Sanctos colimus, quorum Sane itati nihil detraxit, aut detrahit, incurrisse culpam primi parentis. Neque sine temeritate dices , derogari Sanctitati Virginis ab iis, qui contrariae sententiae de illius Conceptione

adhinent. Nam & isti nemini concedunt in fovenda ac promovenda veneratione erga Reginam Sanctorum; eosque non Apostolica tantum Sedes , sed & Ecclesia universa ut pios & orthodoxos Catholicos habet , amat, atque honorat o secus a Stura, si Mariae Sanctitati eontraria illa opinione aliqua ex parte officeretur. Accedit, quod si Deiparae Sanctitas cum Scoti stica sententia connexa reapse soret, uti opinari videtur Theologus noller, inde rursus consequeretur, non Parthenotimo tantum, sed & Catholicis omnibus dandam esse Vitam pro tuenda eadem sententia Scotistica , quippe jubemur cuncti Sanctitatem praecelsar Genitricis Dei capite etiam nostro tueri. Quis autem hoc umquam somniavitὶ Sophismate igitur laborat altera haec etiam argumenistatio Siculi Scriptoris; immo si intime expendatur, in gravem injuriisam vergit Apostolicae Sedis, perinde quasi non satis ei curae sit de Virginis honore, ejusque Sanctitatem minui, aut laedi sinata tot Catholicis, qui Thomisticam sententiam Scotisticae praeferunt in ejusmodi

Quaestione . Plura non addo I infra enim haec eadem consideratio, recurret.

Tertio Parthenotimus idem pag. I 8. nobis edicit, mortem oppetere pro tutela sententiae a se propugnatae , non aliud esse , quam mori pro Pietate , quae certo ines actui opinativo , ut se mori uros sponden3 pie voventes pro Immaculata Conceptione. Verum & hei clatet ingens aequivocatio , quam necessaria distinctio prodeti Non enim idem est Pietas, quae inest Dogmati Fidei, &ainu Intellectus, credentis illud certum de Fide I ac Pietas, quae inest objecto tantum Probabili & actui opinativo de e illa probabili . Prima est

Pieἔas inirinseca, absoluta , & quae connexa ita est cum objecto, ut istud numquam possit esse non Pium, i& actus credentis non Pius Altera vero Pietas opinatiυa est,& quodammodo conditionata, sive extrinseca, dc quae cum objecto ita conjungitur, ut separari ac tot'li etiam possit . Vim enim suam sive firmam , sive infirmam re Lipit praedicatum Pieνatis a Veritate , quae aut certa , aut incerta

47쪽

; 5 De Supersitione Vitanda,

inest rebus sacris sive motivis assirmandi sive negandi aliquid de ligrebus. Numquam non Pium erit credere, Μariam fuisse semper Vir. ginem, Μariam fuisse Matrem Dei, quia id Verum semper fuit, ne. que Falsum unquam id esse potest. At quae in opinione adhuc versaniatur, saepe quidem Pio credere possumus, & Vere Pia sunt non ratio. ne certae ac stabilis Veritatis, sed unius tantum Probabilitatis, quae sane potest Veritatem complecti, exempta tamen non est a formidine Falsi tat is . Postremi hujus generis est sententia de Immaculata Virginis Conceptione, quae certe Pia est, sed conclusa intra limites Proba. bilitatis, hoc est innixa motivis Veritatis probabilibus, non ita comsequenter firmis ac evidentibus, ut omnis formido absit, ne aliquando possit apparere non Vera, atque adeo non Pia. Quod accideret ,

si forte Apostolica Sedes, quae judicium de hac re hactenus suspendit,

sibique reservavit, contrariam sententiam cum divinis Scripturis ac Traditione concordi Patrum aliquando consentientem inveniens, eam inter Dogmata Fidei referret. Proinde recte quidem Piam appellamus Scotisticam de Conceptione sententiam; minime tamen Pietas haec aequiparanda est PisIari, quae inhaeret objectis ad Fidem spectan. tibus, atque intrinse ea Veritate nixis I & praesertim quum nemo Fidelium vetetur Piam quoque credere oppositam sententiam, immo diserte sub anathematis poena illam prohibeamur appellare Impiam si ve Haereticam. Adde, nos animadvertisse , dari opera quaedam Intrinsece etiam Sc non opinative Pia, non tanti tamen momenti, ut pro iis faciendis morti Uitam nostram exponere liceat. Quanto ergo minus licebit pro Pietate Opinatiυa λNam Pietas ista opinione innixa, Probabilibus quidem fulcitur motivis, & lassicientibus, ut Pium nos facere opus credamus, ei semen tiae adhaerendo. At neutiquam immutabili Certitudine constat, quum Certum non sit objectum, in quod illa fertur. Proinde non arbitretur Parthenotimus, se per hanc rimam evadere posse; hoc est non putet, sub specioso nomine moriendi pro Pietare, Sanguinarium a se posse Votum honestari. Ita moriens, adhuc pro Opinione quidam Pia, sed semper pro Opinione Vitam profunderet . Interea animadvertant velim Parthenotimi clientes, jam consessum fuisse illorum Μagistrum, non licere Sanguine asserere sententiam Scotisticam ν-- quam Veram O' Cerram e Nam & ipse agnoscit, nondum illam excensisse e finibus humanarum opinionum, atque errori propterea Obno xiam esse posse, quando consentit, haberi de ea posse actum dumtaxat opinativum. Animadvertant etiam, quo effugio ille declinandam curaverit sui Voti censuram, contendendo videlicet, voveri Sanguinem non pro Herirate ac Cerςisudine ipsius Sententiae, sed pro Pietate,

48쪽

Caput Sextum . I si inos Actui opinativo : quod tamen discipuli eius ignotum plane

sibi fatebuntur , ut puto, quum formulae voventium rotundis verbis exprimant tutelam non Pieratis, sed Veritaris, quae inesse certo creditur eidem sententiae. Haec signa labantis caussae quis neget ρ Et praeci. pue quum ipsa Pietas hujus sententiae opinativa sit, neque ejus vigoris, ut pro ea tuenda fas sit commutare Bonum Certissimum humanae Vitae. Quod stuporem augeat , Verba tantum dare Theologus nostex videtur, quandoquidem veluti oblitus actus sui opinativi , alibi eon. tendit, nobis persuasum esse posse, Scotisticam sententiam Certam esse , idque a Voti Sanguinarii sectatoribus necesse esse ut credatur , si mortem sine Peccato, offerente se occasione, tolerare Velint. Accedit, quod ipse ex aliorum opinione alio in loco insinuat, posse etiam divina Fide credi Certam ejusmodi sententiam. Quare duas ego Conclusiones hanc in rem praemittendas censui.

CAPUT VI.

Minime immunis a erimine, qui vitam daret pro tuenda sen

tentia Scotifica, ac s Fidei Dogma foret. Casrensii oe

squii in hanc rem auctoritas. Temere quoque agat , qui

pro ejus tutela, quando nihil aliud fit nis opinio, in mor

tem incurrere velit. ΡRimo igitur statuo e Temere quoque acturum , s graviter pecca. rurum , qui Mortem vellet subire pro ruenda sententia de mmvnitate Mariana, ac si ea esseι Fidei Dogma. Non heic multum immorabor; nam vel me tacente quisquis Christianae eruditionis rudi. menta hausit, probe etiam novit, numquam spectasse , neque spectare ad Dogmata Fide supranaturali credenda sententiam eamdem. Proinde fallaci motivo , fallaci persuasione ductus , imprudenter Vitam proiiceret , qui eam ob caussam sive fiduciam ultro in agone periret . Nostrum non est , Articulos Fidei , & Dogmata Ecclesiae procudere ; sed quidem id munus est Ecclesiae , quae falli non potest. Et quoniam nemo ignorare potest , aut de bet , in censum Dogmatum Fidei sententiam hanc post tantas ac tot disputationes numquam fuisse invectam , intolerandae propterea temeritatis ac superbiae , & consequenter Peccati reus esset , qui eam perVicaciter esse vellet , qualis non est , suumque judicium Praeferret Prudentiae ac Scientiae summorum Pontificum . & Ecclesiae . Graviori etiam censura tantam audaciam perculerunt cete

49쪽

,8 De Supersitione Vitanda,

bres duo inter Theologos viri , atque ambo nihilominus Scotistier

sententiae propugnatores . Horum Verba referre non inutile erit ad

praesentem quaestionem; eaque ipsiis Auctorum verbis accipere Lectorem non tardebit . Primus est Alphonius de Castro Ordinis Minoarum , qui anno Is T. suum Librum de j a punitiove Haereticorum scripsit, & Carolo V. Imperatori dicavit. Quaerit ille Lib. I. Cap. VIII. An iIIo si dicendus merericur , qui alicujus bominis opinionem tams, miseν tener er docet , ae s esse3 articulus Fidei a π ita proil ius opinionis defensone es inri pararus , sicuν faceret pro illis ,

quae ad Fidem pertinere noscuntur. En quae sit illius sententia . Ego quidem non dubitarem , ratem dicere Haereticum , propterea quod ille talis errat in Fide , o Pertinacirer . Omnis autem, qui possus epium Baptismum Partinaciter circa Fidem errar , concordi omnium redie δε- pientium sentenιia censeιur Har erisus . - , quod se talis erriret in Fide, quia forte aliquis dubitabit, dubitationis catissem tollam testimonio augustini , qui Errorem desulens in Enchiridio ad La urentiatim Cap. XVII. se ais et se Nibii aliud es errare , quam Verum, , purare, quod Falsum est y Falsumque quod Verum es : vel Certum se habere pro Inceuo, Incerrumque pro Certo, sive Falsum si , sue

Verum . , , Haec ille . Ue, qui alicujus opinionem purat esse Carbolicam Fidem, o ram firmo animo illam opinionem ac Fidem Catholiacam ruetur , Incerra renet pro Certis . Ergo juxta Augusini sententiam errat . Praeterea se sic sentiens, eo ipso Ecclesiis Catholicae comtumeliam facis , O illam in Fide errare pura ; quia illa , quae Iuxtasius sententiam Iun3 Cerri mo, Ecclesia renet pro Incertis. Errapego judicio sius Ecclesa : quia, ον Augustinus dixit, errare es, Cerinium habere pro Incerto. Haec aurem de Ecclesia, quae divino semper illoratur spiri u , qui uis putaveris , Haereticus ab omnibus Catholiacis censebitur: mriso ui ur ille dice ur Haereticus , qui alicujus fomianis opinionem tam obsinato os mo , ac Fidem Catholicam tuetur. Ita

de Castro . At si quis sorte minus intelligat , quid sit opinio

hominis , dubitetque , an veniat sub ejusmodi appellatione comprehendenda opinio de Immaculata Virginis Conceptione , rursus idem Theologus loquatur . Is enim veluti futurorum praescius , hQmines nondum natos praesensisse 'idetur , qui pro eadem opinione Sanguinem se daturos voverent , eosque propterea his aliis verbis , seu telis, mature deterruit in autem sita ille in clarius Mendamur exemplo , aliquod ob oculos proponere decrevi . Ecclesia nihil de Coninceptione Deiparae Virginis hactenus definivit, an fueris cum Peccato Originali , aut sine iis , covcepra ; sed libere cuique dimittit, ux , quam Noluerit de hac re, reneat Opinionem. Sis enim de nivis Statur

50쪽

caput Tertium. 3 9

Pontifex lujus nominis suarius in Extravetonii , qua incipia Grave nimis: quam Decretalem Extravetantem Concilium Tridentinum S A. m. consermavit. Si quis sante hac Ecclesiae defuiιione, aliartiiram Opinionem tam firmo animo rueretur, 3 iam puἔareι esse Fidem Catho. ιicam, admonitus de bac re , νn nihilominus sententia rampeninaciter perseverer, υν o Ala fέ μ'r em Subire Paratus rite tali,

AB UE ULLA DUBITATIONE erit censendus H ERETICUS byuia Ecclesi desnitioni sc parere refugis, uν illam errare pertinacis εν

credat, quae Uiui judicio sunt Certa , illa s id est Ecclesia

Commentario meo non indigent tam perspicua Alphonsi de Castrove iba. Iis adtexo nunc quae hanc in rem scripsit gravissimus alter Theologus e Societate Jesu, quem indicasse, laudasse est . Nimirum Gabriel Ua uex in g. p. S. Thomae Qtiaest. 27. Artic. 2. Disput. II 7. Cap. Iq. eamdem Cassiii sententiam sub compendio sibi proponit , post pertractatam summa cum moderatione Quaestione in de Virginis Conceptione, atque in haec verba loquitur e Mihi MAXIME pro. latur Ienten ta AIphons . Quis enim neget , eum errare contra Fidem manifese , qui .rmar , a Deo esse Revelatum , oe' divina Fide credendum , quod Iudicat Ecclesia , nondum susscienter declaratum ef, se , ut ramquam Revelarum ad Fidem Catholicam pertinere po*i P Certe Ecelesta non desnivit in praesenti Controvorsa, sidest de Concepti ne Dei parae) Revelatum esse a Deo, aut de Fide esse , quod neutra parr sr a Deo ullo modo Revelata, aut quod urraque Incerya ser, noque divinae Revelationi subof posset, ut aliquando definiri quea3 . Sed judicaυis , nondum esse fuscienrer declaratum per Ecclestam ,

ων ramquam Dogma Fidei a Deo vere Reυelatum a Fidelibus credatur . Ad Ecclesam autem , tamquam ad infallibilem Regulam Ver νβιis perrinex, tivum ab altero secernere, hoc es erodendum divina Fide , an non credendum divina Fide. Ae proinde qui dicit, aliquid esse credendum diυina Fide , quod Ecclesia dUnit nondum esse τε edendum hac Fide, contra Regulam Veritatis Fidei n serari opinatur ac proinde si scienter ita opinetur, HAERETICUS EST. Quum autem Ecclesia desnit, nondum Diis explicatum sie aliquid , tir creditur divina Fide, Revelationem habet a Deo. Nanr Deus per Ecclesam utroque modo nobis revelar Veritatem, nempe id, quod I scienter jectar

sum es, desnitum, ut credatur , id, quod nondum fuscienter declarorum, desultum est, ut tamquam Dogma Fidei a Fidelibus habearur e sed libere de illo opinari licet. Castrensis, & Ua uti sententiam probat etiam contra Suarium Theophilus Raynaudus in Di- ptychis Marianis.

SEARCH

MENU NAVIGATION