Antonii Lampridii De superstitione vitanda, sive Censura voti sanguinarii in honorem immaculatae conceptionis deiparae emissi, a Lamindo Pritanio antea opugnati, atque a Candido Parthenothimo theologo Siculo incassum vindicati ..

발행: 1742년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ro Tla supersitisne Vitanda ,

re antequam Siculus Theologus obtenderet Voto suo venerandum Pis talis nomen, dispiciendum ei fuit, num inter Anomalias Pietatis numerandum quoque ejusmodi Votum foret. At, inquit ille , Pritanius ipse cum reliquis Catholicis , quin sententia de Immaculata Conce. ptione Virginis, sam me pia sit , non negat , immo diserte fatetur . Qui ergo mortem oppetat pro illa tuenda , Sanguinem prudenter ac legitime dabit, quippe dabit pro caussa pia; atque adeo pro Pietate, quae procul dubio Virtus est, occumbet . Haec illius argumentatio , splendidis terminis, Sc eo aspectu veritatis concepta , ut mirum non

sit, si in illa conquiescat is Scriptor, dc postquam illudi ab ea se passus est, illusione in forte eamdem in alios quoque parum attentos trans fuderit . Uerum quanta lateat in ejus argumentatione aequivocatio Scsalsitas, meum erit aperire, Sc suo loco prodere, quid Pietas in sententiis significet, Sc quam inani effugio Parthenotimus declinare cenissuram sui Voti contendat. Statuamus interea Quaestionem , quae revera ipsum contra me ad arma excitavit.' Nempe , An liceaι homini Christiano vovere se daturum Sanguinem 'Iam pro ruenda Sententia Scotissica de Conceptione . Alfirmat Parthenotimus , Pritanius negat. Quae rationes Pritanium ad negandum impellant, nunc Iudicibus aequis perpendendas offero. Atque ante omnia statuendum est, eam esse mentem VoVentium mortem pro tutela sententiae hujus , scilicet se ita credere Veram ac Certam eamdem sententiam , ut prompti sint

ad eam suo Sanguine testandam . Germanum hoc 3c verum est Uoti illius objectum , non vero sententiam hujusmodi tantummodo effePiam ipse voventium formulae evincunt. Supra vidimus Vota ab Equitibus Calat ravae, Jc sancti Jacobi concepta, atque ab ipso Parthenotimo adducta, videlicet de Certissma Veritate ruenda I Defendendi hanc Veritatem. Neque alia mens est reliquis voventibus , se illam sententiam numquam dimissuros , dc semper defensuros , quamquam sine Sanguinis mentione : nam Sc isti ad illud Votum seruntur, persuasione dudii, se propugnaturos Veritatem, quam inesse ei sententiae credunt, sive eam putent Certam, sive Probabilem tantummodo ac Piam:

quod faciunt quicumque circumspecto judicio in Veritatis inquisitione

procedunt. Quantum vero a Catholicae doctrinae luce atque ab Ecclesiae mente ejusmodi Uotum Sanguinarium absit, luculentius perspiciemus, si aliqua prius praemittantur. Primo igitur saluo , maximum bonorum temporalium omnium esse Vitam naturalem hominis, sive maximum appetibilium inter bona corporalia I 3c contra omnium terribilissimum inter mala temporalia esse Mortem naturalem . Proinde Vita nostra pretiosior est quam honor Sc fama, Sc res exteriores , uti clocet Sancius Thomas 2. 2.

Quaest.

32쪽

' . Tertium.

- Art. 3. Secundo, Vitam nobis adimere semper gravissi intim ecmen est, semper Malum g adimere Vero aliis, regulariter crimen, idque gravissimum . Homicidium quippe a Deo atque Natu

ba vetitum eli, primumque locum tenet inter Peccata in proximum eo mamissa . Tertio , a legibus ipsius Naturae ac Dei homo jubetur non solum sibi manus numquam inferre ad mortem sibi consciscendam , sed etiam caute servare propriam Vitam, neque eam scienter peri. culis exponere, neque arbitrio suo aliis tollendam offerre. Postrema, hujus conclusionis ratio manifesta est, nam , ut ait idem Angelieus Magister a. a. Quaest. 54. Art. V. Vi o G quoddam donum dioisisti,

bonum attributum , ct ejus potestori subjectum, qui occidit, ο ὐiυὸ re Deli. Et ideo qui se ipsum Gio privat, is Deum peccat i scis qui alienum servum interscis, pecca is domiΠ m , cvus es servus ;Cr secat peccat ille , qui usurpat sibi Iudicium de re sebi non commissa . Ad solum enim Deum periiser judicium Moriis oe Vitae. Ηa e

ille de interimente semetipsum , sed ratione , quae etiam militat contra subeuntes arbitratu suo necem ab aliis, immo & exponentes se sine justa caussa periculo evidenti necis. Donum enim grande si . hi a Deo collatum custodire debent , neque illud sine injuria veri

Domini , id est Dei , in manifestum discrimen , aut in mortem

. certam adducere possunt . Quippe contra Virtutem Iustitiae peccant;

: peccant & in Virtutem Caritatis , qua quilibet se ipsum diligere debet . Quid enim differt ab interimente se suis manibus , . eligens mortem ab alienis sine necessitate, sine legitima caussat Quid, qui se ultro in flumen aut in incendium praecipitat , ab eo differt, qui ab alio praecipitari se uult δc curat ρ Illud est se physice , ac immediate necare , hoc se necare moraliter & mediate. Quarto, quum o tamen praeceptum custodiendar Uitae assirmativum sit, legitimae caussae occurrere polsunt, cur interdum liceat non servare Vitam , immo & Mortem eligere ab aliis intentatam sit opus . Hasces leges doctrina Ecclesiae suppeditare debet. Sunt autem hujusmodi. Si agi.tur de cavendo Malo Certo, quod in comparatione Mortis corpora. lis longe majus sit,' tunc non solum licet, sed necesse est Vitae praesentis jacturam subire . Quare quum peccare in Deum , ejusque in nos iram provocare , sit omnium Malorum maximum : potius offerre caput securibus jubemur , quam Vitam servare, si servanda est cum aperta Dei offetasione. Veniat impius mortem nobis comminando , nisi Catholicam Fidem, aut unum ex ejus articulis .ejuremus , nisi Idolis sacrificemus, aut falsum testimonium dicamus , aut alia pa tremus , quae Lege Dei certa prohibentur : Minime obtempe

Fandum est o sortiter Vita est danda . Mandat quippe Dominus ,

33쪽

α, De Supersitione Vitanda, - .

Μatthaei X. vers. 28. ut nolimus timere eor, qui occidun3 Corpus , A. nimam autem non possunt occidere ἱ sed potius timeamus eum , quι potisos Cy Animam o Corpus perdere in gehennam . Sunt etiam quaedam

gravissimae & sanctissimae leges Ecclesiae , pro quibus servandis Uitae

minime parcendum est : qualis est obligatio non revelandi Conses.sionem Sacramentalem , aliaeque Leges, pro quarum tutela gloriosam mortem oppetiere Sanctus Thomas Cantuariensis , Sanctus Iohannes Nepomucenus, & alii. Constat enim, Ecclesiae mentem esse , ut harum gravissimarum legum custodia, quoties necessitas exigat , amori vitae nostrae anteponatur. Certissimae sunt nobis ac notissimae hujusmodi leges I etiam cum Vitae periculo sunt observanda . Ad haec dantur

Opera quaedam Virtutis, spectantia ad Religionem , aut ad Caritatem erga proximum, ad quae etsi divina aut Ecclesiastica lex Chrissianum minime obliget, certum tamen est e doctrina Ecclesiae, haec adeo placere Altissimo, ut liceat pro iis exponere se se periculo Μο tis, immo ipsam mortem subire, aeternamque a Deo mercedem inis de sperare; aut saltem ejus sunt generis opera ista , ut ex consensa

Theologorum mors aeterna prudenter eadem facientem nequaquam

maneat. Exempli caussa eligere potius mortem ab impio inferendam, pro Virginitate amore Dei servanda; aut mortis discrimini sese exponere, Caritate impellente pro juvandis peste infectis, pro praedicanda Fide Christi inter Infideles, aliaque id genus. Universi autem

conatus Parthenotimi eo collineant, ut ad hanc ipsam regulam deducatur Votum Sanguinarium, & sub ejus umbra defendatur . Is quidem fatetur, sententiam de Immunitate Μariana non esse de Fide , ac propterea neminem ad eam Sanguine propugnandam adigi e quum tamen opus Virtutis, Pietatis , Carisatis , Honestatis sit eam tueri , propterea contendit, licere in ejus defensione Vitam quoque impendere, atque ob egregium hoc facinus praemium esse sperandum in coelis. At quantopere haec Opinio a Ueritate atque a Doctrina Ecclesiae abhorreat, an ostendere nunc possim , sensim Lectores , nullo partium studio corrupti, judicabunt. Ad hoc enim ut Vita nostra objici perieulis gravibus ultro ac licite possit, eoque magis , ut certae morti destinetur in casibus , in quibus neque ab ulla Divina , neque ab Ecclesiastica lege id faeere jubemur e necesse est, ut legitima ratio id faciendum suadeat,&Prudentiae leges in re tanta exactissime observentur. Scilicet Bonum , quod effusione Sanguinis & Vitae quaerimus, futurum est Bonum Ceseram ac majus ipsa nostia temporali Vita . Prudentia quippe Virtus est, quam ducem & comitem ceterae Virtutes habere debent , ejusque lumine cuncta sapiutis Christiani opera regenda sunt . Hanc

34쪽

Caput Πνttam Prudentiam Deus ipsa nobis praescribit, & Ecclesia summopere eustodiendam jubet. Christo Domino praecipiente curandum est , ut simus Prudentes sicu3 serpentes; & Apostolus ad Roman. XVI. vers. Ist. ait : Volo vos Iapientes esse in bono, o se licra in malo . Et quid , quaeso, Consilia, opera, opinionesque hominum erunt, si sine Pru

dentia ineantur. quae ab Augustino definitur ave endarum νerum miransarum Icientia , re Virtus , quo diguoscimus inter Bontim mlum λ Si ergo dat homo Vitam suam corporalem pro consequendo Bono Certo, simulque Praestantiore z tunc prudenter agit , legiti. mamque caussam habet incurrendae Mortis, quum Prudentis sit eom mutare, si velit, minus Bonum cum majori, dum utrumque sit ceriatum. Contra ubi Vitae nostrae conservatio majus Bonum sit , quam

alterum, quod quaerimus il aut Incertum sit ipsum Bonum, quod quaerimus; tunc Sapientiae ac Prudentiae legibus injurius est , ac seipsum inconsulte laedit , immo aperte Deo displicet ac peccat , qui

Certo Bono, hoc est Vitae, renuntiat , pro Incerto Bono I aut minus, inferiusve Bonum eligit , dimisso majori. Ad hoste Canones componere se debet cura Uitae nostrae , simulque Pietas , quae nisi legibus istis regatur, in vitium & ipsa degenerabit; atque evadet, uti supra innuimus, Pietas imprudens ac temerarias interdum quoque a Superstitione ac Fanaticismo non aberit . Ad haec PruJen. tiae munus atque obligatio est , non tantum eligere Bonum Ceditum, atque comparatione Μajus, sed etiam circumspicere circum. santias agendi, hoc est Tempus, Locum, Μodum &c. Fieri enim potest, ut ratione ejusmodi circumstantiarum Bonum illud aut dest.

nat esse Certum, aut non retineat majoris pretii praerogativam, quae primo occurrerat. Utique Pium opus est Orationi insistere, atque in

saeris Templis incruento Sacrificio devote interesse . Nemo neget , quin hoc sit Certum Bonum, & Μajus quam secularibus negotiis operam dare. Uerum ubi agatur de viro, qui labore manuum suarum alimenta filiis praestare debet,' aut de femina , cui onus custodiendi parvulos filios, aut nubiles filias , incumbit I aut de Μagistratu , cujus est Populo solicite ac indesinenter ministrare justitiam : si tempus immoderate in Templo sive in Oratione impendent , Pium erit

quidem illorum opus, sed simul imprudens, & culpabilis dicenda erit eorum Pietas . Ratione nimirum circumstantiarum Certum ac

Najus Bonum, quost est ad illos , erit quaerere victum liberis, curamque habere diligentiorem familiae aut muneris sui , quam piis illis occupationibus tantum temporis dare. Illud, non istud, exigit ab iis Deus; ac propterea Pietatis nomine ii frustra methodum suam exocusarent.

35쪽

De Superstilane ritanda,

strit heic Parthenotimus exempla , quibus ostendat, non so.

e sed laudabile esse mortem oppetere pro V1rtute, pro

pterea provocaret : nemo set ς' ikRN Vμμ' e . seeu tem ae gelum sine prudenti R in xll 'RyxqR 'P. . . ,αο.do , quoties Christianus mallet 'itam dare , ut Virginitam re Dei servaret, ejusque custodiam Μatrimonio, ne dicam to nicationi, anteponeret, l/ψdghyi' 'p .mo e Dei procedens , Prudentiae exerceret. Virginyxδxx. R ' ,' stantius Bonum est testante Apostolo , & ς Πςin Π V P o illo conse

logos sit de hujusmodi casu disputatio . .

36쪽

Caput Tertium. as

tur Carthusianus, censeatque Medicus, eum moriturum, nisi carnibus

vescatur , prudentissime religiosus Vir faciet , si abstinere ab iis pergat , dummodo alii adsint cibi , quibus pasci possit . Falsum

quippe est , homini mortem ObVenturam , nisi carnibus uescatur quum tanta non sit Virtus solis v rnibus, ut aegrotantem a morte eximere possint, quando , ut suppono, d Vix in sustentandam alii cibi prae. ter carnes tune non desint. Deinde si tuendum prius est, sine apud Carthusianos abstinentia a carnibus Votum ab Apostolica Sede phoba. tum , an religiosa tantum Consuetudo ,' quae inspectio diveisitatem sententiae secum feret . Verum sub alio aspectu casus hic est ekhi.

hendus .

Et praestat imprimis audire Thomam Τamburinum Siculum Soe. Jesu, ita scribentem Lib. VI. Explicat. Decalog. Cap. II. q. I. ubi Homicidium sui damnat . Neque , ait , opponas , Carrbulianos, vel in periculo mortis laudabilirer , sive ex Voto , sive ex pia Consuetudinea carnibus abstinentes . Da Fagund. Lib. V. in Decalogum Cap. XL num. I9. cir et O. citans Surum, aliosque. Mor. pari. IL Cap. III. quaes . 13. Ο I4. Ne fos , inquam , ovouas . Nam pari modo .rmo cum

Thoma Sanchen in Consi. Lib. V. Cap. I. Dub. 34. cui addi potest Filii cujus Tractat. XXIX. Cap. V. in Decalogum ) eor debere in

periculo morais carnes comedere , si alius aptus cibus ab sir , ur si efsent in deserro , ubi nonnis carnes haberi ex venatione possent Sce. Scio , Ioannem Saneboet: Disi. 3. num. T. Gemon. Trad . de tem. por. Carisus. Probabiliter sen ire , eria ι nulli alii fin/ cibi, atque adeo in nece rate extrema , posse , immo π reneri suum Vorum si tamen Votum est , ut sentis Lessus Lib. IV. Cap. 3. D. 2. n. I 2. Nam

si sit mera regula , ut putat Gerson. loco citato , om. Ioc. cit. num. Σ. cerrum es non teneri ) a carnibus abstinendo custodire o quia sepe licitum es ob I iam caussam s ut esset heic ob conseνυandam reli. giosam disciplinam , publicumque bonum ac seivorem D.e Religionis) non conservare viram e quod non es occidere Ie Huni ) direcite vel india recte. Verum prior sententia mihi magis placet. Adde & Cardinalis Bellarmini votum , qui Lib. II. Cap. XXXII. de Monachis haec ha.

bet . Dices , s Iejunii lex, aut Vorum, corporis valetudini vehemem rer noceat, potes, ac deber non fervari e cur igitur non idem dicatur de M o Continentiae P Respondeo non esse eamdem raιionem Jejunii O' Comtinentiae e nam cibus ordinatur per se ad salutem individui ; idcirco illo non vii, cum necesse es ad saturem conservandam , Virium es , non Virtus, proinde nec Voti materia. Et Lessius Lib. IV. Cap. III. Dubit. 2. testatur , a multis Doctoribus censeri δευalidum Cr Illicisum Overe, se nullo evenis , etiams mors impenderer , carneι esurum . D . Ui.

37쪽

1 6 De Superstitione Vitis aeu ,

Videat ergo Pathenolimve, rem certam nobis propinet , dum licere putat Carthiisiano , Vel in casu certi & extremi periculi vitae , abstinere a carnibus . Quod plus est , Gersonius ipse, qui in calce opusculi De non esu carnium apud Caribuhe', TOm. II. Oper. pag. 17. inclinare videtur in sententiam m ti Vam , in Libello tamen Regular. Moral. Tom. III. Pag. 9 diserte scribit. Votum Cispis Θου se 'de nnis esu Ornium 3 Vo Vm ivsver oliorum Religiosertim de moliti obse ouilonibus duiis, alias licitis Γ Votum denique particularitim peris

fisu,tim de terris cibis non edeo is in ernum , in ceriis c bus nee piatis extremue , Probabili er, si Vota sic reverentur , imminentis , DEBENT IMMUTARI. Non enim licet alium contra Dei Praeceia pium occidere I quanto minus se ipsum P Secludimus tamen in omnibus scandalum pusillorum . Immo Audior idem in praelatidato ipso Opusculo De non esu, Conclusionem secundam ita e fibrmat, ut licere neget Carthusiano in extrema cibi necessitate posito , a carnibus abili. nere , si nihil aliud sibi offeratur ad Vescendum, quam carnes. Quare in hanc ille sententiam concesserit, reseri e juvat, Lectoresque rogo , ut attente hoc animadvertant . Si diceret aliquis ita is subdit ) quod potius eligere habebiι mori fame; dicere ' eumdem oportebit ex conjequenti , quod in Ie ipsum manus invictet, oe' Dimet exit occisor I 9uxta illud vulgatum Austusini : Pasce fame morientem , Sν non pavisi , occidisi . Nec ad te minus , quam ad alios PraecePIum hoc

exrenditur . Praererea Consue/υdo atir Consit titio genet alis Ecclesi de non comedendo carnes in die Veneris , non obliga ex ad sui osservationem in casibus prioribus extremae necessiaris I immo nec excularer alia

quem ab homicidio , qui quum posset salvare vitam per esum carnium , se , vel alium mori spontanee permittere obstinendo e secludendo tamen semper casum grandis scandali in Fide, de quo dicetur postea. Porro de Voris idem est argumentum. Ol autem fundameiarum radicate praefatae rationis in hoc, quoniam a Lege Divina nulla Lex aut obligatio pure humana potes absolvere , aut excipere , vel instituere , quod non observerur . Sed hic es Lex Divina, Non occiddes , Deuteron. XX. 13. aqua L ge nou legitur per aliquod aliud divinum ius facta excepinio , ita ut pro observatione Constitutionis aut Consuetudinis pure humanae Dpervenien-ris , eam transgredi licerer , CT D m ori sinere fas esset . Alia addit Gersonius , apud eum legenda, quae praetereo, quum haec satis snt ad

infirmandam eorum opinionem , qui contrarium sentiunt. Atque haec diligenter adnotanda , utpote magni ponderis ad controversam dirimendam, quae inter Parthenotimuin & me agitur. Eo in loco Gersonius objedtionem sibi opponit, nec solvit; curabo ego pro viribus infra, ut ei saciam satis.

38쪽

Quarto addit Parilaenotimus pag. 8 I. Captus a Barbaris Elpbetur Cantuariae Discopus noluir, appense ingenti Hiro , viIam redimere. Caesus a Barbaris est. Hinc Iuboria dubitutio , an Elphegus Mari=r esset. Mar rem non esse , conrendit Lai francus Cantuariensiis & ipse postea Archiepiscopus , & vir doctissimus in eo quidem nomine, quod imis moderatum Hirtim negassex. E contrario Mur rem eam ob eanspam esse, tutius es Divus Anselmus , quia pro justitia Elphegus dictitiν Occubuisse : dtim , ne lairones diraret, Das de lubere noluit oves. Nec ullus comparuit Pritanius , qui Divi Anselmi ininionem stiperstrionis actu. faret . Nullus sane prodiit, neque prodibit Fritanius , qui Sancto Elphego Martyrii gloriam neget , aut Sancti Anselmi justae sententiae adversetur. Sed prodibit quidem contra Parthenotimum, undique conradentem laudanda & sane a exempla, ut opinionem stam minime laudandam incautis gratam efficiat. Accipe Ead meri verba in Uita Sancti Anselmi Lib. I. Ajebat Beatus Lansrancus , ab inimicis Dei Paganis factam Elphego potesarem se redimendi ; at immensam pro

hac abaeo pecuniam expeιise , quom quia nullo pacto poterax habere , nisi homines suos eorum pecunia spolia ex , . nonnullos forsitan invisae mendicitati subjugare , elegit vitam perdere, quam eam xali modo euisso ire. Tum Anselmus ita respondit. Polam est, quod is , qui ne leve quidem contra Deum peccatum admittat , mori non dubitat ; multo maxime mori non dubitaret , priusquam aliquo gravi peccaro Deum exa.cerbaret . Es reυera gravius peccatum videtur esse, Christum negare, quam quemlibet rei renum Dominum , pro redemptione vitae suae , homines uos per ablationem pecuniae illorum ad modicum gravare. Sed hoc, quod minus es, Elphegus nolair facere .' Multo igiIur minus Christum

negares , si ve na manus eum ad hoc morrem inrenIando confringeret.

Unde datur intelligi, miram pectus ejus justriam possedisse , quando

vitam suam maluir dare, quam spreta Caritare proximos tuos scandalizare . Nec immerito , Et reor , inter Martyres computatur , qui pro tanta justitia mortem sponte sustinuisse veraciser praedicatur. Addit Ead merus, causam necis Beati Elfeti non illam solam , sed aliam fuisse ista antiquiorem . Nam non ideo tantum quia Ie pecunia redimere noluit , sed etiam , quia Paganis persecutoribus suis , CAviralem Cantuariam , Ecclesiam Csrisi in ea sitam concreman-ribus , Civesque Ibos atroci morte necantibus, Christiana libertate ολ fiere , eosque a sua infidelitate convertere nisus es , ab eis captor, crudeli exanimatione es occisus . Et proselio haec potior caussa , immo germana, referendi inter veros Martyres Elphegi. Scd Consistamus in unica Sansit Anselmi ratiocinatione. Supponit ac praemittit, Elphegum Peccati reum fuisse futurum , si redemptionem suam

39쪽

tam gravi suorum hominum incommodo procurasset; neque Scandalum abfuturum, si tam caro emisset sui corporis liberationem . Hoc autem etsi non tam grave Peccatum fuisset, quam Christum negare, Peccatum tamen esse non desisset. Atqui Christianae Legis dogma est, mortem potius subeundam, quam Peccaro Vel le Vi in Deum consentire e Ergo

recte inserebat Anselmus , Elphegum sancte elegisse mortem , &pro ianis Iustitia sanctissime vitam sibi eripi passiim fuisse . Accedat

nunc Parthenotimus, & quaeso dicat, num Peccarum sit non credere immunem ab omni macula Conceptionem Mariae Θ Exploratum est , inquiet, ut puto , inter Catholicos, nullum heic Occurrere Peccatum . Immo si quisquam forte contenderet , locum hei C esse Peccato , sciat se anathemate constrictum , quo Romani pontifices percellunt quemcumque affirmantem , Heresis aut Peccari reos esse, qui Mariam

credunt cum Labe Originali conceptam . Frustra igitur hujusmodi exemplo Sanguinarium Votum, nimium ab eo diversum, cohonestari

posse confidit. Quinto, Parthenotimus pag. ait . Velit nolit Lamindur, cum

Theologis neceJe es consentiat , quod extra Fidei aleam licitum si sinere , se occidi , ni velit damnare Militem , qui ne a flatione diis Icedat , ab hostium manipulo perimatur . Ni velit chrisianum strenuumque pectus criminari , quod ur pese oblectis in serviar , ipsa contagio. ne necetur. Infra addit . Fidei perfussa lumine Christiana Thelogio paruiν , quod in carcerem , maxime Iustum , redeaν , qui furarit , se illuc rediturum , quamquam esset ibi occidendus. Quod est ad in. servientes amore Dei pestilentia insectis , immo quod est ad quoscumque alios , qui eadem Caritate dum , Proximo aut aegrotanti aut periclitanti opem ferunt , ut ei salutem Animae procurent , immo interdum & Corporis , uti in No com iis accidit. Dogma F, dei est , eis in tam laudabili Christianae Caritatis exercitio mori entibus ingens in Coelis paratum esse praemium. Rectissime quippe Μinus Bonum , id est corporalis Vita nostra impenditur , ut Proximo nostro inde Certum ac Majus Bonum obveniat. Quo tamen in ministerio summe pio Prudentia quoque est adhibenda I scilicet tam generosis Christianis Caritate serventibus , solicite dc quantum fieri potest , custodienda est propria vita ac salus , tum ut Caritati , quam quisque habere debet erga se ipsum, satisfiat , tum etiam ut reliquis indigentibus idem subsidium conferrri diutius possit. Ad Militem Vero quod attinet , eligentem in excubiis sibi demandatis mori , non ille tantum , sed & ceteri milites in bello regulariter se 'licite exponunt certo vitae discrimini , immo quoties occasio se

exhibet , se se exponere debent , sive ex pacto licite inito cum

40쪽

Caput marium . 29 Principe Iegitimo, sive quia id exigit conservatio Reipublicae , quae

Certum ac Praestantius Bonum est , quam Vita privati hominis . E. xemplum vero carcerem repetentis, in quem se rediturum juramento pollicitus fuerat, etiamsi ellet ibi Occidendus , ad regulam supra no. tatam reserendum est : nempe eligendam esse mortem , ne in Deum peccemus. Jusjurandum quippe juile interpostum fraudari sine injuria Dei in illo casu non potest. Publica fides praeterea humani commer cii Certissimum Bonum est, immo ejus pretii, ut anteponenda sit i l. lius conservatio conservationi Vitae . Quare non solum redire in carcerem tunc licet, sed Opus est ei, qui rediturum se juravit; ipsumque redire, & mortem tolerare, si ita ea sus serat , Virtutis opus eii appellandum. Atque hactenus exempla a Partheno timo adhibita , quihus honestari Votum Sanguinarium poste, ille sibi persuadebat . Uerum quam inani successu, jam partim intelleximus, & partim infra

intelligemus.

CAPUT IV.

Ut Vita prudenter detur, pro Bono Majori, ct aeque Certo

danda est. Exempla mortis imprudenter electie . Tenuitas pii operis consideranda, ne contra leges Prudentiae qui1.

quam in mortem incurrat.

REgulam posuimus, videlicet ad hoc ut Prudenter homo pretiosum

Uitae corporalis depositum sibi eripiendum aliis osterat , cum laude apud homines, & merito apud Deum, aut saltem sine Peccato, duo concurrere debere. Alteium, ut Bonum, quod per mortem Corporis appetimus, sive servatum volumus, sit aeque Certum atque ipsius Vitae nostrae conservatio . Alterum , ut sit Majus ac Praestantius Bonum , quam conservatio ejusdem Vitae. Si enim agitur de Bono dumtaxat pari, cujusmodi foret, Vitam suam dare, ne alter propria privetur, tunc disputationes multae incurrere possunt, quas delibare nihil in Praesentia refert. Eu hac autem Regula fluit conseqtienter altera: Videlicet, tunc Temere ac Imprudenter, id est sine laude ac merito immo non sine Pec Cato, e Xponi Uitam nostram certae neci, quoties Bonum per eam expetitum, sive servandum sit leve ac Minus . quam Bonum ipsiusVitar, aut non sit aeque Certum , atque eli ejusdem Vitae conservatio . Tanti enim ex institutione Naturae, atque ex ipsiuς Dei praecepto, facienda eii Uita nostra singens sa ne Bonum nobis a Deo commodatum) ut illam abjicere. nosque ultro mortem subire pro leviori ac Minori Bono, aut error non ierendus, aut crimen etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION