H. Grotii De imperio summarum potestatum circa sacra : commentarius postumus.

발행: 1652년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

16 I De Imperio Summarum factis istis circumstantias notant, ob quas id aliter fieri non potuerit, aut ita potissi-mlim debuit feri. Quin agendi quoque hunc modum extraordinarium esse, hoc est minus frequentem minusque solitum, libenter damus : sed, ut ante diximus, . agendi modus pro temporum personarumque ratione diversus non facit jus inovum; sed ex jure jam existente secundum prudentiae regulas exigi debet. Nec quisquam asserit sine causa omittendam Synodum, sed cur omittatur, causas in terdum esse posse. Causae autem hae adhaeς capita possunt referri r aut quia necessaria non est Synodus,aut quia apparet inutilem futuram. Ut intelligatur utrumque , constare debet , qui sint fines Synodi in Ecclesia publica mam de ea agimus.Non ideo convocari Synodum quod in ea pars sit Imperii , satis jam demonstratum arbitror. Finis ergo,ut Episcopus Wintoniensis r i trane. Gm. cte notat, hic est, ut ad veritatis ct pietatis

cone.

lica de divina lege in usum reVacanda consilium petit; & Ludovicus Pius Sy , nodo Ticinensi capitula mittit , super quibus consilio vult instrui, Ego & alte-

, ' Tum dicia μ is attonem Conc tium Principι praebeant,

hoc est , praebeant ipsi judicio directi vo ; sicut Carolomannus a Synodo Gal-

212쪽

Potestatum circa Sacra. 169rum addidi, ut per Synodum stabiliri, testataque seri possit consensio Ecclesiae. Nam & Apostolis ad definiendam de

Mosaicis caeremoniis controversiam nescscientia nec auctoritas seorsim defuit: sed ex re Ecclesiae visum est refelli eos, qui ,

passim spargebant, dissidere inter se Aphstolos, simulque nullos pios ita institui,

ut Verum & intelligerent recte & concorditer faterentur. Sic & Rex Recaredus cum Arianismo vellet purgare Hispaniam,non in hoc Synodum vocaVit,ut de Vera fide ipse instrueretur, sed orthod6Nam coissessionem a se conceptam Episcopis exhibuit. Addi insuper potest &

tertium hoc: In Ecclesia publica ut Presbyteria, ita & Synodos, praerer nativum Ius, habere adventitium quoddam ex lege humana. Ex quo jure de controVersiis cognoscunt, ut alii consessus aut conventus a Summa Potestate institui', ita ut eana cognitionem coactio sequatur. i omnium autem horum finium nullus est necessarius simpliciter: neque Syn dus simpliciter ad illos fines necessaria. Consilium non est necessarium iti his re bus, quae certo patent cuiquam lumine

natura aut supernaturali: Nam ut Aristo- teles recte dixit , Consili mos adhibemus ad GHc. 3. s.

ras magnas quoties nobis ipsi dissimis, quasi

213쪽

a o Imperio Summarum quasi qui soli id discernendum non suff

ciamus. Ideo ait Paulus , postquam re latus ipsi erat Christus , se cum came se sanguine rem non commumcise , neque Hierosolyma iisse ad Apostolos ante se νο- catos. F et extremae absurditatis , sin

quit Chi sostomus) eum qui a D E O

edoctus fuerat , cum hominibus commnnicare. Et Clemens Alexandrinus et quoniam ipsum verbum ad nos penit de Caelo, non est amplius eundum ad hominum doctria. ηam. Si quis DEUM esse, aut curare humana, aut Iudicium post hanc vitam eXercendum neget, si quis DEUM omnium peccatorum vere auctiorem statuat, siquis C II R I s Τ I Deitatem aut pera . ctam per CHRΙsT uΜ-ολαωMν ne es get, quis dubitet, quin homo tam profanus Imperio Summae Potestatis aut e pu

blico munerς aut e Republica ejici p ossit, etiam non multis in consilium adhibitis φNotabilis est Augustini sententia : Aut

vero congreotioης S nodi opus erat, ut Glerta pernicies. damnaretur φ quo nulla hausis aliquando nisi Synodi congregatione damnata si , cam potius rarissima inveniantur propter quas damnandas neces fas talis exstiterit φ Sic Episcopus Rom. Leo ad Theodosium Iuniorem 1cribit ue Cum evident esset Rei causa , , rationabilibus causis

214쪽

Potesatum circa Satra. I Iab indicenda Synodo fuisse abstinendum. Rui sus fieri potest ut Summa Potestas ex

Oecumenico coniensu aut Synodo priisdem habita, certitudinem tantam habeat, ut nova Synodo non sit opus,sicut Theodosio ad dijudicandam controversiam praelucebat Synodus Nicaena, ut ei opus non esset aliam Synodum convocare. Ergo nec ad consilium suffciens habendum Synodus absolute est necessaria. Ad consensum Fero Ecclesiae explorandum aut

constituendum quod attinet, interdum frustra de eo laboraretur , quippe ubi appareat in duas sententias icissam Ecclesiam , sequatis ferme & partibus & partium studiis , quod in Africa evenit Do

natistarum tempore. . Interdum & com

sensus cognosci potest absque Synodo puta si scripta exstent consentientia se me eorum omnium sit in suis Ecclesiis probati Doctores habentur. Adde jam posse & domi singulos scripto aut Voce quid sentiant profiteri , quod Augustinus suo tempore factiun memorat lau-: datque : Et qui ad veteres historias diligenter attenderit , facile reperiet saepius literarum communicatione , quam per Synodos res Ecclesiae fuisse transactas Atestatam Consensionem, quod a Bissono.

quoque Rainoldo de Magdeburgensibus

215쪽

I et De Lmperio Summarum observatum est. Fieri etiam potest,ut quae tractatur Causa, ita unius Ecclesiae sit peculiaris,ut aliarum contentum non requi rat. Tam grande cribit Cypriano clerus Romanus ) petitur consilium , quam lmte propagatum videtur esse malum. Τα-tium autem illud, ob quod haberi Synodos diximus , cum a Summa Potestate emanet , omnino ejusdem arbitrio subest:& quamquam' ordinatie praeteriri non solent consessus, infra Summam Potestatem positi, tamen si illi consessus aliqua de causa suspecti sunt, aut tes moram non ferat , permissum est Summae Potestati causam evocate. Constitutum ergost , non semper nec quavis de causa Synodos necessarias, quod Wittakerus aliique antehac seripto prodiderunt , &exemplo; docent suo Ecclesiae liberarum civitatum, quae Pitra Synodi opem satis se eommode sustentat. - Nec tantum non necessariae,sed & inutilός esse Synodi possunt , quales enim partes,tale totum quod ex partibus conflato Non repetam hic Veterem omnium fere. saeculorum querelam praecipuos morborum in Ecclesiam a Sacerdotibus

invectos ; Suffciat quod de suis temporibus dixit Nazianzenus , ubi praecipuas etiam refert causas Ecclesiasticorum φι

216쪽

Potesatum circa Sacra. 17 3λαρχίαν φιλονεικίαν , neque agit de Α-rianis dumtaxat Synodis, sed de omnibus. suorum temporum, praecipue quibus ipse interfuit; sequitur enim : Ideo memet sub duxi, o in quiete ac solicitudine animi securitatem collocari. Accidet autem hoc,

si appareat aut praejudiciis vehementibus impediri Iudicii integritatem quod hominibus etiam non malis solet evenit' aut etiam ita omnia factionibus agi, ut Synodus non consensui testimonium, sed dissensui praebitura sit alimentum. Non possum satis mirari quid nonnullis in mentem Venerit, ut dicerent, ipsos illos qui Impietatis aliquem accusassent, ejuia dem judices in Synodo esse posse: neque jus recusaraei, quod in civilibus negotiis Valet, ad Ecclesiastica posse extendi.Nam

profecto communes regulae , quae eX Π

turali aequitate veniunt in Ecclesiasticis non minus quam in aliis judiciis obtinere debent. Et proprie de Ecclesiasticis judiciis ab optato Mileuitano dictum memini : Non possumus facere quod non

fecit DEV S , qui in judicio suo personas

separare dignatus , nec eundem voluit esse accusatorem ac Iudicem . Ejusden, Optati Li= s- est : Quaerendi sunt Iudices, de utraque par te dari nonpossunt , quia studiis veritas impeditur. Et in Chalcedonensi Concilio 'Iudi

217쪽

1 φ De Imperio Summarum iudices Legatis Romani Episcopi edi

eunt , si se ut accusatores Dioscori ger rent,deponerent Iudicis personam. Atha nasus quoque noluit venire ad eas Synodos, in quibus manifestum erat regna re adversam factionem Saepe ea est re Iuni facies, ut in prae1ens nocitura sit Synodus, quae paulo post, animis sedatioribus,cum fructu sit convocanda. Non fru- r. cor. 3. 13. stra ab Apostolo dictum ; dies opus cujusque, hoc est dogma, declarabit. Et alibi,'Τ- i, 3- quid auter sentitis, DEUS revelabit. Utroque loco ostendens, ad rectam dia judicationem , tempore interdum esse Spus ; Contra evenire etiam potes dat praesens malum Synodi moram non eX- spectet, ideoque opus sit aliqui' compendiosiore remedio. Praeterea causae quoque aliae propter quas Summae Potestati magni conventus suspecti sunt, etiam ins Synodis locum possunt habere. Nam, ut dixit Vir pereruditus : Episcopos cog re non minus politicum est , quam alios ho-

, minum ordines cogere. Idem metus , ea

dem mala subesse possunt, nisi Pastores

homines esse desierint. Nec pauca re

ferri possunt, si opus sit, infeliciorum Conciliorum Exempla , quale fuit subtas ι o C st/ntino Antiochenum , Caesariense, O Tyriam. dc Drium, cujus conventus Episcopis scri.

Di i

218쪽

potesatum circa Sacra. Ips

scribens Constantinus , nihil ait ab il- titioe,

Iis fieri ,- nisi quod ad odia & dissen- - tiones serendas , ad perniciem denique ρε tu humani generis faciat. Tale fuit & I, 'ci. sub Theodosio juniore Ephesinum λησωκον , quorum II eVentus praevidulentPii Imperatores , rectius forte & Oporae '& sumptibus pepercissent. Quamquam ostr& illud fateor non optimum esse Eccle-sae statum , in quo Synodi haberi omnino non possunt. Ideoque laborandum semper ut hic conVentus retineantur , aut omissi restituantur, per quos optime Ecclesiae & membra sua & magistratus alloia

quitur. Nec tamen etiam tunc cum abs

que praesente Synodo Summa Potestas imperat ante omne Ecclesiae judicium, j dicar, habet enim prqvium sibi veterisEccles et judicium,aut in Synodis, aut etiam in perpetuo sonsensu eorum, qui diversis temporibus diversisque in locis, doctrina& pietate claruerunt. Habet peritissimos& religiosissimos suorum temporum . Theologos aut domi aut etiam in exteris gentibus : nec horum, quam domesticorum vilior illi esse debet auctoritas ; praesertim in dogmatum negotio,quod com mune est omnibus,& cujus ratione potinsimum dici possunt singuli ita κου.θ' bλου σκοπ πιεινοkαι. adhibebat, inquit E liensis

219쪽

1 6 De Imperio Summarum. Iiensis Episcopus,in sacris Legibus ferendis

quos adhibere par est, quosque ratio suadet re rum illarum consultis mos , deque iis omnibus optime respondere posse. Et Bochellus ait, edoceri Regem ab Eccles icis conciliis , aut fi hac non suffecerint , ab auctoribus obsdem ct harum rerum peritiam idoneis.

- . EX rationibus exemplisque hactenus

allegatis illud inter alia evincitur,liberi tem omittendet Synodi non posse restri gi ad unicum casum collapsae funditus religionis : cum aliae quoque causae possint evenire, propter quas S3 nodi praetermitti aut postini aut debeant. Atque ideo videmus a religiosis Imperatoribus saepius postulatas S3nodos quam concessas. Leo 's.1 . ad Theodosium : Omnes mansuetudini ν - D-qsς stra cum gemitibus se lacb'mis supplicant, inquit , Synodum jubeatis intra Italiam celebrari. Nec obtinuit tamen, imo esset frustra penes Imperatores jus conVO- candi Synodos , si justa de causa non

possent convocationem negare. Certe

quae Ubiquitario ' dogmate laborabant Ecclesiae pro plane deploratis haberi non poterant V Sc tamen Electores & Princi-pos , quibus jure publico Germaniae con cessum est religionis arbitrium , absque Synodo, e consilio virorum 1apientum, hunc morbum e ditionis suae finibus sustulerea

220쪽

Potestatum circa Sacra. 177stulere, laudati hoc nomine ab iis ipsis, qui jus istud , quo solo emendatio illa nititur, nolunt agnoscere. Notat Zanchius, &cum eo alii in hoc quoque versari officium ario h.m.

Principis , ut donec habeatur concilium ν' liberum , quod semper haberi non potest, jubeat dissentientes uti non suis , sed Scripturae vocibus , & a publica damnatione abstinere. Quod & ipsum ad jus imperandi ante Synodum, & proinde sine Synodo pertinet. Neque tamen si Potestates inter dum etiam extra Synodum judicant, eripitur Theologis illa judicandi libertas, quae ipsis divino jure debetur. Possunt enim etiam extra Synodos judicium suum ut apud Summas Potestates, aut sit necesse sit apud alios quoque expromere, & ex Verbo divino judicii sui causas reddere. Vtrem summatim comprehendamus, Synodos usitatissimum esse Imperii circa Sacra adminiculum, non diffitemur e posse tamen ea evenire tempora, ut Synodi utiles non sint, multoque minus necessariae , defendimus. Illud autem miramur maxime,

eo quosdam audaciae progredi, ut etiam cum Ecesesiae tutelam in se suscipiunt Potestates, illis invitis legitime ac rite Synodos haberi contendant. Longe aliter quam Be a, qui non nisi Regis jussu atque au-

SEARCH

MENU NAVIGATION