H. Grotii De imperio summarum potestatum circa sacra : commentarius postumus.

발행: 1652년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

i; s De Imperio Summarumi pendenter. I 2. Quomodo intelligendi' Imperatores cum se pidentur Cano nibus astringere. 13. Exempla dissen sationum Imperialium circa Canones. 1 . Etiam Apostolicos. I . Exempla Administrata Gmικειας circa leges di

pinas.

T T ACΤENUS in universum de

o Imperario egimus. Nunc partes singulas paulo propius eXpendamus. Imperii actus aut in commune fertur, aut in singulos; In commune qui fertur , Legi- satio dicitur; in singulos , si occasione contentionis ; Iurisdictio vocatur: sin extra eam, nomen generale serVat, quia peculiare non habet: qualia illa sunt, quo-μπλ. 3 9- rum Centurio meminit; Dico huic prociscere, se proficiscitur: alteri veni, ct Pen trseruo fac hoc, ct facito Praeeipuum autem in hoc postremo genere est permanem 'tium functionum injunctio. , Legislationis quae sunt, ea eX supradictis intelligi satis possunt: pleraque enim Imperii per Legislationis exempla tamquam nobiliora explicavimus. Ex iis liquet legem ferri super definitis lege divi- .na,aut super indefinitis;quae super definitis feruntur leges, aut totam spectant religionem, aut ejus partes.Nulla liue magis

242쪽

Potesatum circa Sacra. 199 elucescit vis Summi Imperii, quam quod in ejus arbitrio est, quaenam resgio publuce exerceatur , idque praecipuum inter Majestatis jura ponunt omnes qui Politica scripserunt. Docet idem experientia: Si enim quaeras cur in Anglia Maria regnante Romana religio, Elizabetha vero Imperante Evangelica Viguerit , causi proxima reddi non poterit, nisi ex arbitrio Reginarum : aut ut quibusdam via delud Reginarum & Pulamenti. Quaere curalia per Hispaniam, alia apud Danos Suedosque sit religio,ad voluntatem Do

minantium recurretur. Hinc Vero mul

ti objiciunt , si id juris obtineat , jam

statum religionis fore instabilem , praesertim ubi Summum est unius Imperium. Mutato enim Regis animo & religio mutabitur : Et verum quidem est

quod dicunt, neque id periculum in sacris dumtaxat, sed in aliis quoque rebus obtinet: Qualis enim artifex, tale opus: qualis Rex, talis lex. Sed ob periculum abutendi jus suum nemini denegandum est : nam alioqui nullum jus cuiquam salvum erit; Deinde etiamsi a Summa Potestate in alium id jus transferri posset quod non posse satis ostendimus)non vi taretur tamen idem periculum. Ab hominibus enim ad homines iretur, quorum nem

243쪽

aoo De Imperio Summarum nemo est qui falli nequeat. Unicum ergo hiς solatium in divina est providentia omnium quidem hominum animos DEUS in potestate sua habet, sed speci

yr . a r, Ii quodam modo,Cor Regis in manu Domini.

ses opus suum operatur. Interdum tramquillitas , interdum tempestas Ecclesiae utilior. Nempe si pius est qui Imperat,s diligens lector sacrae Scripturae, si assiduus in precibus, si Ecclesiae Catholicae

reverens, si peritos attente audiens,muti. tum per illum proficit veritas. Sin distor. to est aut corruptojudicio , pejus id ipsi cadit, quam EccΙesiae. Nam ipsum grave manet judicium Regis Ecclesiae, qui E 'ςlesiam inultam non sinet. Ecclesia inte- .rim destituta adventitio hoc auxilio ratamen Ecclesia esse desinit , imo si s re etiam Rex volet ab ipso ducet ves s i s an mumque ferro et soc est quod Augustinus dixit. Imperatores cum in errore Aunt, pro errore suo contra veritatem leges

dant , per quat justi ct probantur 9 coro nantur , non faciendo quod illi jubent, quia et PEUS prohibet; Et alibi: Reges cum in errore sunt, pro ipso errore leges contra veritarem ferunt ; cum in veritate sunt , fimili ter contr4 errorem pro ipsa veritate secer- t mri Da ct legibus malis prob/ntur boni,

244쪽

Potesatum circa Sacra, et otis legibus bonis emendantur mali. Rex Nabuchodonosor perversus legem sapam dedit , ut fimulachrum adoraretur 2 idem cor rectus veram , ne DEUS Drus blasphem retur. Mutationes religionum & Regum ingenio etiam Iudaea experta est. Ritus

Achasi patris abolet Ezechias fillius, nepos ejus Manasses restituit , hujus itidem

nepos Iosias abolet. Nec tamen jus Re sum umquam in controversiam tractum

est. Quin ipsa sacra Scriptura religionis in melius mutatae laudem , in pejus mutatae culpam Regibus assignat quod ab Episcopo Eliensi recte his verbis

observatum est : Mutato novi Regis a

nimo , mutata est semper Religionis facies, eaque in Religione mutatio Regs semper adscribitur , quasi factum ejus , nec Pontilices numquam , pel praestare poterant ut . fieret mutatio in melius , vel ne seret in pejus , impedire. Certe Vi publicum religionis usum arripere numquam subditis licuit et Itaque veteres Christiani etiam validissimi cum essent , cum Senatores praesidesque haberent plurimos suae lententiae, numquam id sibi juris sump

serunt.

Sicut autem veram religionem publico jure donare, ita falsas religiones amo

245쪽

aoa De Imperio Summarum potestatis, & quidem solius ; Maledicere D E O Israelis vetuit Nabuchodonosor audita gravissimi supplicii comminatione. Rex Asia idola sustulit: tantumdem

fecit Ezechias, non alio jure quam Sum mi Imperii. Nam ec privatis quidem locis removere Idola tum Domino loci jus est , tum Domino negligente , Regi ut . Domino universali: e publico autem ea dem tollere solius Summae Potestatis est,

aut si cui illa id ossicii delegavit. Atque

ita interpretanda leX Deuter.VII. Vers. . rutaria eorum diruite , statuas frangite, lucos succidite , sculptilia comburite. Ut Imperium quidem ejus rei Summae Potestati, prompta autem Imperii exsecutio subditis mandetur. Augustinus eum lo-nfim. s. de cum e ponens. Cum acceperitis, inquit,

verbis ΓΘ potestatem , haec facite : ubi non est data nobis potestas , non facimus ; ubi data est , non prat emittimus. Multi pagani habent abominationes istas in fundis suis , numquid accedimus ac confringimus r prius enim ut idola in eorum cordibus confringa

mus , quando ct Christiani facti sunt, ipsi

aut invitant nos ad tam bonum opus , aut praeveniunt nbs. Optimo ergo judicio Nicephorus Abdam Episcopum reprehendit , quod Persarum Ῥειον eVerterit , quae res magno malo cessit Christianis. Pagam

enndum Matth.

246쪽

Potesatum circa Sacra. ΣΟ3Paganorum templa in orbe Romano non ante Constantii legem clausa sunt, quae exstat in utroque Codice. Et Concilium A.D ιοι.

Elibertinum, s quis idola fregerit 9 ib

dem occisus fuerit , eum Vetat in numerum recipi Martyrum, quia scilicet, neque in Evangelio scriptum sit , neque ab solis factum reperiatur. Neque V TO tantum Idololatricos caetus , sed &eos qui superstitioni pravae , aut errori publice pernicioso operam darent, aUt qui proterve unitati repudium misissent, Summo Imperio cohibitos videmus. Huc restro quod Ezechias, Iosias, Asa, Iosaphat excelsa diruerunt, quibus religionis unitas scindebatur. Ita & Christiani Ι-peratores tum haereticos, tum schismati-COS Caetus Vetuerunt ; Basilicas ipsorum tradi jusserunt Ecclesiae Catholicae, haereticis & sthismaticis aditum ad honores praecluserunt: etiam ex testamento aliquid adipiscendi jus abstulerunt. Quae Omnia late contra Donatistas defendit Augustinus. Illa enim poenarum genera, quae circa saera inexcusabiliter talin- /quentibus poenitentiae tempus relinquerent , vetus Ecclesia non improbavit: Mortis vero supplicium adeo illis laeculis non placuit, ut Ιdacius' & Ithacius

a Gallis Episcopis damnati sint , quod

247쪽

eto De Imperio Summarum auctores fuissent, ut in Priscillianistis

quosdam gladio animadverteretur 3 ut A. & in Oriente damnata est Synodus tota, uae in exustionem Bogomrii consenserat. q. Interdum tamen falsae quoque religi AED, Ira . nes s ub piis Imperatoribus impunitae fuere. Iudaeis certe suae religionis usus nunquam vetitus , dum a contemptu

Christianae legis & traducendis ad suam sectam Christianis abstinerent. Constantinus initio suae conversionis ne paganica as his. quidvinsicra prohibuit : quin paganos

machum sed etiam Consules fecit, ut notat Pruden-

σαλὰ.hisia ijus In carmine ad Symmachum ; Sic

anno cireu e Christianae legis veritatem aut unitatem maehi tui Violantes nullis minacibus edictis terrueramς M. re Iovianus & valentianus laudatissimi. An,ι Principζε. Quodque magis notandum Τ est , non tantum impunitatem dissidentibus sectis permiserunt Imperatores , sed&saepe leges tulerunt, quibus caetUS eorum ordinarentur. Constantinus, Con

stantinus Valentianus, Valens, & post hos Hondrius & Arcadius Iudaeorum Archi- synagogis eadem lura tribuunt, quae Christianorum Episcopis : Sic vetat in ipsorum sectam recipi aliquos primatibus ipsorum reclamantibus Theodosius ; Anathematismis β0ici Iudaeos Helleni-

248쪽

dem vetans Iudaeorum conventibus re- cipi qui resurrectionem ac judicium ne- igarent,aut Angelos DEI creaturam non agnoscerent, Illato errore a se ait repur gari Iudaeorum gentem. Sic Donati-1iarum Basilicas Maximinianistis eripue runt Proconsules, quia Maximinianistae V syuDonatistarum Concilio damnati proba

In ipsa autem vera Ecclesia non tantum circa totum religionis corpus, sed Sccirca partes singulares versari jus atque ossicium Summarum Ρotestatum ra tio evincit & exempla. Ratio,quia fieri non potest , ut cui jus sit in totum, ei in partes jus non sit. Exempla quoque I84. in promptu. Serpentem a Mose excita tum evertit Ezechias , ut gliscenti super' A D.1, .stitioni occurreret , eodemque jure com μηtra Nicaenae Synodi secundae decretae C sis 'rolus Magnus imagines: adorari vetuit. ' Pelagium & Caelestium falsi dogmatis E enyis ro. auctores edicto represserunt Honorius & Arcadius. i i Ita & nuper Germaniae qui--D . 4os.

dam Principes Vbiquitariodogmate Ee-m l clesias suas, alioqui recte satis constitutas, kκ

Cavendo schismati inutiles quaestio- ε. nes praecidit Constantinus iso omib. ij.

249쪽

ao 6 De Imperio summarum

cap. II. I. nemo Clarie. D. de sun a Trimit. quod utinam imitentur quibus Summa Imperia in manu. Verissimum' enim

quod Theodosio dicebat Sistinius, dis

Maj mmis tando de sacris accendi tantum contenti

'i' nes. Hinc Marcianus de fide Christiana

a Qua, et i disputare Vetuit; & in Codice Theod ὸ . sano titulus exstat de his opst . de religione nati morte Lontendunt. Est &1ex Leonis& Anthemii L. qui in Non. C. de Di p. se

Cleric. 9 quae monasteriis egrediemes Uetat de religione vel de doctrina dispi -, tare. Andronicus quoque Imperator res δε- amf- rum divinarum peritissimus Episco-km A. D. post lubiuius disputantes tri 'ria in m ρ' me est 6 In amnem abiectitrum se Paιν issem minatus est , ni tam periculosis sermoti bus abstinerent. Etiam verae voces, sed .cisis. quae in sacris literis non eX starent, ad. Q. Vis xςmpus interdum vetitae usurpari si ita φη- ρο- Heraclius; Imperator tame singularema

250쪽

Potes atmn circa Sacra. Σογquoq; Antiochiae ad tempus aliquod abstinuit a dogmatum quaestionibus , ea

tantum tradens quae ad morum emendarionem pertinerent, hanc curam isti prae-

Vortendam rati . Huc & illud pertinet quod in Platonis est legibus, ne cui scri--, ptum aliquod in vulgus edere liceat, nisi constitutis in hoc judicibus approbatum. Sed & mores Clericorum praesertim . componere legum est opus. Caecos Scclaudos e templo ejicit David, mundari Sacerdotes Ezechias &Iosias preteipiunt: ' Non et-EVagari Episcopos, alea ludere, adsistere '

spectaculis vetat Iustinianus; qui & alibi di vi θ

maximam habere se ait sollicitudinem cim ca vera DEI dogmata is circa Sacerdotum honesarem. Nec immerito Plati exclamat , utinam nostris temporibus Iado rice viveres e indiget nunc Ecclesia tuis Sanctis inus institutis. , tua censura

Iam vero in illis quoque definiendis quae lege divina definita non sunt, usas esse Potestates Imperij sui tute res apertissima est : sie jejunium Rex Ninives indixit et Arcam transportari imperat D vid : quae ad ornatum Τempli pertinebant ordinat Salomon , & post eum Ioas 3 idemque operam dat ne pec uia sacris usibus destinata aliorsum abeate. Hujus

In Greg. 4

SEARCH

MENU NAVIGATION