H. Grotii De imperio summarum potestatum circa sacra : commentarius postumus.

발행: 1652년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

221 De Imperio Summarum

D- errat, nullum esse clavis effectum. Quam φοβ p η' 'n sententiam exstat egregia Niconis ad Eselistium Epistola de injusta excommunicatione. Contrarium in Iurisdictio ne evenit. Ibi namque etiam, quod Iudex errans pronunciavit, ob auctorita, tem jus dicentis, in rem judicatam abit. Sicut ergo praeco jus non dicit, qui sententiam recte aut mendose enuntiat: ita&Pastori in isto clavium usu Iurisdictio

nisi αα ἡρως tribui nequit. - 7. . Vsui clavium cohaeret praescriptio ope-' i rum poenitentiae, quae si in genere fiat, ut eum Baptistes Iudaeos affatur: -mmis --μιτανείαε & cum Daniel R egem, peccata tua per misericordiam abrumper aut si

in specie ea indicet, qualis est damni dati

restitutio, & manifesti facinoris manifesta detestatio; ad legis annuntiationem, non ad Iurisdictionem pertinet. Sin vero h id in specie praescribitur, quod lex divina in specie non desinit, tum hoc omne, non ad huisdictionem , sed ad Concilium referri debet, quo nomine ab antiquis etiam scriptoribus ispissime appellatur. Quare sicut Philosophi, medici, Iurisconsulti, amici etiam consilium praebentes, jus pro prie,non dicunt, etiamsi saepe est ejusmo

di consilium, quod sine gravi culpa sperni

. , - . . nequeat:

272쪽

Potestatum eirca Sacra. 229 nequeat r ita nec jus dicit Pastor animo salubre consilium praebenS. Annexum praeterea est usui clavium, s. quod & ipsum Jurisdictionis quandam prae se fert imaginem , divinar gratiae quibusdam non exhibere. Sed sicut , qui baptiχat , aut Eucharistiam, ut mos vetus habeat, ori alicujus aut manui inserit , actum ministerialem non Iu-1isdictionis exercet : ita & ille, qui iis, dem actibus abstinet. Neque sane alia est adspectabilium quam vocalium signorum ratio. Quo jure igitur Pastor homini manifeste flagitioso verbis annuntiat, alienissimum esse ipsum a divina gratia, eodem jure eidem baptismum non exhibet , quippe signum remissionis peccatorum ; aut si baptizatus est, Eucharistiam,

ut signum communionis cum Christo. Non est enim signum ei applicandum, cui res signata non convenit, nec danda margarita porcis: Sed, ut in Ecclesiis pro- . clamari a Diacono solebat,

Iino, non tantum contra veritatem, sed& contra charitatem esset, τ μη - ιείνοντα r. 1 3. st προ ιFκυώου sacrae Coenae participem facere. ἐαυθῶ ἰδε----. In his ergo cum Pastor suum dumtaxat actum lu-spendat, non in actus alienos jus ullum

273쪽

Σ3o De Imperio Summarum

Dominii exerceat, apparet haec ipsa ad libertatis usum , non ad Iurisdictionis exercitium pertinere. Simile, αναλογα in Medico adspicitur, qui Hydropico adsidens aquam poscenti nocituram porrigere recusata aut in viro gravi, qui profligatae vitae hominem dedignatur salutare: & in his, qui lepra aut alio contaminante morbo insectos defugiunt. s. - Et hi quidem actus Pastorum sunt pro prii. Ad eos veniamus qui sunt ipsius Ecclesiae , aut quos Pastor cum Ecclesia

Dist. 68. Communes habet. Primum ergo plebs, ut cum Cypriano loquamur , obsequens praeceptis Dominicis a peccatore praepos Dan, τ . to arare se debet: Jubentur enim singuli, 'multo magis universi, capere Prophe

tas fasos, alienum Pastorem fugere, ab iis de clinare qui dissidia faciunt θ offensas contra

Doctrinam. Secundo imperatur fidelibus Mm 36, 7 familiarem eorum consuetudinem declinare , qui, fratres cum nominentur, Scomtatores sunt, arari, Idololatra , conpitiatores, ebrio sit, rapaces, haretici, pietatem qua quiris. 3. habentes, aut alioqui inordinate se geren- ' β' tes, & contra Christi institutionem: Su a. Tam. 3 .6. ducite vos ab illis, ne miscemini talibus, eos

'. aversamini, cibum cum eis ne fumitote, in Q. quit pluribus in locis Apostolus Paulus.

Sunt

274쪽

Potestatum eirca Sacra. 23 ISunt enim ejusmodi homines s ut Iudas Apostolus inquit) macula in agapu Christianorum. His ergo vocibus cum utatur Scriptura , manifestum est nullum actum privato majorem denotari. Quid enim

aliud h1c jubetur facere Ecclesia , quam quod Discipulus facit qui pravum Doctorem deserit. aut quod honesti homines faciunt, cum in scelus aliquod prolapsis amicitiam aut convictum renuntiant λ Quae postea usurpari coeperunt voces, de Pallore quidem sive deponere, de fratribus vero αφορο inid est, excommunicare, pro pius ad Imperii naturam videntur accede re. Sed voces ex re, non res ex vocibus est metienda. Deponit Pastorem Ecclesia , cum magisterio ac Pastoratu ipsius non uti tuta Excommunicat aliquem, cum ejus communioni se subtrahit. Vtrobique utitur jure 1 .cον. s. ret

suo, alteri nihil juris demit, & quamquam sine judicio id non faciat , unde

etiam fideles dicuntur ἔ- , nullam Iurisdictionem proprie dictam exer-- . . cet: Est enim Iurisdictio superioris in inferiorem at Iudicium Lepe etiam inter pares; quare illud, nolite Iudicare, ne Iudicemini. His, quae divini sunt Iuris expensis, vi- IO. deamus quidnam accesserit aut Canonicum aut legale. Canonicum ergo fuit, & .

275쪽

232 De Impe is Summorum ex consilio Pastorum consensuque Eecle-sae ortum , quod in facta etiam non manifesta inquiri coepit: quodque non abstinentes a flagitio non nisi post aliqua temporis intervalla ad sacram Synaxin admittebantur. Non enim aliter fieri nefas erat: sed ita potius fieri & lapsis & caeteris expediebar. Lapsis quidem, ut culpam suam

tanto gravius detestarentur; aliis vero, ut a simili lapsu absterrerentur exemplo. Hinc graviore delicto contaminati , primum tempore aliquo extra templum culpam suam deflebant, &-dicebantur, aut deinde erant sive

οἰῶ ναρθηκι: postea erant vara HOWας- Inde σαοιτῶ ο, pari cum Catechumenis Iure :tandem admittebantur ad orationes fidelium,ac postremo ad sacra Mysteria.Similiolim severitate sui gregis delicta Essent coercebant: De quibus insignis est Iose-

Quin & hodie Iudaei, eum sint mere privati , at tamen delinquentibus suae sectae . hominibus injungunt poenas. Qui homicidium commisit, stans pro foribus clamat . se esse homicidam. Aliis injunguntur ξηρος φαγο , verberu patientia , exilium quoque;

276쪽

Potesatum circa Sacra. .23 3 nempe, quod jubentium potestati deest, supplet parentium reverentia.Sed ad Christianae disciplinae instituta ut revertamur; ea numquam juri divino attributa vel inde apparet, quod nulli homini licet cuiquam Iuris divini gratiam facere. At Episcopis

semper concessum fuit habita ratione vitae poenitentium haec tempora producere aut contrahere, ut in Ancyrani Conci Iii Canone II. & V. videre est. Imo & generaliter de vita periclitantes ad communionem admittebantur: quem νιαι νομεν vocat Nicaena Synodus. Quod ipsum quoque Essenorum consentit insti

ἡγουβροι, ut Iosephus narrat. Et cum hi, quibus Iure divino paria ' Π η ' ticipare sacra non licet, scilicet ab omnium communione exclusi sint , Canones quosdam a suae dumtaxat Provinciae communione arcent, alios, interdicta cleri communione, ad laicorum communionem admittunt. & ob idem crimen laicus excommunicatur, clericus ab officio removetur, ita ut in communione maneat. Praeterea abstinendum ab excommunicatione docet Augustinus si contagio peccandi multitudinem invaserit. Quae ex-

277쪽

a 34 De Imperio Summarumceptio admittenda non esset, si excommunicatio solo divino Iure niteretur. Appare t igitur multa ex humano consensu accessisse, quae, quamdiu imperiali auctoritate destituta fuerunt, non modo cogendi nullam vim habuerunt, sed extra consensum quoque obligarunt neminem: nisi iam te ex naturali lege, quae offendicula vitari jubet. Parique modo, quo ipsi Canones etiam Iudicia ex istis Canonibus lata, singulos obstringebant: Vt enim ad viliorum negotiorum disceptationem ex PauliΑpostoli consilio laici erant instituti, qui dissse dentes componerent; ita negotia majora Iudices Clericos habuerunt ad quae judicia illa spectat admonitio, ex naturali ae quitate veniens; Contra Presuterum probatae scilicet fidei hominem in accusationem n sub duoru aut trium testimonio no admittenda. At postquam Imperatores Christianisemum amplexi sunt, tum demum Iurisdiectionis pars aliqua Pastoribus, ut officio publico fungentibus, data est : eaque triplex, aut jure ordinario, aut ex consensu partium , aut ex delegatione. Iure omdinario concessum est Episcopis de iis rebus judicare, quae ad religionem pertinent , quod primus omnium videtur A. D. 338. constituisse Valentinianus I. cujus hoc rescri-

278쪽

Potestatum circa Sacra. Σ3 rescriptum citat Ambrosius: In causa si M. f. dei vel Ecri astici alicujus ordinis eum judi-- - 137 care debere, qui nec munere impar st, nectare dissimilis. Haec enim , addit Ambrosius , verba rescripti sunt; hoc est, Sacerdotes de Sacerdotibus Iudicare voluit. Eadem sententia repetita est constitutione Arcadii & Honorii, quae sic habet: quoties de religione agitur, E'scopos convenit agitare. Quo respiciens Valentinianus tertiu ; i , es constat Episcopos o Presbyteros forum legibus ..non habere: nec de aliis caufis, secundum Amradii ct Honorii rescripta, qua Theod. corpus distendit,praeter religionem posse cognoscere. Est& alia Valentiniani II. Theodosii & Arcadii lex, illa Honoriana antiquior, quae causas dicit Ecesesiasticas Episcopali auctoritate debere decidi. Deinde addit:

quibuscunque igitur fuerit mota quaestio, quα β -h:

Christianam pertineat Sanctiitatem, eos dece- Rop. Iud.

bit sub eo Iudice litigare , qui Prasul est in suis

partibus omnium Sacerdotum. Secutus hos

Iustinianus; Has autem actiones, siquidem ad Eccles ica negotia pertinent, necessesore jubemus, ut a solis religiosissimis Episcopis, aut

Metropolitanis, aut a sacris Synodis, aut a sanctissimis Patriarchis cognoscantur .Et ali a con- R., systitutione nominatim horum negotiQ-rum cognitionem Civilibus Iudicibus a dimit,

279쪽

23 6 De Imperio Summarum. dimit, causa etiam reddita vero Ecclesi stic t delictum, egens castigatione Ecclesiasti ia,ct mulcta,Deo amabilis scopus hoc discemnari nihil communicantibus clarismisProvinciae judicibus. Neque enim polumus talia negotia omninos cire Civiles Iudices,cum oporteat talia Ecri astice examinari: ct emendari animas delinquentiumper Ecclefasticam multam, secundum sacras is divinas regulas, quas etiam nostra sequi non dedignantur leges. In caeteris causis olim tam Clericini Laici apud Episcopos nisi ex con-

non litigabant. Hanc ex consensu

Iurisdictionem a Constantino Episcopi

acceperunt, tanto cum Jure, ne liceret ulterius tractare negotium, quod Episcoporum sententia decidisset: id est,remota appellatione. Hinc Valentinianus modo citata constitutione: Itaque cum imter Clericos jurgium pertitur , ct UfisIitigan- tibia conpenit, habeat Epistopus licentiam Iudicandi, praeuntetamen vincudo compromissi: quod θ de Laliis, si consentiant, auctoritas nostra permittit. Postea ex Chalcedonensis Concilii cap. ax. non licuit Clericis a versus Clericos ad secularia Judicia pro- . currere, sed prius actio, aut apud Epist pum, aut apud eum, quem consilio Discopi partes clegissent, fuit ventilanda. . Neque

280쪽

Potesatum eirca Sacra. Σ37 Neque tamen, secus si sacerent Clerici, Iudex secularis Iurisdictione caruit; sed

dumtaxat in Clericos constitutae sunt Canonicae correptiones. Primus omnium

Imperatorum Justinianus jura Iudicum

saecularium circumscripsit, & Clericostam a Iaicis, quam a Clericis in Civilibus causis apud Episcopum omnino conveniri voluit; ita tamen, ut liceret Epi- , . . scopo difficiles controversias ad Civiles judices remittere : liceret quoque et , qui sententiar Episcopi contradiceret , ad Civilem Iudicem appellare. Caeterum criminum non mere Ecclesiasticorum vindicta in Clericos, eo tempore multo que post , penes Iudices Civiles marisit. Quod autem diximus a sententia Episcopi inter partes electi, non potuisse apopellari, idem Arcadius quoque , Hon rius, & Theodosius epistola ad TheodorumManlium praesectum praetorio ostendunt: Episcopale Iudicium ratum si omnibusiqui se audiri a Sacerdotibus elegerintaeam p-.que illorum adjudicationi adhibendam esse re- veremiam jubemin, quam vestris deferri no Ana. cesse est potestatibus, a quibus non licet propo

care. A Praesectis enim praetorio non appellabatur; sed si quis laesum se diceret, ei licebat Imperatori supplicare. de Prae

secti

SEARCH

MENU NAVIGATION