H. Grotii De imperio summarum potestatum circa sacra : commentarius postumus.

발행: 1652년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

29s De Lmperio Summarum

fecerunt caeteri ImperatoreS , aUt renovando Canonent, aut non abrogando,atq;

hunc eligendi modum diu obtinuissem nikstum est, quippe majore latitudineImperij, quam ut omnibus Ecclesiis prospicere posset Imperatorum diligentia; Sed

id minime obstat quo minus Imperatori bus non licuerit electiones per se eXerce re;Nam cum Canon a Summa Potestate

vim legis habeat, mirum non est si Sum mae Potestati , justis de causis a lege lata, aut in universum,aut in certa aliqua specie liceat recedere. Nam & abrogari & temperari leges a legislatoribus solen t, ut 1h-pra a nobis ostensu est. Quid, quod ne abrogatione quidem, aut legis solutione opus est,cum Iurisconsulti in eo cosentiant verbis generalibus in lege positis , num quam censeri exclusum jus Summς Votestatis. Exempla ergo electionum per Episcopos factarum os edunt,non necessaribelectionem a summa Potestate fieri. C nones quoq; ostendunt Summa Potest te nolente , per Episcopos recte peragi easdem electiones; Horu autem neutrum quaeritur,sed, an & Summae Potestati eligere liceat: Licere sane optimi & Imperatores & Episcopi senserunt: nam in Conflantinopolitana synodo prima jussit Theodosius nomina eorum qui propon*

342쪽

Potesatum circa sacra. 299rentur, in chartis praescribi, sibi autem Di .

Unus omnium Episcoporum proposuit Nectarij nomen ; Imperator hunc eligit, eidentalea.& in sententia perstat multis Episcopis reluctantibus: tandem Episcopi videntes Imperatorem a proposito non dimoveri, cedunt, exhibentes cilicet ei quam Imperatori debebant reverentiam in ea re, quam divina lex n5 prohibebat . Hic quis i - t. non videt extra Canones actum' Nam secvngum Canones nullae in electione partes Imperatoris, hic veroImperator Solus eligit, hoc est,personam designat. Episcopi ut & Clerus Sc populus probant electionem: Aliud autem est eligere,aliud electionem iactam probare.Probant Episcopi, quia ipsorum erat Nectario adhuc laico& Catechumeno post Baptismum manua imponere. Et hic quoq, notandum a C none abitum, cum juXta Canones Catechumenus, imo x ρωρον eligi non posset: Probant electionem Clarus quoq; se popu-tis, quia ad ipsos per cinebat δοκιμασὶ, qu et ab electione quantum distet,iupra imdicatum est: Sic & Episcopi Mediolanen sis eIectio ab Episcopis Imperatori delata . est , nunquam id factitris, si id Ιure divino contrarium credidissent. Citavimus MValetiniani ia Theodosii Iunioris eXe- ./ pium,

343쪽

3 oo De Imperio Summarum plum, qui rescissa Procli electione, a majore parte facta,ad Episcopatum Constantinopolitanum advenam ex Antiochia Vocari Voluere: Et ejusdem Theodosii, qui Proclum jussit in Cathedra collocari: quae clara sunt non Canonicae, sed Imperatoriae electionis eXempla: Neque nega mus peculiares aliqissis causas fuisse , cur Imperatores ipsi electionem a se faciendam judicaverint; sed hoc ad prudentiae, non ad Iuris quaeitionem pertinet. Prius necesse est Imperatores sibi id licere crediderint , antequam dispexerint an id expediret: Nam de illicitis nulla debet esse

consultatio. Harum autem rerum causas ad divinam revelationem aut inspiratio 2 , , μή nen referre in ista Ecclesiae aetate merum Stib Anasta- est aut ignorantiae aut pertinaciae perfu-' . Vici gium.A 1ustiniano Imperatore Hormisdama Theodo- ἐκ Vigilius electi in Episcopatum Roma---- Oserim naz UrbIS multo ante tempore quam in Ret terrenam Dominationem Episcopatus iu

ωuatit. A le verteretur; Ita ut hanc qui attulerunt causam unicam,per Imperatores factae e- . D. 111. lectionis ad temporum ordinem nons iis attenderint. . anum ra. Postea quoque mos illd in Constanti

nopolitana Imperii parte diu obtinui ita

ut Nicephorus Phocas, Tonara narrante,

Q. '' ' pullos Episcopos nisi a se electos ad Epis

344쪽

Potestatum circa, Sacra. 32 Icopatum admiserit. Certe suo tempore ab Imperatoribus electos Patriarchas, invocata summa Trinitate, Balsamo narrat.Et Demetrius Chomatenus Bulgariae Amchiepiscopus jura Imperatorum circa 1 cra persequens, eorum esse dicit, & electionibus praeesse, & ex Episcopo facere Metropolitanum : Nec dubitare quisequam potest, quo magis refrixit in Clerosanctimonia& in populo obsequii fides, eo justiores fuisse causas Summis Potest tibus electiones sibi vindicandi. In Occidente a Christianissimis Fra corum Regibus, & saepissime, & diu et

clos Episcopos sine ulla populi , sine

Cleri suffragio , in omnibus Francorum Historiis, quasi solis radiis, scriptum est: Et tamen sunt qui ad tantam lucem oculos claudunt, nimirum, quia parum sit credibile tot pios Principes quicquam in more habuisse, quod divinis legibus ad-Versaretur,neque eo nomine; aut ab Episcopis,quorum consiliis quotidie utebantur, aut a Synodis, quae sub eorum Imperio frequentissime habebantur, fuisse reprehenios: Sed quid opponant,Videamus. Primum ergo serum hoc esse & infreques dicunt: Ego contra Vetus satis esse, di perquam frequens Exemplis viginti

quinq;Wamplius Caroli lagni aetatem

345쪽

3 oa De Imperio Summarum antecedentibus ostendi: Vetustati testumonium praebet Lupus Ferrariensis, qui sub Carolo Calvo scribens,Novitium esse negat, quod honorabilioribus Ecclesiis

Aue A. D. ROX ex Palatio procurat Antistites : Brune-ν ι --- childis tutelam regni gessit, circa annum Iac. quo tempore a Gregorio admonita est de cura instituendorum Episcoporum: Quod de Romanorum Pontificum Dominatu dicunt , quasi is regibus caulam trahendae ad siς electionis dederit, praeterquam quod supra refutatum est , trahi nullo potest modo ad FrancorumEpilcopos, & ad ea tempora cum Franci Reges nondum Italiam possiderent. Imo contra,

quia Franci Reges hoc j ure uti solebant in regno suo , ideo dc in Italia hoc ipsum

Carolus Magnus sibi tribui voluit,ne minore cum imperio Italiam , quam GaIliam & Germaniam regeret : Verissime enim a Goldasto alitique observatum est decretum illud, quod Adriani Pontificis Romani tempore factum est, ad Italicos dumtaxat Episcopos pertinere, cum aliis in partibus jam ante Carolus solidum jus electionis haberet. r. Ad divitias quoque Episcopatuum, Mad nexas ipsis temporales Iurisdictiones, siustra recurritur : Nam etiam Caroli Magni te*poribus, multoque ma

346쪽

Potesatum circa Sacra. 3Ο3gis prisco illo,&simpliciore aevo, Epis- , 'copatus pauperes aut tenues erant, ut ab

Onuphrio ΡanVinio, harum rerum peritissimo indagatore, annotatum est: Ad Iurisdictiones vero quod attinet, eas Episcopi, Caroli Magni aevo,nullas Episcopatibus annexas habuerunt, sed usurpari id demum coepit, avulso a Galliis Germaniae regno: Cum Ottones Germani et I*perarent, tantum abest ut Iurisdictionis electionisve per Imperatores faciendae causam dederint, ut contra ideo Iurisdictiones concessae sint Episcopis, quod Imperatores eos, ut a se electos sibi fidelissimos fore, ideoq; ipsis custodiam urbium tute committi arbitrarentur. Observavie

hoc idem doctissimus Onuphrius , qui in urbe Roma non dubitavit haec verissima scribere: Postquam raro Iuris Imperi, facta est 1. . U

eorundem Presatorumflectio , quemadmodum qnim Iamp

ct caeteri Principes saeculares Imperii, tum Cae- sires , qui de Religione bene mereri volebant, ne Imperii tamen praejudicio caperunt Episco pos se abbates , ob Religionem tamqκam potiora Imperii membra , prae caeteris laicis Principibus honorare , profana ditione ct ingentibus opibus honestare , arces, oppida, urbes, Marchias , Ducatus , Provincias, Pedagia, telonia vectigalia , portaria , ct multa alia qua Imperii propria erant, Epistopatibus con

347쪽

3οι De Imperio Summarum

cedere, qua vel ex suis propriis bonis, qua ad Imperium pertinebant pel ex alienis studis erant et Nam laicis Principibus me legitimo haerede mortuis , eorum Provincias, qua L nesciario jure ad imperium pertinebant, non aliis amplius laicis Regulis sed Episcopis concedebant , atque hac ratione omnes Episcopatuso abbatias Italia, Galliarum, ct Germania, imo totius orbis Latini , ct denique ipsum Poplificem Romanum ex pauperib is .i mos ct maximos Principes fecerunt: ex eis scilicet opibus, qua ante Imperi, juris erant, innasta re propterea Imperialia jura minui existimantes, isquippe quod certi essent eos omnes

Pralatos a se designandos fore, ct non n jussu

suo ct voluntate Sacerdotia ipsa obtenturos. Λ Ottoni II. commentum hoc tribuit Niti. Ωι- colaus Cusianus : Otro II. unico gaudens stis,*7 O multis regnis, cogitans disscite fore absque maximo labore tot regna in pace aliquandiu

servari posse nsequens vestigia avi sui Henrici

I. se Ottonis Patris , suum cogitatum ad res Ecclesiasticas appulit, considerans musta jam religiosa locis per praeteritos Reges donatasumma pace gaudere, quia verecundum erat D EO dicatis vim inferre, animo ponderavit ordina tionem factam in synodo Romana Ecclesia, de qua 63. Dist. in Synodo : per quam perpetua dabatur potestas Imperatoribus , se Romanum

Pontificem ct cunctos sub Imperio Episcopos

348쪽

Potestatum cirea Sacra. 3 os investiendi , vel saltem eorum consensum semper concurrere debere, celebrata Canonica electione , ut 63. D . nos Sanctorum : Mnde hoc ponderans credidit, perpetuis temporibus, Im

perio subjectis pacem dari posset temporalia δε-

minia , tam Romanae Ecclesiae quam auis a juverentur , cum certi serviti, observatione, tunc enim cultus divinus augmentaretur ; ct Religionem in magnam reverentiam exaltandam credidit , quando Sanctissimi magna potentia aliis principibus intermisierentur , non possermc quosque voluntate in peccatis uti. Nulla publica flerabat unquam peccata captorum se depopulatorum agrorum , ct communem Pa cem turbantium , . incendiariorum , se consimilium posse nutriri, Ecclesiastica sacra Poto state , petenti O valenti resistente. Etiam praedones O pauperum oppressores, qui partic lari regiminipraessent , sic corrig3 ple Uirmabat , uisis absque vrannica oppressonepopulus

in libertate vivere posset , Imperio etiam tran- Imperiam

sissimo non dubitabat hanc ordinationem es rst utilissimam , quando per annua servitiar ac praestimonia; cuiubet Ecclem juxta quantitatem temporalium indictas, flatus Imperialis Mnu teneretum, ac etiam multo major Imperi, petentia ex hoc appareret, quod illis omnibus

dominiis , ita Ecclesiis traditis, nullis nise per Imperium ct absque successime proci posset. Theodoricus vero a Niem ab Otthone Ι. v ejus

349쪽

e, 6 De imperio Summarum

ejus rei jacta fondamenta ostendit; se, i uult, magnus ortho , O de ipso descendentes, secundus O tertius ejusdem nominis Augusti, ipsam Romanam ct asiaue omnes Ecclesia in Ita ba ct Germania facularibus dominiis dit

At in Gallia paucissima ejus rei exeminpla invenias. Fefellit nonnullos investiturae Vocabulum: quod quia hodie de se dis potissimum usurpatur, ideo omne id , quod de investituris Episcoporum dicitur,

ad territoria & fundos pertinere putaVerunt. Crassus est error. Nam vestire &in stire vetera sunt vocabula originis Germanicae, quae juris qualiscunque cON lationem significant. Ideo apud veteres Auctores ossiciis omnibus tum civilibus, tum Ecclesiasticis aptata reperiuntur. Romanus Rothomagi Episcopus, Iureto

annotante , ViXit circa annum IDC XXIII.

in ejus vita legimus: Fit itaque inter Palatinos Proceres de viro sancto communis assensio, qui omnes unanimiter Regi consulunt, ne grex

Christi suo fraudaretur desideris , sed divina

protinus ad essectum ducatur electio : qao Rex gratulatus consilio , convocatis tam Episcopis quam abbatibus , baculum illi contusit Pastoralem Apparet hinc investituram trecentis ferme annis Vetustiorem Otthonis I. Im-Pςrio, quo coepta sunt territoria Episcopistribui.

350쪽

potesatum circa Sacra. 3 7 tribui. Et sane si in investitura spectata esset Iurisdictio civilis , jam ea facta esset

Der Sceptrum, aut Vexillum, ut mos habebat eorum temporum, non per annulum θbaculum. Quamquam ergo non Vindica

runt sibi Christianissimi Reges τῆΗ-

θεσιν , quae Presbyteros facit tamen sui I ris existimarunt haec duo, hunc hominem

huic Ecclesiae obstringere, quod per annulum indicatur, & Iurisdictionem Ecclesiasticam, hoc est, Iudicium de lacris cum quodam publico Imperio conferre, quod baculi nomine indicatur: Nam & Regi ipsi,

primum cum sacraretur, una cum Sceptro

dari solebat baculus. Et per hoc, inquit Ai- molnus , Ecclesiarum defensio, hoc est, Impe Li frium ad tuenda sacra divinitus tradita ι sua 'm' nimirum ossiciis signa respondebant: sicut& Canonicus per librum vestiebatur.Muntis demum post saeculis,cum pietas genuic set opulentiam, & filia insidiaretur matri, Imperatores de Iure vetustissimo paene detrusi , coeperunt indignitatem ejus rei ex hoc quoque ostendete, quod Episcopi ip- sorum beneficio praedia & territoria possiderent ; sed numquam hoc solo jure nixa est electio, quippe, ut diximus, ista Regum liberalitate antiquior. Aceedit, quod neq vis ulla potest esse accessorio ut prin- cipale ad se trahat, &quod nunc quoque V a prae

SEARCH

MENU NAVIGATION