H. Grotii De imperio summarum potestatum circa sacra : commentarius postumus.

발행: 1652년

분량: 560페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

Psessatum circa Sacra. 3 29 lectores volumus nos tota hac tractione id unum exquirere, quid liceat,non quid unoqUOque tempore eXpediat. Nam sive antiqua sive recentiora respicimus sev pora, videbimus in electionis modo saepissime Variatum. Neque tantum per Rc la & provincias, sed per annos quoque Murbes singulas. Adeo nihil certum est ea inre,quam lex divina incerta reliquit. Et sane ubi non de jure, sed de optimo electionis modo quaeritur, mirum quam multa sint quae in omnem partem probabiliter . dici possint. Da mihi C3prianum, & qui 'ηρωι eo aevo ViXerunt,nihil erit a populari eleia 'N' Etione meduendum. Da Patres Nicenos, serui libenter Episcopis, electionem addicam. Da I heodosios,da VaΙentinianos,da C rolos Magnos , nullum erit a Regia ela- Fὰθ ό ρι, ctione periculum. At nos in face Ecclasiae cis /ηρ

specta, nihil est quod incommodo vacet. V l Itaque nimi hic quidquam perpetuum praescribi potest. Aristot. Si tame aliquid consilii hac in parte dan L - ς 3- νε- dum est non displiceat mihi Iustinianeorum temporum ratio, adhibita hac cautione,ne plebi inu Pastor obtrudatur, SI simul salvo SummisPotestatibus jure rencin dedi electiones si quid forte inEcclesiet autReipublici perniciem erratum sit.Quo

372쪽

3 3o De Imperiosummarum

dure, non Francos tantum Reg s, sed &Veteres Romanos Imperatores saepissime usos facillimum probatu est. Ne testimoniorum acervus supra modum eXcrescat,s plenae enim sunt omnes Historiae, plena Synodi, plena Pontificum decreta) paucae Aram adferam. Post Sisemi mortem plurium suffragiis electus erat Proclus ad Episcoenis,2 sis , patum Constantinopolitanum : electio eumst, u - ab Imperatoribus rescissa est. ' Gesta obsis ipsa Romanorum Pontificum ostendunt electum ordinari non potuisse; nisi decre-soo. AH tum electionis prius transmitteretur in P regiam urbem, id est, Constantinopolin,. idque secundum antiquam consuetudinem. De, Francis supra quaedam attulimus. Non omittendum tamen Pontificis Romani

testimonium, qui Lothario Sc Ludovi-

eo Imperatoribus fatetur ante consecrationem Episcopi percipi debuisse Imperialem licentiam, & Imperatoris Epistolam ad Metropolitanum, cum his verbis, utprisia consuetudo dictat: & Ρlatinae illud; nihil actum a Ciero in eligendo Pontifice, nisi sj s electionem Imperator approbasset. Et quod alibi ostendimus de approbanda aut improbanda electione fuisse longas delibe rationes , si Rex etiam Angliae Iohannes electionem stephani in Archiepiscopum Cantuarientem jure Regio rescidit. Mul

373쪽

Potestatum circa Sacra. 3 H

Multum errant, qui arbitrium hoc Summarum Potestatum , quo facta electio Probatur aut improbatur , confundunt cum eo consensu quo urbis cujusque Magistratus secundum leges aut Canones , juxta Clerum , interdum & cum populo ad electionem concurrunt. Ρlurimum enim haec inter se distant. Nam Summarum Potestatum arbitrium supra electionem ι Magistratuum consen

ius pars electionis est: Illud Summis Potestatibus competit eo ipso quo Summae Potestates sunt ; hoc Magistratibus ex lege positiva , nec proprie qua sunt Magistratus,sed qua honorata pars urbis. Itaque Magistratuum electio intra urbis suae fines stat ; at Imperatores & Reges non tantum jus suum in urbibus,quas habitant , & quarum Ecclesias frequentan puta Constantinopoli,Parisiis, Londini, sed per omnia, si ita ex usu videatur, Imperii sui loca exercentriit Imperator CO stantinopolitanus Romae, Mediolani:Rex FrancorumRothomagi, Pictavit, Tusculi, Reati; Rex Angliae, Cantabrigiae,Eboraci, dc ita deinceps. Deinde Magistratus iuDfragiis potest vinci, Summa potestas non potest. Itaque Calixtus Pontifex Romanus eo ipso tempore,quo Henricus Imperator coactus de jure investitutarum cesserat,

N.hil empseratori hodie

374쪽

332 De Imperis Summarum rat, permisit Imperatori adesse electioni,& suborto dissidio seniori parti consensum

atque auxilium praestare. Quo ipse Imperator deSummo Imperio devolutus, & in Magistratuum ordinem redactus est. Certe , ut electionem permittat aliis, jus illud liberae approbationis a se abdicare tuto non potest is qui Summo Imperio fungitur.

. Etiam post peractam electionem jus

removendi certam perlonam a certi loci

ministerio ; etsi penes alios esse quoque

possit, nunquam non esse penes Summam Potestatem debet. Sic ejecit Salomo Ab-jalsarem, ne cesset D EI Sacerdos. Episcopos Romanos non semel Imperatoria

Potestate depositos ipse Bellar minus confitetur. Cujus rei facilis est probatio. Nam si Summa Potestas jus habet aliquem urbe aut provincia interdicendi, necessario etiam jus habet interdicendi ministerio hujus urbis aut provinciae: Hoc enim illi inest, ac cujus totum est in Potestate, ejus in Potestate pars non esse non potest. Neque dumtaxat hoc poterit Summa Potestas per modum poenae, sed re per modum cautionis, pura si quis Pastor a plebe rapiatur in materiam tumultus, quod sorte etiam sine crimine ipsius

accidere poterit : Nisi enim hoc posset

Summa

375쪽

Potestatum circa Sacra. 3 3 3 Summa Potestas, Respublica ad tuendam securitatem suam sibi non esset ἐυτάρος.

Errant autem, Qui puant necessario ejus dem esse eligere rem ere. Nam Sum ma Potestas non solum interdicere potest

publicis actibus, sed & privatis, ad quos

ipsas personas non eligit, puta negotiatione, conductione ; ut supra , cum de j risdictione ageremus, ostensum est, idemque ostendunt eXempla. Nam octo aut plures Romanos Episcopos constat ab Imperatoribus depositos, modo cum Synodo , modo absque Synodo , quorum aliquam multi a Ciero populoque Romano electi fuerant.

CAΡUΤ XI. De muneribus in Ecclesia non omnino necessariis. SUMMARIUM.1. Qiuinti referat distinguere in regimine Ecclesiastico inter necessaria 9 non necessaria. a. Episcopo vox explicatur 9 ostenditur in hac quastione signiscare Pastorem, qui Pa floribus prasit jure quodam perpetuo. 3. Diis copatum ita sumptum nulli iuri divino repu-gηare. 4.hse ab Ecclem smyersali receptum. . Ini-

376쪽

3 34 De Imperio Summarum s. Initium habuisse ab apostolicis temporibus.. 6. Divino Iudicio esse approbatum obiter de umbrosii loco. 7. Episcons nominatos Angelos , Apostolos, τωοεςωτω. 8. Exemplum mpiscopatus potuisse sumi ex lege naturali OPotisicatu Mosaicb .credibilius tamen ab Ar chthnagogis.'. Magnaue in Ecclesam utilit res ex Episcopatu redundasse. Io. Episcopale: eminentiam non esse divinipraeceptri II . Non plane iniversaliter observatum, ut cuivis cipitati unuspraeelset Episcopus, ct penes quos sit jus ordinandi. 12. Non leves fuisse causas cur his temporibu nonnustis in locis ad tempus certe aliquod Episcopatus omitteretur. I 3

Ignotos fuisse Apostolica ct veteri Ecclesia

Presbyteros temporarios. I . Veterem omnem

EcclesiamPresbyterorum vocabulo mEcclesia non alios quam Pastores intellexi Oe in verbo ct Sacramentis occupatos: simul ambiguitas vocis Seniorum excutitur. Is . Assessores qui a nonnullis Presbyteri vocantur, non esse ex divino pracepto. Solvitur locus Matth. xviij. Explicantur Synedria Iudaeorum rum missora, tum magnum,ct ostenditur apud Iudaeos eos

dem fui e qui de sacris se profanis jus dice

bant. O sint negotia Dei, qua Regis. I 6.

Presbyteroram vox quid in N. T. Agnificet, ct imprimis qua fit sententia loci i Timoth. . P. II. Licite potuisse institui Assessores P storum victa, aut a s a Potestate aut ab. Ecclesia.

377쪽

Potesatum circa Sacra, 33saecclesia. 18. Probatur exsoris Literis hanc instilionem Deo non displicere. I9.Non deesse in pia antiquitate exempla, qua nonnihil ad hunc morem accedant. Qui ἔκδικοὶ spe A vocati Ecclesitim Om φραγμοὶ : qua προσσυτ&s,stus in Anglia oeconomi ct a 'sistentes. ro. Vtilitatem non spernendam abiu Adsessoribusposse haberi. ai. Sub certis tamen cautionibus: abi de more Genepens eligendi istos Adsessores. MULTU Μ resert ad retinendam

Ecclesiarum pacem inter ea quae j re divino praecepta sunt, & quae non sunt, accurate distinguere et Nam etiamsi ritus aut regiminis modus aliquantu differat, nulla inde sequitur Ecclesiarum divulsio, quandiu pars neutra suo mori divini praecepti auctoritatem adscribit. Et hac praecipue de causa laboratum a nobis est , ut ostenderemus jure divino non esse vetitu eligendi modum, quo Reges piique Principes nonnulli hodie utuntur. Non quod eorum exempla aliis imitanda propona mus possunt enim alii electionis modi, aut per te utiliores esse, aut certe nationuingenio & Ecclesiarum quarumda statui aptiores, aut ob ipsam consuetudinis vetustatem praeferendi)sed ne Reges simulq; ipsas Ecclesias , in quibus mos ille se

vatura

378쪽

336 De Imperio Summarum

vatur, temeraria damnatione a nobis alienemus. Quod de electione fecimus, idem faciendum est nobis de muneribus Ecclesiasticis, quibus aliae Ecclesiae hoc feculo

formatae utuntuetute non utuntur :NLmirum ut ostendamus nihil de iis in alte ram partem definitum juris divini praecepto;quo posito facile apparebit regiminis diversitatem non debere obstare fraternae unitati. Ad intelligendum jus Summarum Potestatum tractatio hqc omnino necessaria est. In his enim quae praecepto divino sunt detfinita, execut nis neces litas Summae Potestati incumbit: In caeteris est aliqua eligendi libertas. Accedit quod,ut supra diximus, Ecclesiasticum regimen ferme sequitur δ πολιτείας τοπον, quod a Brutanniae quoque Pege sapientissimo obser

vatum est. Praecipue autem inter Protestantes contendi solet de eminentia Episco pali, V. de munere eorum qui cum Pastores non sint, id est, nec praedicent nec sacra menta exhibeant, Pastoribus tamen assudent,ru a quibusda Presbyteri appellantur. De utroque Videamus, quantum instituti permittit ratio. Sunt enim hae quςstiones ab aliis tanta argumentorum copia tractatae, ut ViX quicqtiam sit quod addi possit,

praecipue vero doctissimus Beza cum Ge- Venis regimen tuendum suscepisset,lum quae

379쪽

Potestatum circa Sacra. 337 quae pro adsessoribus istis, tum quae contra Episcopos dici poterant,qua pollebat vi in genii, latissime explicavit;& ex adversoAnglicans Ecclesie laudatores Saravia &Wintoniensis Episcopus tam pro Episcopis,

quam contra adsessores istos acerrime disputarunt. Ita ut qui exactam harum rerum cognitionem desiderant, ad illorum libros sint remittendi. Nos ergo minuendae, non diducendae controversiae operam daturi, in paucas definitiones ea contrahemus, quae aut consessa sunt utrimque, aut ita evidenter probari possint, ut nisi a contumacibus negari nequeant. Αgimus autem primo loco de Episcopis, qua voce uti nobis liceat eo sgnificatu,quo Synodi universales ac topicae, ac Patres universi perpetuo ea usi reperiuntur. Quippe Apostolicis temporibus certum est etiam μὲν. functio- distinetis funetionibus, voces haud aeque di- stinctas.Nam Apostolorum funimo&pres- ζ byteriu vocatur&επι-ο dc abrisyia,nec quicquam ustatius quam generis nomen uni speciei particulari quodam jure adhaerescere;ut in adoptione, cognitione, aliisqueJuris v O- cibus apparet. Ita ergo Episcopi nomen cum ex natura vocis quemvis in stectorem atque

praepostum aut ut Hieronymus transtulit supra-attendentem significet, nam & septua-

Υ sint a

380쪽

338 De Imperio Summarum

Aristob Ois ginta Hebraeorum rps, quod etiam Magi- ratibus datur, επυ κοπιν transtulerunt; & risi pud Athenienses praetor peregrinus: Apud Romanos quoque aediles municipales hoe . . nomine appellabantur,&Cicero fe Campana ora Discopum dicit constitutum ab Apostolis quoq; & Apostolicis viris ex usu Hellenistarum quibusvis Ecclesiae Pastoribus tributum est.Neq; tamen eo minus proprio

ac peculiari quoda jure iis addici potuit, qui

& cum caeteris universi gregis & pretier caeteros ipsorum pastoru instectores essent constituti. Quare suo & alieno otio abutuntur, qui cum hanc quaestionem tractandam susceperint, operose probant commune fuisse Pastoribus omnibus Episcopi nomen, cum ea vox multo etiam pateat latius. Neque minus illi aerem seriunt,qui magno conatu id agunt , ut probent omnibus omnino Pastoribus res quasdam communes , jus scilicet praedicandi, sacramenta exhibendi,& si quid his adhaeret: Non enim de his in quibus conveniunt, sed de ea, quae ipsos distinguit,eminentia quaeritur. Illud vero aliquanto etiam absurcius, quod quidam, ut probent nihil distare Episcopos a meris Presbyteris, Patres adducunt testantes, Episcopos Omnes paris esse meriti r quasi dicas omnesRomanosSenataresparessuilleCosulibu invia' utriusque

SEARCH

MENU NAVIGATION