Controuersiae theoricae, practicae, in primam aphorismorum Hippocratis sectionem. Opus in duas partes diuisum, philosophis ac medicis perutile ac periucundum, ... Auctore Christophoro Cacheto Lotharingo, ... Pars prima

발행: 1612년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

319 HORISMUS TERTIVS,

humido temperamento praediti, & rarae texturae homines, seque ac pueri, ab hac euacuationis serma reijciunturi Aut cur no aeque

pueris atque istis venae perlusio pro suo captu& modulo deceptu decernitur λ An non pueri praeter uniuersitem illam particulare aliam euacuatione quandoque expostulantZ si postulant, cur prohibenturὶ supponamus, exempli gratia, adesse in Hiero omnia quae Phlebotomiam permittunt, sola dempta aetate; Adesse etiam quod suadeat, ut puta plenitudinem vehementem. Nunquid Hippocratis consilio,& urgente necessitate ducti, ex eodem latere sanguinem illico profundemus ' Negabit forsan qui pro Galeno respondebit, propter

αδηλον ἀναπνοta hoc est transpiratione occul-ram, quae quantum satis est detrahit: At non ex affecta parte, uti iubet Hippocrates; quam ob causim coloris mutationem attendit:

spontanea autem euacuatio materiae morbi

nihil detrahens, veram atque legitimam non excludit. Ex quo profecto cosequitur, neque pueris ipsis huius transpirationis gratia, venae sectionem iure merito denegari. Quod igitur morbus exposcit, protinus vacuandum, si

vires spontanea vacuatione nondum magnam ossensionem incurrerunt.

Huic opinioni stabiliendae quid opus est testem alium appellemus quam Galenum Quid enim elarilis dici potest his quae se-

qdntur λ Si tempore mittendi sanguinis, mentes moueri contingat, siue etiam haemorrhois

342쪽

um ESTIO DECIMA. 3aost reclusa , iiaspectusque fluentis humoris impetus satis fore videbitur, qui solus quod

requiris Vacuet, naturae rem mnino permittes; sin minus tantum ipse detrahes, quo ex coniunctis ambobus perficiatur quod postulas. In hac sententia verba illa quod requiris, quod postulas omnem habent Emphasin. Sed iam mihi audire videor nonnullos Galenum ipsam opponentes longe contraria decernentem, dum ita loquitur. Neque si fuerit febris cum profluuio ventris; alia opus est. euacuatione, sed haec sela susscit, quamuis non si pro multitudinis ratione. Quicunque e nim his plus adimere necessariu putante aut singuinem mittere, aut ventrem mouere tentaverunt, in grauiora pericula deuexerunt. Et sane locus hic difficilis, & eruditos, hactenus varie torsit. Dicam ego pro instituti ratione, quantum satis fore arbitror, lictis aliorum interpretum commentis. Hoc prius constituto symptomaticum esse propositu ni alui fluxum, est enim integrum citatum caput, de Symplomatis una cum febre affligentibus) si ergo Symplomaticus est - purgatione promoueri non debet, Naturam enim a causa morbifica lacessita nouis quasi stimulis concitat purgatio, humorem ferociorem reddit', calorem extraneum adauget, nouam viribus ossensionem assert, ipsam corporis substantiam ardore febrili quem contruriuum supponit Galenus &. spontanea alui deiectione plus nimis , exsiccatam, prorsus

343쪽

exhaurit. Quibus rationibus impulsus Avicennas, sapienter admodum quantuuis barbare pronunciauit Timorosum esse silpra

ventris solutione ventrem soluere. εNon etiam tentada in eiusmodi casti Phlebotomia , ne reuocato impetu rapiatur in venas, aut in partem principem decumbat

humor a sanguine alienus: aut Una Cum caloris semite virtus effundatur, quam tum Diarrhaeae perferendae, tum febri coercendae, alidam subsistere necesse est: aut utrumque simul grauiori malo, dc pernicie accidat. Quanquam autem viribus insessus est is humoris motus, intro nihilominus contineri non debet, neque eius exitus impediri, metu, grauioris incommodi maxime cum affectus saltem materiam imminuat sed tantisper protrahenda est mora, & naturae interim vires recreandae admotis, assumptisque, dum Ieuita febris violentia, concoctione in urinis apparente, quicquid reliquum futuru esta ipsa natura institutum opus promouente, cathartico foras extrudatur. Longe diuersus est hic casus de quo praesens exorta difficultas, ut cuique patet sedulo intuenti. Siquidem inconspicuus ille pueroru trans piratus, Pleuritidis causam coniunctam non adimit; neque adsunt prohibentia quae attulimus. Dices, euacuatione duplici tenella co mra non minus conuelli qui quae a Diarrhaea

obsidentur, proindeque in ipsis a sanguinis profusione abstinendum. At Chirurgicam ta-

344쪽

men evacuationem simul cum naturali perferunt, experientia teste. Verum illud donemus, habebimus intentum, virium scilicet ratione pueros a sanguinis missione prohiberi. Et sane id praesidium in pueris pertimescendum est, & caute administrandu, quibus firma quantumlibet virtus, artificiosa eua acuatione concussa, dissolutioni postmodum naturali unaque morbi violentiae obsistere

Vix tuto potest. Pertimescendum, inqua, non abhorrendum ; cum cautione administrandum, non penitus refugiendum.

De senili modo quid dicemus 3 Excludi

certe ab hoc remedio omni ex parte non debet. Nisi erroris eoarguendu putemus Rhasim, qui aetate decrepita, pelipneumonia in- fellante sanguine emist; Aut latinitatis apud Medicos parentem Celsum, cuius sententiam paulo ante retulimus; Aut celeberrimos

quosque Medicinae prose res, qui nullo detrimento, magno saepe commodo, venas senioribus pertundunt: Aut Galenum ipsum, qui septuagenarijs magno & vehementi existente pulsu cum aequabilitate,' venam secari iubet. Sunt enim quidam & in hac aetate multi sanguinis, viresque habent robustas. Notandum interea est, hoc etiam loci indicationis redundatia sanguinis petitae, non sine causa meminisse Galenum : Quasi tacitae eorum obiee ioni iturus obuiam, qui Praecipuum euacuadi sanguinis intentionem

sanguinis putae copiam prouecta aetate de-

lib. de cur. ratione

345쪽

siderari censuissent. Itaque quoad praesentem de aetatibus controueruam, concludendum primam ultimamque aetatem, sub virtute

collocari. Α

' At nondum stopulos omnes praetergressi 1umus, remis & velis iterum agendum est, quo securum tandem refugii portum in tam vasto difficultatum pelago nostra pertingat oratio. Est enim aduersis concussum proceulis, non tamen euersum Galeni de. morbi magnitudine documentum. Illud breuibus, quantum ad praesens institutum requiritur, illustremus.

An a morbo magno indicetur

vena sectioZs qua morbi. magni sint disserentia Z

STIO UNDECIMA

M Orbi magnitudinem siue vim, seu grauitatem his enim nominibus promisicue Utitur a tribus pendere docet Galenus. - με ἡρ Nempe a partis affectae praestantia, ab ipsius p ςI- magnitudine seu essentia, denique Rcacoetheia hoc est prauitate. Atque exemplis ab Hippocrate mutuatis hisce casibus venae sectionem indicari proba: Libro r. verum insurgit siro more Argenterius Se rite γ. Galenum confusionisinsimulat, quod hoc lo-

346쪽

eo, ubi de venae sectione ex professo agitur . data morbi distinctione , ab ipsa morbi magnitudine indicari sanguinis missionem absolute pronuntiarii: Cum certum sit hanc neq; malignis, morbis , neque ijs tales sunt ob affectae partis praestantiam perpetuo conuenire; ut aperte Galenus ipse de presagia expulsibus, hecticam febrem magnum unquam morbu esse posse neget. Praeterea in assignandis magni morbi differentijs Galeni varietatem ostendit : Nam septimo Methodi ipsas aestimat ex morbi essentia , ex facultatis quae laesum corpus gubernat, & actionis laesae prae-ffantia. Quamobrem ita negotium concludit Argenterius . Cum magnum & paruum comparatione ad mediocre dicantur, magnus merito vocabitur morbus communi omnibus ratione , qui mediocritatem excedit. Vnde quot sunt media ad quae morbus refertur, tot plane morbi magni erunt differentiae, totque morbus magnus dicetur atqui in unoquoque genere, in quo excessus 3c deseetus notantur,

media quaedam statuuntur , ad quae excessus& desectus reserentes simpliciter tale indicamus esse quod in suo genere maxime excedit ; hoc igitur modo , morbos magnOS V

cabimus eos, qui inter morbos naturam mombi maxime retinent, '& in suo genere praepollent. Est porro morbi proprium dc inseparabile, quod affigat molestetque corpus, undὸ qui vehementer id faciant, magni appellan itur, ut idem sit morbus magnus di vehemens.

347쪽

APHORISMUS TERTIVI

Quod etiam Galeno auictore facile licet pro . bare : Etenim quarto Methodi, ubi magnitudinem morbi sanguinis. ablationem indicare scribit, pro magno, grauem, validum, & vim magnam habentem usurpat. Quin & I. & 3. de Crisibus ad hunc modum habet, siue magnum siue vehementem morbum dicas nihil interesty Est autem morbus vehemens qui Ualide & paruo temporis spatio affigit, Quo fit ut idem etiam sit hoc modo morbus magnus oc acutus.

Haec ille , quae non Galeno tantum , sed etiam veritati sunt e diametro repugnantia Quarto enim Methodi, qui locus a contra-' dictore affertur, tantum abest, ut 'magnum pro acuto usurpet, ut sub magno morbo inueterata etiam ulcera comprehendet: verum priusquam in arenam cum Argenterio pro Galeno descindamus. Ad huius rei intelle-ehum, clarioris doctrinae gratia, praemittendum illud est Graecis είονον Ψυρον, σφοδρον : Et apud interpretes, grauem, con tentum, fortem, dissicilem, magnum, Vehementem pro eodem comuniter aCcipi. Qua-

uam reuera proprie accepta plurimum intere discrepent. Siquidem vehemens id appellatur, quod velox simul & violentum est: sic & Athletas & leones vehementes vocant, quorum validae sunt, & citae a stiones. Vehementia itaque celeritatem una cum violemtia compleAitur: Magnitudo, dissicultas, coe

teraq; solam vim sua significatione includunt.

348쪽

u VAESTIO UNDECIMA 31s

Ideoque pulsum illum quem vulgo vehementem nominant, si in celeritate deficiat, contentum appellandum proprie censi ait Galenus, antiquam tamen appellatione retinuit,

frustranea siquidem est de verbis disceptatio, si modo res intelligatur. Improprie quoque primo & de Crisibus vehementis nomen

usurpauit, cum Vehemens dc magnum pro eodem posuit: Nam morbus magnus vehementem, hoc est acutum, tanquam speciem,

suo ambitu circumscribit. Sed Galenus parum de verbis sollicitus recepta 8c familiari loquendi consuetudine, ut in aliis saepe fit, generis nomen speciei illic applicuit. Vnde immerito Argenterius colligit, apud Galenuvehemens hoc est acutum, dc magnum esse reciproca dc synonima: Cum certissimumst eo ipso loco, quo magnum pro vehementi siue acuto poni asserit Argenterius, patere latius magnum, quam acutum. Quod postmό- dum animaduertens ipse palinodiam canit, Sc fateri cogitur, magnos esse morbos qui Vim magnam possident, siue cito, siue tardius seluantur. descriptione concessa perit funditus noua ipsius de indicatione Phlebotomias opinio. Nam si magnus est morbus qualis describitur, solis acutis conuenire non potest eius appellatio, quare ex consequenti falsum erita solis acutis venae sectio nem indicari. Neque nos a Galeni sententia distrahunt ipsius argumenta: si enim qui vehmenter hoc est

349쪽

valide corpus affligunt magni sunt morbi, quorsum malignos excludemus, & eos qui principem aliquam partem obsident, suaque VI tandem Vitam Una cum omni substantia diripiunt 3 At sebrem Hecticam magnum esse , morbum negasse inquit Galenum. Habetur quidem x de praesagatione ex pulsibus cap. 7. Magnum pulsum dc vehemente, cum Hecticis febribus nusquam concurrere, Sed quarto eiusdem operis libro, eius quod 'biicitur nulla est mentio. olaod si unquam a magnoin rum morborum ciaue Hectica seposuit Galenus, de prima eius specie, seu gradu fuit loquutus, qui humiditatem tantum ex qua nutriuntur partes absumit, nec adhuc funestam admodum vim habet. Non autem de secundo, qui in carnosis haeret partibus, neque leuissimum quidem errorem perfert, quod exitialis sit affectus. Multo minus de tertio

gradu, qui solidam depopulatur substantiam neque ullo modo sanari potest. Non absimilis est eiusdem Galeni sententia, cum penes generationis modum duplicem febris Hecti cae disserentiam iacit Illae enim inquit quae statim ab initio inuadunt, similem sui ortum

Ephemeris iacientes ex tristitia, aut ira, aut lassitudine nimia, Una cum solis seruore conistracta non admodum difficile curantur. At quae ex ardentibus sebribus ortum habent, quae tantum temporis protrahuntur, ut longitudine durationis humorε in corde c5tentu

absumant, non modo Hecticae sunt, sed etiam

350쪽

. ζUAESTIO UNDECIMA 318

tabidae: cumque iam exquisitὲ consistunt, Miamdudum inceperunt non modo easdem curare difficile est, sed etiam impossibile. Ex his Galeni verbis quis non inserat, hanC sabiem Hecticae speciem magni morbi appellationem mereri, si vera est Argenteri) definitio An igitur quia in hac febre, uti & in venenatis affectibus a venae sectione prohibemur, magnum esse morbu negabimusλ Nullo modo. Licet enim admitteremus a solo morbo magno Phlebotomiam indicari, non se- . queretur tamen administrandam ipsam esse hoc casu, virtute reluctante. Enimuero si in magna crudioru humorum abundantia, magno existente morbo venam pertundi vetat Galenus, quonia sufficiens adesse robur non μr. ratio potest, aderit multo minus in proposito as- ne persio. fectu. Respuit hanc selutionem Argenterius, . ' sed nulla fretus ratione. Imo vero si in ipsum propria spicula retorqueantur, ad eam, tan- iquam ad Asilum, se recipere cogetur. Demus

si ita lubet) ab acutis solum affectibus, venae sectionem designari: Hoc pro maiori posto atque concesso, ita demum Syllogistice procedemus, quidam venenati morbi sinat acuti, cito enim & vehementer hominem excruciat, cito ad perniciem deducunt: Igitur a venenatis quibusdam venae sectio indicatur. Nihil- ominus veneno infectos non detraetione singuinis, sed antidotis curare decet, alioqui

plus officias, quam iuves. Ex quo Profecto

SEARCH

MENU NAVIGATION